Page images
PDF
EPUB

N

CARMEN II.

IDUS JULIÆ, 1854.

AB EODEM.

UNC, o Ruricolæ! dimidiam ferox
Æftatem rapuit Sirius, et novas
Fruges dædala Tellus

Cum multo pecudum grege

Geftans in gremio, rite feracia

Promittit Cereri munera liberæ.

Hic, hic, ruftica Pubes

Adfis, atque avida manu

Mefforum patiens turba vagantium
Maturæ fegetis fafciculos premat

Spicas falce coercens.

Felices ter et amplius

10

Quod fecurus adhuc quifque, parum fciens
Quid Rex Auftriacus cogitet, aut Scythes;
Quid fervens agat hoftis

Circum caftra Siliftriæ

Munita, aut gelidæ ad littora Thraciæ;
Vel qua torquet aquas vorticibus feris
Ifter, rex fluviorum,

Noftro, heu! fanguine turbidas:

Securus quid agant intrepidæ rates
Hybernis iterum pulfæ Aquilonibus,

Vel quæ naviget undas

[blocks in formation]

Mavors armipotens, agmine cum truci,

Jam currus, galeamque, et rabiem parat;
Pax exterrita linquens

Gentes, hæc fugit ad loca.

Efto perpetua; o Diva favens, malam
Defendas patrio perniciem folo !

Sævas longius arcens

Belli follicitudines.

20

30

CARMEN III.

ALEXANDRI PRIMI RUSSIARUM IMPERATORIS

AD PRINCIPEM NICOLAI LEGATUM

A BYZANTIO REDUCEM

VATICINIUM.

T claffe vectus per freta barbari
Durus Tyranni nuntius ad fuas
Gentes redibat, dum procella
Bofporicas agitavit undas,

Et Luna pallens incubuit mari;
Augufta Imago apparuit, Imperî
Lauro coronata, atque dextra

Sceptra gerens Scythici Trionis.

Clamat, "Nefafta ducis avi domum
Teque et fodales, o nimium truci

Dignus magiftro, nec furore

Nec minor infidiis fatelles !

ΙΟ

"Quo tendis, amens! nonne vides uti Byzantium omnes excubiis vias

Jam claufit, et vires tuorum

Aufpiciis pepulit fecundis !

"Quantus viris heu! quantus adeft equis
Sudor! per undas carbafa navium

Impulfa, Neptuno favente, et
Fœderibus fociata fanctis

Portus, et oras Cimmerii maris
Urgent carinis! ecce Britannia

Ab otio experrecta, late
Velipotens agitat Tridentem:

"At cincta ferro ftans prope Gallia
Cives amicos, intrepidum genus,
Hortante non fegni tyranno, et
Sufcitat Algerias phalangas.

"Cientur hoftes undique ; pigrior
Fortes obarmat patria Teutonum
Heroas, et linquunt coloni

Sardiniæ fegetes feracis.

30

20

"Te cerno ad Almæ flumina turbine

Martis peremptum, te profugum ducem

[ocr errors]

Ab hoftium ira, dum ruinas

Arma Sebastopoli minantur.

Vides, ut omni valle cadavera

Pafcant volucres; circum ululant canes,

Rapacium ac turbæ luporum

Offa virum effodiunt fepulcris,

"Campofque et urbem caftraque diffono
Clamore terrent: atria concavi

Rumpuntur Inkermanni, et ictu
Quaffa tremit Balaclava pugnæ.

"Vides, ut agmen quadrupedantium
Non ante noto pellitur impetu!

Nec fulmen armorum, nec inftans

Fræna valet retinere fatum.

"Supervenit mox mors inopina, mors

Ipfius eheu! Cæfaris; o dies
Ploranda noftris, o fuprema

Terribilis monimenta belli!

50

40

« EelmineJätka »