Page images
PDF
EPUB

Sæpe minas veteri cornix iteravit ab ulmo,
Et matutina noctua luce gemit.

Audin, Rufe, tui loquitur vox præscia fati—

Sifte nimis properum, dum finit hora, pedem.
Te monet aura, nemus, tellus rogat ipfa cruorem,
Inque tuum cœli fulminat ira caput.

Mortali non fcire datur quid vitet in horas;
Sors arcana parat fpicula, fifte pedem.
Ingens forte fuit cervus notiffimus annis
Cornua ramofa fronte fuperba gerens;
Præpete qui curfu fectantes fæpe fefellit

Non minus ac nota calliditate feræ.
Hunc jaculo infequitur Rufus, curfuque fatigat
Urgens intrepidos per juga longa canes;
Per loca fenta rubis, fcopuloque horrentia acuto,
Per nemoris latebras, flumineofque finus;
Quoque magis rapit ille fugam magis imminet alter,
Profequiturque pari fervidus arte viam.

Bellua continuo tandem defeffa labore

Sub veteri quercu fiftit anhela pedem.

40

50

Aggreditur gladiumque rotat Rex lætus, ocellis

60

Emenfus prædæ cornua magna fuæ.

Valterus at contra calamis male fretus et arcu
In latus oppofitum dirigit arma feræ.
Chorda fonat-rigidoque impulfa per aëra nervo
Robore fatali dira sagitta volat.

Callidus at frontem cervus detorquet ab ictu

Evitans mira mobilitate necem-
Vertitur a *ramis, tranfitque volatile telum
Letiferum fervans, fulminis inftar, iter.
Vertitur at non exfanguis cadit ifta fagitta
Nec tenui vires aëre perdit iners.
Victima nobilior fuper herbam frontis honore
Depofito, vilem fanguine rorat humum.
Pectore, Rufe, tuo pennata tremiscit arundo,
pro rege gregis, Rex perit ipfe loci.
At mifer exanimum fpectans homicida tyrannum
Obftupuit, mentis vix potis ipse suæ.
Quid faciat quo fe ferat in difcrimine tali—
Qui poterit tanti vim tolerare mali ?
Spes illi, fpes una manet, via fola falutis-

Et

Trans mare præcipiti, dum licet, ire fuga. Aufugit Eumenidum flagris agitatus, et amens, Ceu fugit infano concita Baccha Deo.

Ramis.-Ang. Antlers.

70

80

Infidiis tentans (animo timor addidit artem)
Sectantis turbæ fallere poffe viam,

Mutat equi foleam ferratam, ita calcat arenas
Pars ea pofterior, quæ folet effe prior.
Tranat equus fluvium; ex illo resonantis Avoni
* Ipse vadum proprio nomine fignat eques.
Interea cafu inventum regale cadaver

Sylvicolæ jacuit pauperis ante pedes.
Illum non pueri flerunt nec amabilis uxor,

Nec gemuit juftum terra paterna ducem
Nec proavum magnis folennibus ivit ad umbras
Nequior his hæres, mortuus ante diem;
Compofitus pannis fcabroque invectus afello
Fertur ad exequias Rex mifer ille fuas.

*Hodie "Tyrrell's ford."

F

90

ARTURUS CAPTIVUS PRINCEPS MATRI.

« EelmineJätka »