Page images
PDF
EPUB

:

perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, quum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint; tamen paucis, quæso, sinatis me cum publica felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam. Profectus ex Italia, classem a Brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcyram tenui. Inde quinto die Delphis Apollini pro me, exercitibusque, et classibus lustrandis sacrificavi. A Delphis quinto die in castra perveni ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quæ magna impedimenta victoriæ erant, progressus inde, quia inexpugnabilia castra hostium erant, neque cogi pugnare poterat rex, inter præsidia ejus saltum ad Petram evasi, et, ad pugnam rege coacto, acie vici: Macedoniam in potestatem populi Romani redegi, et, quod bellum per quadriennium quattuor ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci. Aliarum deinde secundarum rerum velut pro

ventus secutus. Civitates omnes Macedoniæ se dediderunt; gaza regia in potestatem venit; rex ipse, tradentibus prope ipsis diis, in templo Samothracum cum liberis est captus. Mihi quoque ipsi nimia jam fortuna mea videri, eoque suspecta esse. Maris pericula timere cœpi, in tanta pecunia regia in Italiam trajicienda, et victore exercitu transportando. Postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt, neque erat, quod ultra precarer, illud optavi, ut, quum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem ejus domus mea potius, quam respublica, sentiret. Itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero; quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus. Et, quum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, ille, qui ante se captivos, captivus ipse, duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet: ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii curru in [Capitolium, ad alterum] ex Capitolio prope jam exspirantem veni: neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Æmilii Paulli nomen ferat. Duos enim, tanquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos, Cornelia et Fabia gens habent: Paulli in domo, præter senem, nemo superest. Sed hanc cladem domus meæ vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.

Livius.

Ex. 241.

Gloria militaris vanitas.

Bellorum exuviæ, truncis affixa tropæis
Lorica, et fracta de casside buccula pendens,
Et curtum temone jugum, victæque triremis
Aplustre, et summo tristis captivus in arcu,
Humanis majora bonis creduntur. Ad hæc se
Romanus, Grajusque, ac barbarus induperator
Erexit: causas discriminis atque laboris
Inde habuit. Tanto major famæ sitis est quam
Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam,
Præmia si tollas? patriam tamen obruit olim
Gloria paucorum, et laudis titulique cupido
Hæsuri saxis, cinerum custodibus; ad quæ
Discutienda valent sterilis mala robora ficus:
Quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
Expende Hannibalem : quot libras in duce summo
Invenies? Hic est, quem non capit Africa, Mauro
Percussa Oceano, Niloque admota tepenti,

Rursus ad Æthiopum populos, altosque Elephantos.
Additur imperiis Hispania: Pyrenæum

Transilit. Opposuit natura Alpemque nivemque :
Diducit scopulos, et montem rumpit aceto.

Jam tenet Italiam; tamen ultra pergere tendit;

[ocr errors]

Actum,' inquit, 'nihil est, nisi Poeno milite portas Frangimus, et media vexillum pono Saburra.'

O qualis facies, et quali digna tabella,

Cum Gætula ducem portaret bellua luscum!
Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem
Nempe, et in exilium præceps fugit, atque ibi, magnus
Mirandusque cliens, sedet ad prætoria regis,
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

Finem animæ, quæ res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt, non tela; sed ille
Cannarum vindex, ac tanti sanguinis ultor,
Annulus. I, demens, et sævas curre per Alpes,
Ut pueris placeas, et declamatio fias!

Unus Pellæo juveni non sufficit orbis :
Estuat infelix angusto limite mundi,

Ut Gyari clausus scopulis, parvaque Seripho.
Cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur,
Quantula sint hominum corpuscula.—Creditur olim
Velificatus Athos ; et quidquid Græcia mendax
Audet in historia: constratum classibus îsdem,
Suppositumque rotis solidum mare : credimus altos
Defecisse amnes, epotaque flumina Medo

Prandente, et madidis cantat quæ Sostratus alis.
Ille tamen qualis rediit, Salamine relicta,

In Corum atque Eurum solitus sævire flagellis,
Barbarus, Æolio nunquam hoc in carcere passos;
Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigæum ?
Mitius id sane, quam quod vel stigmate dignum
Credidit. Huic quisquam vellet servire Deorum?
Sed qualis rediit? nempe, una nave, cruentis
Fluctibus, ac tarda per densa cadavera prora.
Has toties optata exegit gloria pœnas.

Ex. 242.

Germanici ad milites rebelles Oratio.

Juvenalis.

Non mihi uxor aut filius patre et republica cariores sunt : sed illum quidem sua majestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent: conjugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus submoveo: ut, quidquid istuc sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur; neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus, nocentiores vos faciat. Quid enim per hos dies inausum intemeratumve vobis? quod nomen huic coetui dabo? militesne appellem ? qui filium imperatoris vestri vallo et armis circumsedistis. An cives? quibus tam projecta senatus auctoritas: hostium quoque jus, et sacra legationis, et fas gentium rupistis. Divus Julius seditionem exercitus verbo uno compescuit, Quirites vocando, qui sacramentum ejus detrectabant. Divus Augustus vultu et aspectu Actiacas legiones exterruit: nos, ut nondum eosdem, ita ex illis ortos, si Hispaniæ Syriæve miles aspernaretur, tamen mirum et indignum erat. Primane et vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot præliorum socia, tot præmiis aucta, egregiam duci vestro gratiam refertis hunc ego nuntium patri, læta omnia aliis e provinciis audienti, feram ipsius tirones, ipsius veteranos, non missione, non pecunia satiatos: hic tantum interfici centuriones, ejici tribunos, includi legatos: infecta sanguine castra, flumina meque precariam animam inter infensos trahere?

'Cur enim, primo concionis die, ferrum illud, quod pectori meo infigere parabam, detraxistis ? O improvidi amici! melius et amantius ille, qui gladium offerebat: cecidissem certe, nondum tot flagitiorum exercitui meo conscius legissetis ducem, qui meam quidem mortem impunitam sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur. Neque enim Dii sinant, ut Belgarum, quamquam offerentium, decus istud et claritudo sit, subvenisse Romano nomini, compressisse Germaniæ populos. Tua, dive Auguste, cœlo recepta mens;

Vos

tua, pater Druse, imago, tui memoria, iisdem istis cum militibus, quos jam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam, irasque civiles in exitium hostibus vertant. quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi conjugem ac filium redditis, discedite a contactu, ac dividite turbidos: id stabile ad pœnitentiam, id fidei vinculum erit.'

Ex. 243.

Mors omnibus communis.

Hoc etiam tibi Tute interdum dicere possis :
Lumina sis oculis etiam bonus Ancu' reliquit,
Qui melior multis, quàm, Tu, fuit Improbe, rebus.
Inde alii multi reges, rerumque potentes
Occiderunt, magnis qui gentibus imperitârunt.

Tacitus.

Ille quoque Ipse, viam qui quondam per mare magnum
Stravit, iterque dedit legionibus ire per altum,
Ac pedibus salsas docuit super ire lacunas :
Et contemsit, aquis insultans, murmura ponti,
Lumine ademto, animam moribundo corpore fudit.
Scipiades, belli fulmen, Carthaginis horror,
Ossa dedit terræ, proinde ac famul infimus esset.
Adde repertores doctrinarum, atque leporum,
Adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
Sceptra potitus, eadem aliis sopitu' quiete 'st :
Denique Democritum postquam matura vetustas
Admonuit memorem motus languescere Mentis,
Sponte sua letho caput obvius obtulit ipse.
Ipse Epicurus obît decurso lumine vitæ,
Qui genus humanum ingenio superavit, et omnes
Præstinxit, stellas exortus uti ætherius Sol.
Tu verò dubitabis, et indignabere obire,
Mortua quoï vita est prope jam vivo, atque videnti?
Qui somno partem majorem conteris ævi?
Et vigilans stertis, nec somnia cernere cessas,
Sollicitamque geris cassa formidine mentem?
Nec reperire potes, quid sit tibi sæpe mali, cùm
Ebrius urgeris multis Miser undique curis,
Atque animi incerto fluitans errore vagaris?

Si possent Homines, proinde ac sentire videntur,
Pondus inesse Animo quod se gravitate fatiget,
Et quibus id fiat causis cognoscere, et unde
Tanta mali tanquam moles in pectore constet :
Haud ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus.
Quid sibi quisque velit, nescire, et quærere semper,
Commutare locum, quasi onus deponere possit.

Lucretius.

Ex. 244.

FRENCH EXTRACTS.

Abou-Zeid-Ben-Adhem et l'Ange.

Abou-Zeid-Ben-Adhem, (sa tribu se prolonge !)
Une nuit s'éveilla de la paix d'un doux songe,
Et vit, au clair de lune éclairant ses lambris,
Et leur donnant l'éclat et la blancheur des lis,
Un bel Ange écrivant les immortelles pages
D'un livre d'or. Adhem, le plus sage des sages,
Avait la paix du coeur qui rend audacieux :
'Qu'écris-tu là?' dit-il au messager des cieux.
Au son de cette voix l'Esprit leva la tête,
Et d'un regard divin accueillant la requête :
J'inscris, dit-il, 'le nom de chaque serviteur
Qui fait profession d'adorer le Seigneur.'

Adhem de demander: 'Mon nom est-il du nombre ?'
'Non, je ne le vois pas !' répondit soudain l'Ombre.
"Eh bien !' reprit Adhem, d'un ton plus bas, mais doux,
"Eh bien ! inscris mon nom, et, soit dit entre nous,
Note-moi, comme un homme, ami de tous ses frères,
Et prêt à soulager en tous temps leurs misères !'
L'Ange écrivit, et puis s'en fut. Après le jour
Vint la nuit ; et d'Adhem de nouveau le séjour
S'éclaira cette fois d'un faisceau de lumière.
Le livre d'or parut-sur sa page première
Étincelait ce nom comme un rayon de feu :
Abou-Zeid-Ben-Adhem, le favori de Dieu !

Ex. 245.

Ce qu'on n'oublie pas.

Chatelain.

'Grand Capitaine, eh! bien ? te voilà vieux et seul, Car le vide se fait à l'entour des vieillesses;

Mais ton esprit, peuplé de tes jeunes prouesses,

De drapeaux en drapeaux se distrait du linceul.

L'espérance aux vieillards sourit... dans leur mémoire!...
Recommence avec nous ton cercle de combats,
D'escadrons terrassés, de remparts mis à bas ;
Évoque les plus beaux de tes beaux jours de gloire.'

'Je ne m'en souviens pas; je me souviens d'un jour Où j'étais, pauvre enfant, dans mon lit, tout malade; Ma grande sœur me vint chanter une ballade

Si douce, que le mal s'adoucit à son tour.'

« EelmineJätka »