Page images
PDF
EPUB

'Stridenti miserum stipula disperdere carmen. 'Interea pecudes languentia lumina volvunt,

'Tabescuntque fame, miseris quia pabula desunt;

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

'Machina sed gemino ad portas armata flagello 'Protinus his uno parat ictu accersere fatum.'

Nunc, Alphæe, tuos iterum convertere cursus
Incipe! nunc vox dira abiit, vox dira quievit,
Quæ fluvium terrore tuum retro ire coegit.
Tu quoque, pastoris Siculi modulamine quondam
Edita Musa, redi, nemorumque umbracla colores
Huc florum innumeros simul injectare jubeto.
Vos quoque nunc valles humiles, ubi florea Tempe
Et venti placidis resonant fluviique susurris,
Quarum haud sæpe sinus Cancri ferus attigit ardor.
Undique gemmantes oculos conferte, virenti
Nectareos quicunque bibunt in cespite succos;
Floribus et vernis totam depingite terram.
Huc rosa, jucundi quæ dicta est primula veris,
Quæ moritur, si spreta jacet, pulcherque hyacinthus;

150

155

160

Huc quoque cum niveis vaccinia nigra ligustris,
Huc quoque sylvarum cum garyophillide cana
Moschitæque rosæ violarum et amabile germen,
Atque periclymenos fulgenti ornatus amictu;
Paralysisque etiam, fulvo quæ tota metallo

165

170

Pallet, et in terram pendente cacumine vergit,
Et quicunque gerit tunicam flos luctibus aptam,
Conveniant, pariterque locum glomerentur in unum.
Huc, Amaranthe, veni, quem non borealia lædunt
Frigora, quem æstiferi non torrent brachia Cancri !
Huc, Narcisse, veni, lacrymis tua pocula replens
Suavibus! huc flores veniant, quoscunque vocavi,
Laurigerique tegant Lycidæ venerabile bustum.
Gaudia sic mœstis juvat interponere curis,
Solarique animos ficta sub imagine nostros ;
Dum te fluctus agit, ventisque sonantia volvunt
Æquora vasta, trahuntque tuum retrahuntque cadaver. 180

175

Sive ultra æstiferis ferventes Hebridas undis,
(Hic tu forte lates rapido sub gurgite tectus,
Imaque monstriferi visis penetralia mundi,)
Sive remotus abes procul hinc, longumque soporem
Carpis, ubi sedem tenuit Bellerus avitam,
Pristina quem veterum celebrant mendacia vatum,
Mons ubi præsidio circumdatus undique spectat
Namancon, spectatque tuos, Bayona, recessus ;-
Ad patrias sedes precor o precor, Angele, rursus
Respice nunc miseros non aversatus amicos!
Vos quoque, delphines, juveni supponite tergum,
Perque plagas vasti vitreas portate profundi !

185

190

Nunc pecorum placidi fletus inhibete magistri.
Non periit letho Lycidas cessitve sepulchri
Legibus, æquorea jaceat licet obrutus unda.
Haud aliter Phœbi se prævia stella profundum
Mergit in Hesperium, diversis rursus ab undis
Mane novo surgens, multo spectabilis auro,
Erigit illa caput primoque ardescit Eoo.
Sic Lycidas primum ima petit, dein ardua scandit,
Præside nempe illo, tumidi qui terga profundi
Haud secus ac siccam pedibus peragravit arenam,
Spumeaque intrepidis calcavit marmora plantis.
Hic alios inter sylvæ nemoralis honores,

195

200

Atque alios longe fluvios se nectare puro

205

Obruit, atque suos miro lavit amne capillos,
Ætheriosque hilari lætus trahit aure hymenæos

In regnis ubi floret amor et pura voluptas.
Hic quoque Sanctorum chorus illum amplectitur omnis,

Ordine qui juncti pariter cœlestia cantant

210

Carmina et ætherias ducunt cantando choreas,
Atque oculis abigunt lacrymam procul illius omnem.
Nunc pecorum placidi Lycidam lugere magistri

Absistunt; tu, littoreas dum carpis arenas,

(Hæc tibi in Elysiis durabunt præmia campis) Semper eris quovis meliorque et faustior astro Puppe periclosam trepida tranantibus undam.

215

Talia concinuit peregrinus carmina pastor Quercubus alticomis fluviorum et lenibus undis, Dum croceis Aurora rotis invecta redibat;

220

Mutabatque sonos relegens, orisque recursu
Dissimili tenuem variabat arundine ventum.
Jam sol majores umbras super alta tetendit
Culmina et Hesperiis post paulo absconditur undis.
Tandem iterum rediit viridemque remisit amictum ;
'Cras sylvas peragrare novas, nova pascua, cordi est.'

225

NOTES.

In l. 75 the English has end misprinted for tend.

1. 92 Qy. Jovis? but Jovæ is clearly printed.

1. 213, Now Lycidas the shepherds weep no more in the

English.

ΕΡΙΤΑΡHIUM DAMONIS.

Argumentum.

THYRSIS et DAMON, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, a pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa profectus peregre de obitu Damonis nuncium accepit. Demum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis),
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,

Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus ;

I Himerides] of Himera in Sicily. Symmons, in his Life of Milton (appended to the Prose Works), aptly observes that Warton should not call it 'the famous bucolic river of Theocritus,' since none of his scenes are laid there, and the river is only mentioned twice in the Idylls (v. 124; vii. 74).

،

Hylan] The first syllable is short, as appears from Theocr. Id. vii. ; Virg. E. vi. 43, G. iii. 6. Milton himself has raptus Hylas' in Eleg. vii. 24. Possibly he may have been thinking of Hylæus in Virg. G. ii. 457. Daphnis, Hylas, and Bion are lamented in Theocr. i. 13, and Moschus, Id. iii., respectively.

3] Virg. G. ii. 176, 'Ascræumque cano Romana per oppida car

5

men.' 'Thamesina' fixes the locality to Horton and its neighbourhood, where the Colne (1. 149) joins the Thames.

4 Thyrsis] (who of course represents Milton himself) is also the name of the attendant Spirit in Comus. It is adopted from Theocr. Id. i. (l. c.).

x.

5 exercuit antra] something like 'exercere diem' in Virg. rg. An. 808. The notion is that of keeping the caves hard at work in echoing his lamentations. Cf. 1. 8 and note.

6 fluminaque fontesque] an obvious imitation of Virg. Æn. iii. 91, 'liminaquē laurusque dei.' It is doubtful whether this instance justifies the licence of the present line, Virgil's practice being confined to those cases in which the next word

« EelmineJätka »