TRANSLATED FROM THE LATIN OF OWEN.
On one Ignorant and Arrogant.
THOU may'st of double ign'rance boast,
Who know'st not that thou nothing know'st.
In ignorantem arrogantem 1..
Captivum, Line, te tenet ignorantia duplex, Scis nihil, et nescis te quoque scire nihil.
THAT thou may'st injure no man, dove-like be, And serpent-like, that none may injure thee!
Ut nulli nocuisse velis, imitare columbam: Serpentem, ut possit nemo nocere tibi.
I Wish thy lot, now bad, still worse my friend, For when at worst, they say, things always end!
Est male nunc? Utinam in pejus sors omnia vertat, Succedunt summis optima sæpe malis.
Omnia me dum junior essem, scire putabam, Quo scio plus, hoc me nunc scio scire minus.
Majorum nunquam, Aule, legis monumenta tuorun : Mirum est, posteritas si tua scripta legat.
CONTEMPLATE, when the sun declines,
Thy death, with deep reflection!
And when again he rising shines, Thy day of resurrection !
De Ortu et Occasu.
Sole oriente, tui reditus a morte memento! Sis memor Occasus, sole cadente, tui!
In oceano Germanico natantes.
EN, quæ prodigia, ex oris allata remotis,
Oras adveniunt pavefacta per æquora nostras! Non equidem priscæ sæclum rediisse videtur Pyrrhæ, cum Proteus pecus altos visere montes Et sylvas, egit. Sed tempora vix leviora Adsunt, evulsi quando radicitus, alti
In mare descendunt montes, fluctusque pererrant. Quid verò hoc monstri est magis et mirabile visu? Splendentes video, ceu pulchro ex ære vel auro Conflatos, rutilisque accinctos undique gemmis, Baccâ cæruleâ, et flammas imitante pyropo. Ex oriente adsunt, ubi gazas optima tellus Parturit omnigenas, quibus æva per omnia sumptu Ingenti finxere sibi diademata reges?
Vix hoc crediderim. Non fallunt talia acutos Mercatorum oculos: prius et quàm littora Gangis Liquissent, avidis gratissima præda fuissent. Ortos unde putemus? An illos Vesvius atrox Protulit, ignivomisve ejecit faucibus Ætna?
Luce micant propriâ, Phæbive, per aëra purum Nunc stimulantis equos, argentea tela retorquent ? Phabi luce micant. Ventis et fluctibus altis Appulsi, et rapidis subter currentibus undis, Tandem non fallunt oculos. Capita alta videre est Multâ onerata nive, et canis conspersa pruinis. Cætera sunt glacies. Procul hinc, ubi Bruma fere omnes Contristat menscs, portenta hæc horrida nobis Illa strui voluit. Quoties de culmine summo Clivorum fluerent in littora prona solutæ Sole, nives, propero tendentes in mare cursu, Illa gelu fixit. Paulatim attollere sese Mirum cæpit opus; glacieque ab origine rerum In glaciem aggestâ, sublimes vertice tandem Æquavit montes, non crescere nescia moles. Sic immensa diu stetit, æternumque stetisset Congeries, hominum neque vi neque mobilis arte,
Littora ni tandem declinia deseruisset, Pondere victa suo. Dilabitur. Omnia circum Antra et saxu gemunt, subito concussa fragore, Dum ruit in pelagum, tanquam studiosa natandi, Ingens tota strues. Sic Delos dicitur olim Insula in Ægæo fluitasse erratica ponto.
Sed non ex glacie Delos; neque torpida Delum Bruma inter rupes genuit nudum sterilemque. Sed vestita herbis erat illa, ornataque nunquam Deciduâ lauro; et Delum dilexit Apollo.
« EelmineJätka » |