Page images
PDF
EPUB

quos ad Prosperum et Hilarium scripsit, memoratis fratribus legendos ingerere. Quorum mentionem beatæ memoriæ Hormisda sedis apostolicæ gloriosus antistes in epistola, quam consulenti se sancto fratri consacerdotique nostro Possessori rescripsit, cum’ magno præconio Catholicæ laudis inseruit. Hæc, dilectissimi fratres, interrogantibus vobis, breviter communi voluimus respondere rescripto. Cæterum unus ex nobis, in quantum Dominus servis suis recti gratiam dignatur donare sermonis, illis omnibus, quæ memoratos fratres adversus gratiam et prædestinationem intimastis vel sentire vel dicere, tribus libris vestro nomine dedicatis, sufficienti disputatione respondit : quique adversus duos libros Fausti Galli septem libros edidit; quos cum recensueritis, agnoscetis protinus, quemadmodum memorati Fausti commenta veritati contraria, Catholicæ fidei penitus inimica, discussio prodidit, ratio manifesta convicit, auctoritas divina compressit, et præcedentium patrum consona prorsus attestatio confutavit.”

Qua occasione, et quo tempore, editi sint adversus Faustum libri illi septem (qui hodie non extant; suppressi fortassis opera Pelagianizantium, ut Bartholomæus Petrus Lintrensis* conjicit) his verbis nos docet scriptor vitæ Fulgentii: “ Ita erat notior omnibus gentibus, ut duo libri, quos Faustus episcopus Galliarum contra gratiam subdolo sermone composuit, favens occulte Pelagianis, sed Catholicus tamen volens videri, Constantinopoli offensi, a plurimis fratribus ad beatum Fulgentium probandum dirigerentur. Quibus ne occultum serperet virus, septem libris ipse respondit; plus laborans exponere, quam convincere: quia dubios sermones ejus exponere, hoc erat delirantis argumenta convincere. Magnus plane hujus operis labor mercedem debitam cito suscepit. Mox enim ut est dictatio ipsius finita, protinus est longissimæ captivitatis catena disrupta. Mors enim Thrasamundi regis,

2 Supra, pag. 2.

a Barthol. Petr. in apostol. sedis definitionib. de gratia, pag. 38. edit. Duac. ann. 1628.

b Vit. Fulgent. cap. 28, 29.

et mirabilis bonitas Hilderici regnare incipientis, ecclesiæ Catholicæ per Africam constitutæ libertatem restituens, Carthaginiensi plebi proprium donavit antistitem; cunctisque in locis ordinationes pontificum fieri, clementissima auctoritate mandavit. Beatus itaque Fulgentius, postquam sapienter expugnasset Pelagianos, lætificatos meruit videre Catholicos." Thrasamundi vero mortem et episcoporum restitutionem in Maximi consulatu, hoc est, anno Christi DXXIII. contigisse docet Victor Tonnonensis in chronico: licet alii ad annum referant præcedentem.

Etsi igitur in exilio acceptam a se fuisse Johannis et Venerii epistolam patres Byzaceni clare indicent: tamen post reditum ex exilio ad eam illos rescripsisse, colligi fortasse possit ex mentione quam faciunt non solum septem illorum librorum contra Faustum, sed etiam de gratia et prædestinatione trium a Fulgentio editorum, et mortis præterea Romani antistitis Hormisdæ; quem quum ista scriberent vita fuisse functum satis innuunt, dum beatæ memoriæ titulum illi attribuunt. Atqui Hormisda adhuc superstite episcopos in Africam revocatos esse confirmat, in illius vita, libri pontificalis auctor: vitæque Fulgentianæ scriptor, uti mox post finitos septem adversus Faustum libros“ protinus longissimæ captivitatis catenam disruptam" esse, ita "jamo reversum de exilio Fulgentium de veritate prædestinationis et gratiæ libellos tres confecisse," disertis verbis asserit: “Extanto et duo ejus libri," inquit Isidorus,“ de veritate prædestinationis ad episcopos missi: in quibus demonstrat quod gratia Dei in bonis voluntatem humanam præveniat, et quod Deus quosdam prædestinationis suæ munere justificans præeligit, quosdam vero in suis reprobis moribus occulto quodam judicio derelinquit:" quod de veritate prædestinationis opus duobus libris ad episcopos scriptum, diversum plane videtur ab illis quos habemus tribus de veritate prædestinationis et gratiæ ad presbyterum missis et diaconum: quos Baroniuse quum non vidisset, tres libros ad Monimum de duplici prædestinatione scriptos a vitæ Fulgentii authore designatos fuisse perperam credidit.

c Vit. Fulgent. cap. 29. d Isidor. de scriptorib. ecclesiastic. cap. 14. al. 27. e Baron. ann. 523. sec. 36.

De prædestinatione autem non in totis tribus illis ad Monimum libris agitur, sed in primo tantum : cujus summam compendiariam, in secundi initio, sic propositam invenimus: “ Prædestinationem Dei nihil aliud esse, nisi præparationem operum ejus, quæ in æterna sua dispositione aut misericorditer se facturum præscivit aut juste : et quia in peccatis nec misericordia invenitur nec justitia, ideo omnem iniquorum malam voluntatem qua peccant, præscitam, non tamen esse a Deo prædestinatam; cum ipsam voluntatem malam non aliter essent habituri, nisi in eo, quo fuissent a Domino recessuri. Nec Deum prædestinasse discessionem hominis a se, cum causa ipsius discessionis sola voluntaria esset aversio peccatoris : quæ quia Deum futura non latuit, in æterna præscientia ejus præparatam sibi pænam justæ retributionis invenit.”

“ Prædestinationis enim nomine, ut in primof illo libro Fulgentius sese explicat, non aliqua voluntatis humanæ coactitia necessitas exprimitur, sed misericors et justa futuri operis divini sempiterna dispositio prædicatur. Deos autem misericordiam et judicium cantat ecclesia: cujus hoc opus est in homine, ut occulto voluntatis suæ, non tamen injusto consilio, aut gratuitam misericordiam præroget misero, aut debitam justitiam rependat injusto. Imo aut misericorditer debitori donet, quod si vellet, juste posset exigere : aut juste cum usuris, quod suum est exigat, et iniquo debitori, quod debetur iniquitatibus reddat. Ac sic, aut istum prorsus indignum misericordia præveniat, aut illum ira dignum inveniat. Ipse enim donat gratis indigno gratiam, qua justificatus impius illuminetur munere bonæ voluntatis, et facultate bonæ operationis, ut præveniente misericordia bonum velle incipiat, et subsequente misericordia bonum quod vult facere valeat. Utrumque autem prædestinando Deus præparavit in illa incommutabili voluntate, in qua sic futurum effectum hominis renovandi disposuit, ut ejus voluntas in opere novo nova esse non possit."

f Fulgent, ad Monim. lib. 1. cap. 7.

8 Psalm. 101. (al. 100.) ver, 1.

Fulgentium in Pelagianis reliquiis proterendis excepit Cæsarius Arelatensis archiepiscopus: qui, si quid damni vel a Lirinensibus suis", vel ab Hilario et Leontio, qui Arelatensi cathedræ ante ipsum præfuerunt, orthodoxorum causa passa est, abunde resarcivit. Is “ dei gratia et libero arbitrio edidit testimonia, divinarum Scripturarum et sanctorum patrum judiciis munita : ubi docet, nihil hominem de proprio aliquid agere boni posse, nisi eum divina gratia prævenerit. Quod opus etiam papa Felix per suam epistolam roboravit, et in latius promulgavit :" ut apud Gennadiani catalogi continuatoremk legimus. De ejus obitu ista referunt, qui morienti adfuerunt, Messianus presbyter et Stephanus diaconus. “ Cum' semianimem ipsum redderet conspectibus nostris infirmitas, et inter hæc septuagesimum tertium gereret totius vitæ tramitis annum, e quibus quadragesimumin pontificatu verteret circulus gyrum ; et animadverteret per spiritum imminere sibi transitus diem: inter non modicos quos patiebatur dolores sciscitatus est, quam proximo esset beatissimi Augustini depositionis dies, et cum imminere commemorationem ejus didicisset, Confido, ait, in Domino, quod meum transitum non longe divisurus est ab ipsius patris Augustini natali; quia, ut ipsi scitis, quantum dilexi ejus Catholicissimum sensum, tantum me etsi discrepantem meritis minime tamen reor distantia longiore depositionis meæ diem ab ejus obitus tempore sequestrari :" mortuus est autem : “tertianam die post S. Genesii festum, id est, sexto Calendarum Septembrium, ante diem depositionis S. Augustini :” anno DXLIII. quo ad successorem ipsius Auxanium noviter ordinatum Vigilii extat epistola, data" decimo quinto Calendas Novembres, iterumo P. C. Basilii V.C. Ex quibus colligere promptum est, sub initium anni CCCCLXXI. natum, sub exitum DIII. factum illum fuisse pontificem : et quod inde est consequens, non a Felice III. quo

h Vid. supra cap. 11. op. tom. 5. pag. 395.

Gennad. catalog. scriptor. ecclesiastic. a Suffrido Petro, edit. cap. 86. k Vid. supra cap. 13. op. tom. 5. pag. 527. | Vit. Cæsarii, lib. 2. in chronologia Lerinensi Vinc. Barralis, pag. 258. m Ibid. pag. 259. n Tom. 1. concilior. Galliæ, pag. 270. • III. habet Baronius, ann. 544. sec. 12.

obeunte Cæsarius unum et vigesimum ætatis vix egressus est annum, sed a Felice illius nominis quarto, hoc opus fuisse corroboratum.

Cui et hoc debet Ecclesia, quod præclara illa de gratia et libero arbitrio capitula promulganda curaverit; quæ a Cæsario et collegis in concilio Arausicano secundo, Decio juniore consule, id est, anno DXXIX. æræ nostræ, quinto Nonas Julias sunt recitata et manuum subscriptionibus confirmata: de quibus ita Cæsar Baronius, “ Recitant capita in Gallias de ipso Romano pontifice missa : profitentes ea cuncta haud recentem esse Ecclesiæ doctrinam, sed antiquorum patrum definitionem, eandemque apostolicæ sedis authoritate firmatam : quæ apostolica sedes (ut suis locis superius est declaratum) S. Augustini se professa est de gratia et libero arbitrio probare sententiam. Nihil ergo præterea novitas sibi vendicet et præsumptio humana præsumat. Quot igitur Arausicani canones, tot sunt Catholicæ ecclesiæ stabilitæ sententiæ; a quibus absque prævaricationis piaculo haud liceat fideli recedere:"' et Jacobus Sirmondus: “Faustum!, et si qui tum in Gallia, quod dissimulari non potest, cum eo senserunt, aliquo modo excusare ratio illa videtur, quod ante synodum Arausicanam vixerint; cujus placitis Ecclesia deinceps, tanquam norma doctrinæ, adversus Semipelagianorum errores usa est.”

Nec enim prius, inquit Theophilus Raynaudus", "fumans adhuc hæc Pelagii favilla plane extincta est, quam sedes apostolica transmissis ad tractus illius episcopos capitulis, quæ Arausicæ in Liberianæ basilicæ dedicatione publice proposita et a patribus congregatis firmata ac denunciata sunt, omnem incendii illius velut scintillam, doloso cineri tuendæ humanæ libertatis ac divinæ justitiæ suppositam, feliciter compressit anno Christi (juxta novis

Þ Baron. addit. ad tom. 7. ann. 529. in 10. tomi appendice.

4 Sirmond. in notis ad Apollinar. Sidon. lib. 9. epist. 9. Vid. eund. in tom. 1. concilior. Galliæ, pag. 148. et 605. " Raynaud. defens. Valerian. cap. 4. sec. 19. VOL. VI.

с

« EelmineJätka »