Page images
PDF
EPUB

scuris a nobis ostensum sit indiciis. Ut de Adamnani nuper producto nihil dicam testimonio, quod Conallum Comgilli sive Congalli filium Scotorum Britannicorum regem ante Aidanum fuisse, extra omnem ponit controversiam.

Aidanum sive danum hunc a B. Columba in Iona insula regem inauguratum fuisse docet Adamnanus: et de pugna, in qua victor ille extitit, eundem Columbam corpore absentem sed spiritu præsentem pronunciavisse refert: "Nuncs barbari in fugam vertuntur: Ædanoque, quamlibet infelicit, tamen concessa victoria est." Addens insuper," de numero de exercitu Ædani interfectorum, trecentorum et trium virorum, virum beatum prophetice narravisse." In quo interfectorum numero duos ipsius Aidani filios fuisse, Arthurium et Echodium Find (sive Eugenium Album,) integriores Adamnani codices declarant: in quibus et Miatorum bellum hoc nominatur; utrum Mæatarum Dionis", an aliorum, nunc non disquirimus. Videtur tamen bellum Leithreidense illud fuisse, quod anno DXC. ab Edano factum fuisse ex Ultoniensibus annalibus intelligimus: licet Fordonus ad pugnam anno abhinc altero in loco qui Wodnesbeorh, id est mons Wodeni dicebatur commissam id trahat, ubi" Ceaulinum occidentalium Saxonum regem potentissimum maxima clade a Britannis affectum legimus. Septimo tamen post obitum. Columbæ anno in alio conflictu totum pene exercitum Ædanum amisisse testis est Beda; de re ab Ædhilfrido Nordanhumbrorum rege fortissimo gesta ita scribens: "Motus ejus profectibus Ædan rex Scotorum qui Britanniam inhabitant, venit contra eum cum immenso ac forti

P Vide supra, pag. 115.

Adamnan. vit. Columbæ, lib. 3. cap. 5.

Supra, pag. 236.

Id. lib. 1. cap. 7. in quo, et sequente cap. MS. [al. MS. Aidanum] meus Ædanum legit, ubi in editis Aldanus perperam habetur exaratus.

Al. infelix. (victoria sc.)

Supra. pag. 203.

w Vid. Fab. Ethelwerd. in fine lib. 1. Florent. Wigorniens. ad ann. secund. Dionys. 592. Guil. Malmesbur. de gest. regum Anglor. lib. 1. cap. 2. Henr. Huntingdon. hist. lib. 2.

Bed. histor. ecclesiast. lib. 1. cap. 34.

exercitu; sed cum paucis victus aufugit. Siquidem in loco celeberrimo qui dicitur Degsastane, id est, Degsa lapis, omnis pene ejus cæsus est exercitus. In qua etiam pugna Theodbald frater Ædhilfridi cum omni illo quem ipse ducebat exercitu peremptus est. Quod videlicet bellum Ædhilfrido anno ab incarnatione Domini sexcentesimo tertio, regni autem sui, quod viginti quatuor annis tenuit, anno undecimo perfecit; porro anno Phocatis, qui tum Romani regni apicem tenebat, primo. Neque ex eo tempore quisquam regum Scotorum in Britannia, adversus gentem Anglorum, usque ad hanc diem in prælium venire audebat :" usque ad annum nimirum DCCXXXI. quo historiam suam Beda terminans, "Scotos" qui Britanniam incolunt suis contentos finibus, nihil contra gentem Anglorum insidiarum molitos aut fraudium" postea etiam repetit.

Aidanus vero rex, ut habet in Scotichronico suo Fordonus, libro tertio, capite trigesimo primo, "Post bellum Degsastan continue mærens, tantis seipsum afflixit doloribus, quod anno secundo post fugam, adeo grandævus, ut annorum octoginta pene metas attingens, apud Kentyre obierit; apud Kilcheran, quo prædecessorum nullus antea, tumulatus. Statimque Kennethus Ker filius Connal regiam suscepit coronam; et post annum vel, ut alibi, post tres menses defunctus est. Ad regni deinde successit apicem filius Aidani regis Eugenius Buyduell, Eochodius a quibusdam, Aido secundum alios, anno Domini DCVI. et regnavit annis sexdecim. Hic a primævo, postquam in B. Columbæ gremio caput reclinaverat dilectus fuit ejus alumnus, tenerrime nutritus; diuque postmodum discipulus, diligenter literis informatus, ejus doctrinam rex adeptus, in multis oblivioni tradidit. Nam paci raro, sed bellis continue curam adhibuit: gravibus semper regiones Saxonum irruptionibus, aliquandoque Pictorum, infestavit. In cunctis vero regendis austerus erat, ac omnibus suæ

y Ita legunt antiquissimi MSS. non Britanniam, ut libri editi.
Bed. lib. 5. cap. 24.
a Vide supra, pag. 147.

b Vid. Adamn. in vit, Columbæ, lib. 1. cap. 8. ubi Euchodium regem hunc appellat.

majestatis imperium irritantibus per omnia crudelis atque ferox gloriosius multo superbos putavit aut effrænes cruente quam civiliter superare. Subactis tamen vel hostibus vel ligiis civibus valde misericors et mitis fuit; sed et injuriarum veniam poscentibus promptus indultor et suavis.” Hæc Scotichronici scriptor: quæ eadem de Eugenio retulit etiam ex libro Pasletensi Georgius Buchananus.

Verum ut Aidani successorum quenquam "adversus gentem Anglorum in prælium venisse" negat Beda": ita Eugenium hunc Aidani filium in summa pace regnum tenuisse perhibet Boethius: "Divi Columbæ dogmatis,' inquit ille", "ut in primæva adolescentia erat imbutus, haud immemor; magis sua pie tueri, quam invadere aliena studuit." Addit, "fuisse ejus principatum Christi sacerdotibus, plebeiis, agrestibus, et nobilibus æquitatis cultoribus, admodum acceptum; restituisse illum sacras ædes, quas in Gallovidia et vicinis regionibus (quas tamen ad Scotorum ditionem eo tempore minime pertinuisse non semel confirmavimus) impia Saxonum feritas fuerat demolita:" atque demum "post longam quietem vita esse defunctum egregiis operibus clarum ;" relictis post se tribus liberis, "Ferquhardo, Fiacrio et Donevaldo, quos sanctissimo episcopo Sodorensi Conano moribus ac literis instituendos" ille tradiderat. Tum de Ferquhardo, qui patri in regno successit, "id temporis multorum sententiam" fuisse notat, "in Pelagii delirium, quod antea Scotorum regi acciderat nulli, abiturum: auxisseque rumorem populi, regis Ferquhardi cum Britannicis sacerdotibus, quos pestis ea infectos per longa tenuerat tempora, diutinam et continuatam consuetudinem." Donevaldum vero, qui post infelicem fratris interitum rex est salutatus, "Domnallum Breccum nepotem Aidan" appellat Adamnanus; et "in bello Roth sine causa vastavisse provinciam Domnail" filii Aido vel nepotis Ainmuireg, ex libro Cummenei Albi de virtutibus S. Columbæ narrat. Porro Rothanum illud

c Buchanan. rer. Scot. lib. 5. in rege LI.

d Bed. hist. lib. 1. cap. ult.

f Vide supra, pag. 147, 202, 204, 205.

e H. Boeth. Scot. hist. lib. 9.

prælium anno DCXXXVII. gestum fuisse, ex Ultoniensibus annalibus didicimus: in quibus etiam utriusque regis mortem ad annum DCXLII. ita relatam invenimus: "Mors Domnaill mac Edho regis Hiberniæ in fine Januarii. Postea Domnall Brecc in bello Sraith cair-maic, in fine anni, in Decembre interfectus est ab Hoan rege Britonum. Regnavit annis quindecim."

Brudeus, sub quo in Britanniam venit S. Columba, a Cruthneo primo Pictorum monarcha tricesimus quartus numeratur in Scotichronico: in quo etiam de successoribus ejusdem leguntur ista: "Brudeo successit Garnardfilius Dompnach, qui fundavit ecclesiam collegiatam de Abernethy, postquam illuc introduxit beatus Patricius sanctam Brigidam cum suis novem virginibus: quæ virgines infra quinque annos decesserunt, et ex parte boreali dictæ ecclesiæ sunt sepultæ. Post quem Garnardum fuit Constantinus filius Ferguso rex vicesimus septimus, et post monarcham sexagesimus. Iste fundavit ecclesiam Dunkeldensem post Abirnethin ducentis et viginti sex annis, novem mensibus et sex diebus. Alia chronica habet ducentis et quadraginta quatuor annis. Constantino præmisso successit Hungus filius Fergusii. Cujus in tempore regnavit in Westsax rex Ethelwulfus; cujus filii majoris Athelstani caput infixum sudi rex, obtenta belli victoria, secum in regno detulit. Ab isto Hungo Drusken filius Feredeth septimus fuit: in quo Pictorum regnandi defecit potestas; et ab eis penitus translatum est regnum ad regem et monarcham Scotorum Kenedum suosque successores, et unum deinceps Scotorum regnum est effectum."

At quum a primo S. Columbæ sub Brudeo in Britanniam adventu Pictici regni excidium minus CCLXXX. annis abfuerit: nobis non fit verisimile, aut Constantinum illum fuisse vicesimum septimum regem post Brudeum, aut inter Abernethianam ecclesiam a Brudei successore et Dunkeldensem a Constantino fundatam annorum CCXLIV. vel CCXXVI. spatium intercessisse. Hunc errorem fabella illa, de S. Brigida cum novem suis virginibus a B. Patricio in Abernethianam ecclesiam introducta, haud

[ocr errors]

dubie peperit: quum tamen Patricium et Brigidam ante Brudei tempora ex hac vita excessisse constet; et in Scotichronici etiam exemplari quo usus est Johannes Majors, ex aliorum sententia, non CCXXVI. (ut in nostro codice legitur) sed XXVI. tantum annis et novem mensibus Abernethiana ecclesia ante Dunkeldensem constructa fuisse memoretur: cum qua annorum notatione non male illud convenit, quod ex historiis Hiberniensium jamh produximus; sanctum Columbam, primum episcopum in Dunkeld, Cuthbertum puerum, una cum puella Brigida, aliquandiu educavisse. Abernethianæ enim ecclesiæ sub proximo Brudei successore, et Dunkeldensis vigesimo septimo post illam anno fundatione posita; primi illius Dunkeldensis episcopi ætas in Cuthberti pueritiam aptissime inciderit. Adde, quod Boethius' sub octavi demum seculi initia novem illis virginibus, Dovenaldi Scoti filiabus, Garnardum Pictorum regem structas Abernethi ædes cum oratorio concessisse referat: "Præfatas," inquit, "novem virgines non sub regis Conrani regno cum diva Brigida, uti vulgaris est opinio, sed Eugenii septimi tempore claruisse scribunt nostrarum rerum præstantes authores eundemque Eugenium regnante Garnardo, quicum tantisper dum viveret fœdus habuit et societatem, sanctissimum virginum cœtum invisentem opimis donariis donasse." Ea vero ratione, ut proximus Brudei successor non esset agnoscendus hic Garnardus, cum centum inter utrumque annorum positum fuerit intervallum: ita Garnardi hujus proximus statuendus fuisset successor Nectanus ille, de quo diximus; qui Abernethiam, ut in antiquo1 fragmento legitur, "Deo et Brigidæ dedit usque ad diem judicii cum suis finibus, qui positi sunt a lapide in Aber-trent ad lapidem usque Carfull, id est Logh-fol, et inde usque ad Ethan.”

Sequitur jam Hungus Pictorum ille rex, a quo Fordonusm regem Athelstanum, Ethelwulfi West-Saxonum regis filium, cujus Guilielmus Malmesburiensis meminit, prælio non procul ab amne Tina et Merchiæ ac Laudoniæ con

Major, de gest. Scot. lib. 3. cap. ult.

i H. Boeth. Scot. hist. lib. 9. fol. 181.

1 Camden. in Scotia, pag. 705.

Supra, pag. 248.
Supra, pag. 244, 246.

Fordon. Scotichronic. lib. 4. cap. 13, 14. Vid. supra, pag. 193.

VOL. VI.

S

« EelmineJätka »