Page images
PDF
EPUB

Paradisi titulo, falso habetur adscripta) substitutum fuisse, præter alios, in ecclesiastica sua historia” refert Sozomenus.

Verum post quadriennium episcopos illos qui depositi fuerant sedibus suis restitutos esse, docet in eodem dialogo Palladius”; de Ephesiis speciatim deinde adjiciens ; " Ordinantes tribuni Victoris eunuchum, in sede episcopi collocarunt: eum vero, qui a septuaginta episcopis fuerat ordinatus, carceri hactenus inclusum servant; virum apprime liberalibus disciplinis imbutum, et qui post vitam solitariam, ac divinarum literarum peritiam singularem, accersitus ex eremo, triennium diaconi fuerat perfunctus officio." Unde colligimus, sub initium anni CCCCII. Ephesiorum episcopum ordinatum Heraclidem, anno CCCCVI. datum fuisse in custodiam; in communi videlicet illa persecutione, quæs Palladiuni Helenopolitanum et reliquos qui Attico, hoc ipso anno Arcadio VI. et Probo consulibus vivente adhuc Johanne in sedem Constantinopolitanam intruso, communicare noluerunt, similiter involvit. Quot vero annos in carcere ille exegerit, quum de ea calamitate dissereret Palladius, verba illa declarant: “ Heraclides" Ephesius quadriennium jam Nicomediæ carceri inclusus est.” Ex quo inferimus, anno CCCCX. hoc inter Theodorum et Palladium habitum fuisse colloquium; Romanæ ecclesiæ adhuc præsidente Innocentio, non Zosimo, ut in vulgato hujus dialogi legitur proæmio. Neque enim illorum Georgii Alexandrini verborum ulla hic habenda est ratio.” Ηρακλείδης εν τη ειρκτή της Νικομηδείας ένεκλείσθη επί τετραετή και προς χρόνον. Heraclides in Nicomediensi custodia conclusus est ad quadriennium, et ultra.” Quum illud," kaì mpòs, et ultra,” non Palladii sed Georgii, qui quamdiu ultra quadriennium, a dialogista expressum, in carcere detentus fuerat Heraclides ignorabat, additamentum esse res ipsa satis indicet.

Neque in proæmio illo parum mihi suspectum et illud est quod, qui cum Theodoro hic sermonem confert, Palladius Helenopolitanæ ecclesiæ venerandus antistes appellatur : quum in Cujaciano dialogi hujus fragmento MS. a Frontone Ducæo in notis suis edito, neque Palladius neque Helenopolitanus, sed incertus incertæ sedis episcopus fuisse perhibeatur. Ita enim appictus rubrica titulus ibi se habebat: « 'Εκ του ιστορικού λόγου των περί του Χρυσοστόμου υπό τινος των επισκόπων προς Θεόδωρον διάκονον Ρώμης λεχθέντος. Εx sermone historico de rebus Chrysostomi habito ab episcopo quodam cum Theodoro diacono Romano.” Atque in ipso contextu, ubi in Latina dialogi versione positus est PALLAdius, in fragmento illo comparebat tantum ó śniOKOTOS. Et quidem episcopum se fuisse, quum Johanni Chrysostomo comes adhæsisset, illis verbis satis ipse indicat; “ Eramus cum Johanne quadraginta episcopi, tunc in episcopatus triclinio sedentes:" sed alium tum fuisse sedis Helenopolitanæ præsulem, non minus clare idem ipse significat. Professus enim se “nex punctum quidem temporis," dum Asiaticorum episcoporum tractaretur negotium, a Johanne abfuisse; illo Constantinopoli manente, “ Palladium' Helenopolitanum episcopum” ad eorum causam cognoscendam in Asiam missum fuisse narrat. Et quum post mortem” Johannis se “ primum" Romam vidisse” noster hic testatus sit Palladius: prius Romamb Palladium episcopum Helenopoleos advenisse, viventisque Johannis causam ibi egisse confirmat Theodorus; quid de illo postea actum fuerit ignorans, et abd altero illo cum quo loquitur Palladio scire desiderans. Quibus et ipsius Helenopolitani Palladii testimonium addere liceat, qui se in Bithynia ordinatum episcopum, " tempestatise illius quæ sub sancto Johanne commota est interfuisse malis" innuit; ejusque causa Romam se profectum, a Piniano et juniore Melania ejus uxore hospitio ibi exceptum fuisse, in Lausiaca sua historia hisce verbis aperte indicat. “ Our perpūs δε και ημάς πλείονας όντας έτίμησαν απελθόντας έν Ρώμη, διά τον μακάριον Ιωάννην τον επίσκοπον, και ανέπαυσαν ημάς και ξενοδοχεία και εφοδίοις δαψιλεστάτοις. Neck nobis quidem et certe cum plurimi simul essemus qui Romam propter beatum episcopum Johannem perrexeramus, exigua præstiterunt: sed dum et in illis partibus degeremus, officiosissimo nos susceperunt hospitio, largissimisque sumptibus cum exinde proficisceremur honoraverunt.”

9 Lib. 8. cap. 6.

r Vit. Chrysost. tom. 2. Lipom. fol. 321. b. $ Ibid. fol. 305. a. b. 315. a. et 330. a. ! Socrat. hist. lib. 6. cap. 20. u Tom. 2. Lipoman. fol. 330. a.

w Vit. Chrysost. 2. Lipom. fol. 310. b. x Ibid, fol. 319. b. y Ibid. fol. 320. b.

2 Ibid. fol. 315. b. 333. a. a Ibid. fol. 301. a.

b Ibid. fol. 304. b. c Ibid. fol. 305. b.

d Ibid. fol. 329. b. • Hieraclid. Paradis, cap. 22. κοινωνήσας το περιστάσει το κατά τον μαkúpuov 'I wavvijv. Pallad. Lansiac. hist. cap. 43.

í Pallad. hist. cap. 121.

Idcirco audiendi non sunt, qui in dialogum de vita Chrysostomi, pro Blemmyorum episcopo, Helenopolitani antistitis nomen errore librariorum irrepsisse suspicantur: ab Ambrosio Camaldulensi decepti, qui “Palladium Blemmyorum sive Æthiopum episcopum servari prope locum qui Syene vocatur,” in Latina sua versione retulit. Quum episcopi vocabulum, ab interprete temere adjectum, tenebras historiæ hic offuderit; quæ non aliud voluit, quam Palladium illum, cujus superius mentio facta fuerat, Helenopolitanum episcopum, ini custo

servatum apud Blemmyas Æthiopibus finitimos, in loco qui castrum Syenes vocabatur.” Id enim Græca illa sonant, a Georgio Alexandrinok ex dialogo hoc petita: Παλλάδιον Βλέμμυων των Αιθιόπων εκγειτόνων φρουρείσθαι, Συήνης του Κάστρου καλουμένου του τόπου. Qui igitur in hoc dialogo cum Theodoro colloquitur Palladius, non Helenopoleos in Bithynia, cui Palladium Galatam, Evagrii discipulum, Lausiacæ scriptorem historiæ, eo tempore præfuisse ostendimus, sed vel Helenopoleos in Palæstina', vel alterius alicujus ecclesiæ antistes est habendus. Et cujuscunque sedis ille fuerit episcopus, quum unam dialogi personam is sustineat et Theodorus alteram; ab hoc potius quam ab illo sermones istos literis memoriæque fuisse commendatos, illa Theodori ad Palladium verba, cuivis sine præjudicata opinione ea perpendenti facile persuaserint. “Volom autem id sit tibi mex

dia esse

& Heraclid. Paradis. cap. 49.

h Tom. 2. Lipom. fol. 330. 1 'Επί ένδεκαμήνας εν ζοφερό κελλίω κρυπτόμενον: ut ipse de se confirmat, in historia Lausiaca, cap. 43.

k Tom. 8. oper. Chrysost. pag. 236. edit. Græc. Savil.
| Vid. supra, cap. 8. op. tom. 5. pag. 223. m Tom. 2. Lipom. fol. 329. b.

rem.

credulitatis argumentum, quod ea intentissime audivi quæ dicta sunt, memoriæque altius infixa teneo; scripturæ forte tradenda per me, si Deus juverit, in memoriam generationis nostræ, et eorum utilitatem qui episcopatum desiderant."

Ista paulo diligentius persequi visum fuit, non solum ut appareret quam nullo niteretur fundamento Trithemii et ejus sectatorum sententia, vitam hanc Chrysostomi Palladio Scotorum episcopo tribuentium; sed etiam quod a viris doctis hac in re varie peccatum fuisse animadverte

Clarissimus Vossius", a Scotorum quidem Palladio vitam Chrysostomi conscriptam fuisse recte negat; sed in vero auctore designando nonnihil aberravit, dum addit, Is qui Chrysostomi vitam scripsit est Palladius Galata, Chrysostomi (vel Evagrii potius,) discipulus, episcopus Helenopolis: cujus hodieque dialogus exstat de vita Chrysostomi, in quo se colloquentem inducit cum Theodoro Romanæ ecclesiæ diacono; qui habitus, cum Zosimus pontifex esset.” Baronius, initio quidem Palladium, Helenopoleos in Bithynia episcopum et Lausiacæ scriptorem historiæ, diversum ab illo fuisse statuit, qui in hoc dialogo interloquitur: postea vero utrumque confundit, atque demum Palladium', qui ex Romanæ ecclesiæ diacono Scotorum factus est episcopus, scripsisse ait “sub Zosimo papa res gestas S. Johannis Chrysostomi; nempe dialogum illum alterius Palladii episcopi Helenopolis cum Theodoro itidem Romanæ ecclesiæ diacono."

Possevinus quoque Palladii Galatæ" dialogum cum Theodoro extare dicit; eundemque dialogum Palladium® primum Hiberniæ episcopum scripsisse asserit; de aliis ejusdem scriptis alibi adjiciens, “ Scripsit librum contra Pelagianos, et librum homiliarum, et ad Celestinum librum epistolarum, et alia: sed ut pleraque periere, ita dolendum est extare non posse, unde pleraque illius pontificiæ legationis in lucem erui possent.” In hisce vero secutus ille est Baronium: qui Johanni Trithemio ea perperam tribuens, quæ Johanni Balæou accepta erant referenda, de Palladii nostri scriptis ista retulit; “ Palladius" diaconus apud Trithemium numeratur inter scriptores ecclesiasticos: nam præter vitam Johannis Chrysostomi ab ipso scriptam per dialogismum, in quo Palladius episcopus et Theodorus diaconus interloquuntur, librum etiam contra Pelagianos, et homiliarum librum unum, et ad Celestinum epistolarum librum unum, et alia Græco sermone ab eodem edita idem tradit. Utinam extaret liber ille Palladii epistolarum ad Celestinum : certe quidem, cuncta quæ in hac legatione ab eo gesta essent, fuisse accurate scriptis mandata illis epistolis, opinari possumus; cum nos illis carentes, de rebus magni ponderis memoria perpetua dignis, nihil præterea quam quæ dicta sunt ex Prospero, habeamus expressum."

n Voss. de historicis Latin. lib. 3. cap. 12. o Baron. ann. 388. sec. 110.

Id. ann. 400. sec. 61. et 417. sec. 1. q Id. ann. 429. sec. 8. 1 Possevin. apparat. sacr. in Palladio Galata. Id. in Johan. Chrysostomo.

| Id. in Palladio Britanno.

Verum et vano illo dolore Possevinus, et inani illo voto Baronius supersedisset, si Balæi perspectam habuisset consuetudinem, non illa solum auctoribus tribuendi quæ scripta ab eis fuisse alicubi legisset, sed etiam quæ scribi ab illis probabiliter potuisse ipse conjecisset. A nostro enim Palladio quicquam literarum monimentis memoriæ posteritatique proditum fuisse, nihil est quod faciat fidem. Quare ut aliunde quæ in Prospero desunt aliquo modo suppleantur; visum est ex rerum B. Patricii scriptoribus, quæ ad hanc Palladii legationem spectant, hic apponere. Sic igitur de ea scribit Ninius Britannus: “Missus est Palladius episcopus primitus a Celestino papa Romano ad Scotos in Christum convertendos: qui prohibitus est a Deo per quasdam tempestates: quia nemo potest quicquam accipere in terra, nisi de cælo illi datum fuerit. Et profectus est ille Palladius de Hibernia, pervenitque ad Britanniam, et ibi defunctus est in terra Pictorum.” Et Matthæus Florilegust: “ Missus est Palladius episcopus a papa

Celestino ad Scotos ad Christum convertendos. Qui primo verbum Dei in Scotia prædicans, tandem Britan

w Baron. ann. 429. sec. 8.

u Balæ. centur. 14. num. 6. * Flor, hist. ann. grat. 491.

« EelmineJätka »