Page images
PDF
EPUB

niam pervenit, et in ferra Pictorum defunctus est." Et Probus Hibernus": "Palladius a Celestino papa directus fuerat ad hanc insulam, sub brumali rigore positam, convertendam; sed prohibuit illum Deus convertere gentem illam : quia nemo potest accipere quicquam in terra, nisi datum ei fuerit de cœlo. Immites enim et feri homines recipere nolebant doctrinam ejus: neque ipse longum voluit transfigere tempus in terra non sua, sed reverti disposuit ad eum qui misit illum. Cumque aggressus Palladius mare transmeasset, et ad fines Pictorum pervenisset, ibidem vita decessit. Audientes itaque de morte Palladii archidiaconi, discipuli ipsius qui erant in Britanniis, id est, Augustinus, Benedictus et cæteri, venerunt ad sanctum Patricium in Euboriam, et mortem Palladii ei denunciabant."

Qui vetere lingua Hibernica vitam Patricii descripsit, ita rem narrat: "Celestinus misit Palladium eximium diaconum, cum duodecim aliis, ad prædicandum Hibernis. Cumque in Laginiam advenisset Palladius, occurrens illi rex illius gentis Nathi filius Garrchon, inde eum expulit. Paucos tamen eo in loco sacri baptismatis lavacro ille abluit, ibique tres fundavit ecclesiolas I. Cell-fine: ubi libros suos reliquit, una cum scrinio et reliquiis quibusdam Petri et Pauli, necnon tabula in qua scribere consueverat. II. Teach na Roman, sive Ædem Romanorum. III. Domnach Arte: quam dicavit Silvestro et Solonio. Et cum ad suos revertere statuisset, morbo correptus in terra Pictorum mortuus est." Alius, qui Latine tribus libris acta Patricii explicavit, in eorum secundo de Palladii legatione ista retulit: "Anno ab incarnatione Domini CCCCXXX. beatissimus papa Celestinus archidiaconum Romanæ ecclesiæ, nomine Palladium, ordinavit episcopum, et ad Scotos convertendos ad Christum in Hiberniam ante sanctissimum misit Patricium; traditis ei BB. Petri et Pauli et aliorum sanctorum reliquiis, veteris quoque et novi Testamenti voluminibus datis."

"Est autem Hibernia insula omnium occidentalium insularum post Britanniam maxima, serenitate aeris saluber

[blocks in formation]

rima, ut nullus propter hyemem secet ibi fœnum; nullusque serpens potest ibi vivere aut rana, sed et omnia quæ inde portantur valent contra venena: ultra quam ad occasum nulla invenitur habitabilis terra, nisi miranda loca quæ vidit S. Brendanus in oceano. Hæc jam insula proprie Scotorum est patria. Palladius ergo perveniens Hiberniam, in tribus locis ibi Christi fundavit ecclesiam. In plebe autem Nathi filii Garrchon, quæ dicitur modo Huagarrchon, construxit monasterium quod vocatur Scotice Ceall-mor: in quo usque hodie sunt ejus libri, et apostolorum reliquiæ. Discipuli vero ejus construxerunt monasterium, quod dicitur Scotice Teach na Romanach, id est, Domus Romanorum. Tertia autem ecclesia Domnach Arda, a Silvestro et Solonio S. Palladii discipulis est constructa. Palladius itaque paucos ad Christum convertens, et gentilium impetum ac ferocitatem ferre non valens, Hiberniam deseruit: et redire volens Romam, in provincia Pictorum, quæ modo est Scotia in Britannia, vitam finivit suam. Sanctus autem Patricius ad tale opus grande a Deo olim est præelectus. Habitatores enim Hiberniæ non receperunt doctrinam Palladii: quia non illi Deus donavit Hiberniam, sed S. Patricio servavit eam."

Apud Jocelinum quoque de eadem Palladii legatione, similiter legimus: "Præmiserat papa Celestinus prædicandi gratia in Hiberniam, ante Patricium, alium doctorem nomine Palladium, archidiaconum scilicet suum: cui adjunctis sociis copiam contulit librorum, utrumque videlicet Testamentum, cum reliquiis apostolorum Petri et Pauli ac martyrum plurimorum. Hibernicis vero prædicationi ejus non credentibus, sed obstinatissime oppugnantibus, a regione illorum discessit; Romamque tendens, in Britannia infra fines Pictorum in fata concessit. Quosdam tamen in Scotia ad Christum convertens, baptizavit: tresque ecclesias de robore extructas fundavit; quibus discipulos suos prælatos, Augustinum videlicet, et Benedictum, Silvestrum et Solonium, collatis codicibus suis et reliquiis sanc

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

torum, reliquit. Huic, fructuosiori legatione et labore, S. Patricius successit: quia, ut Hibernico proverbio dicitur, non Palladio sed Patricio Dominus convertendam Hiberniam concessit."

Palladium, ex Hibernia reversum, in terra Britonum mortuum esse, Johannes Tinmuthensis significat: scriptorem vitæ Patricii secutus, quem in publica tum Oxoniensis tum Cantabrigiensis academiæ bibliotheca legimus, ita hac de re scribentem: "Celestinus alium prædicatorem, nomine Palladium, misit ante Patricium ad hanc insulam: sed habitatores ejus non susceperunt doctrinam ejus; quia non illi donavit Deus istam insulam, sed S. Patricio reservavit eam. Palladius vero reversus est ut iret Romam sed mortuus est in regione Britonum." Sed cum Fordoni, in Merniæ provincia, vita functum fuisse in præcedente capite docuerimus: aliorum quos recensuimus sententiam veriorem esse consequitur, qui eum in terra Pictorum vitam finiisse tradiderunt: quanquam etiam in Tirechani episcopi collectaneis annotatum invenerim, Palladium “martyrium passum esse apud Scotos, ut tradunt sancti antiqui." Decimo octavo Kalendas Januarii fatis eum concessisse refert Balæus: quod si verum, sub finem ejusdem anni, quo ad Scotos missum illum fuisse ex Prospero jam ostendimus, decessisse eum necesse est. Anno enim CCCCXXXII. proxime insecuto Celestinum Romanum pontificem mortem obiisse constat : a quo, post Palladium, missum huc fuisse B. Patricium, Ninius, Tirechanus, Maccuthenus, Probus, Marianus, Sigebertus, Jocelinus, Vincentius Bellovacensis, Matthæus Florilegus, Martinus Polonus, Antoninus Florentinus, et cæteri confirmant. Unde etiam Inisfallensium annalium collector, "Palladium hic uno anno mansisse, nec Romam pervenisse, sed in Britannia quievisse in Christo, admonet."

Ad annum igitur CCCCXXXII. S. Patricii in Hiberniam adventum non male in annalibus suis Johannes Clinnus retulit: ad quem æræ Dionysianæ annum, Aetii atque Valerii consulatu, et Theodosii junioris imperii, ab Ho

b Supra, cap. 15. pag. 210.

c Balæ. centur. 14. num. 6.

norii morte deducti, nono anno prænotatum, in Mariani Scoti MS. et ex eo expresso Florentii Wigorniensis chronico, annotatum invenimus: "Patricius sanctus genere Brittus (vel Brito) a sancto Celestino papa consecratus, et ad archiepiscopatum Hiberniæ missus, ibi per annos LX. signis atque mirabilibus prædicans, totam insulam Hiberniam convertit ad fidem.' Cum quibus et auctor ille consentit, qui tribus libris res B. Patricii enarravit; eorum postremum sic exorsus: "Anno nono regni Theodosii imperatoris, qui post Honorium regnavit, anno quarto Loogarii filii Neill regis Themoriæ, anno autem sexagesimo ætatis suæ missus a Celestino papa ad prædicandum in Hiberniam beatissimus archiepiscopus Patricius venit." Quandoquidem vero sexagenarius huc ille pervenisse memoratur; ne primam ætatis partem ingrato silentio præteriisse videamur, tanti viri et de universa nostra Hibernia tantopere meriti primordia, ex iis qui supersunt vitæ ipsius scriptoribus, visum est repetere.

BB 2

CAP. XVII.

Varii actorum B. Patricii scriptores. Ejus patria, parentes, sorores, nepotes, servitutes, studia in Gallia et Italia, episcopatus et legationis Hibernica susceptio. Primi ejus in gentilitia superstitione debellanda conatus, et primum Pascha in Hibernia celebratum. Trimmensis, Louthianæ, Clochorensis, Armachanæ, Dubliniensis et Slebhtiensis ecclesiæ fundatio. Almogith regis Connaciæ septem filii et Ængus rex Momoniæ, cum suis, ad fidem conversi. Postremum Patricii iter Romanum: et quid per triginta reliquos vitæ suæ annos ille egerit. De successoribus ejusdem, recessu ejus Avallonico, mortis tempore et sepulturæ loco. Tres sanctorum Hiberniæ ordines; et eorum in liturgia ecclesiastica, regulis monasticis, tonsura, observatione paschali, et mulierum contubernio, consuetudines variæ. Regum Hibernicorum, sub quibus illi claruerunt, tempora; et alia ad eosdem speciatim pertinentia.

PATRICII nostri acta omnium copiosissime Jocelinus Furnesii monachus descripsit ; quæ Antuerpiæ anno MDXIV. opera Cornelii Hugonis Franciscanorum Hiberniæ provincialis vicarii, et post centum et decem annos Parisiis Thomæ Messinghami diligentia, typis publicata extant. Quorum vero consilio laborem hunc susceperit, in operis prologo Jocelinus ita patefacit: "Reverendissimi Thomæ Ardmachani archiepiscopi totiusque Hiberniæ primatis, et Malachia Dunensis præsulis, ad hoc opus aggrediendum præceptis perstringimur. Illustrissimi nihilominus Johannis de Curci Ulidiæ principis, qui et illam debellavit, super hac re petitio adjungitur, qui S. Patricii specialissimus dilector et venerator esse dinoscitur; cui obtemperare dignissimum arbitramur." Factum hoc

circa annum MCLXXXIII. ad quem a chronographo quodam Cestrensi annotatum invenimus: "Ivit quidam monachus de Cestra, nomine Willelmus de Etleshale, in Hulvester ad Dun; et prioratum ecclesiæ S. Patricii ab

« EelmineJätka »