Page images
PDF
EPUB

episcopo Malachia de Dun et a domino Johanne de Curcia suscepit."

A plurimis jam olim idem tractatum fuisse argumentum, biographus ille, quem in publica Oxoniensis et Cantabrigiensis academiæ bibliotheca haberi diximus, breviter ita indicat: “ Omnes libri qui de virtutibus Patricii scripti sunt, sexaginta sex numero computantur;" vel sexaginta tres, ut habet alter anonymus qui libris tribus acta illius descripsit. Id Jocelinus plenius hunc in modum explicat: “De his quæ mirifice gessit in mundo, libelli vel tractatus referuntur conscripti sexaginta sex numero : quorum pars plurima principantibus Gurmundo et Turgesio consumpta periit incendio. Quatuor tamen codices de virtutibus et miraculis ejus partim Latine et partim Hibernice conscripti reperiuntur : quos diversis temporibus quatuor discipuli ejus (videlicet beatus Benignus successor illius, et sanctus Mel episcopus et sanctus Lumanus pontifex nepos ejus, et sanctus Patricius filiolus ejus, qui post decessum patrui sui Britanniam remeans in fata concessit, in Glasconiensi ecclesia sepultus honorifice) conscripsisse referuntur. Sanctus nihilominus Evinus simili modo actus S. Patricii in unum codicem compilavit, quem partim Latino sermone, partim Hibernico composuit. De quibus omnibus quæcunque fide digna reperire potui, in hoc opus collecta communicare notitiæ posterorum gratum duxi.” Ita Jocelinus.

Scriptorum vitæ Patricii qui typis excusi extant antiquissimus est Probus Hibernus; qui duos hac de re ad Paulinum libellos edidit, venerabilis Bedæ operum tomo tertio, sine auctoris nomine, insertos. Ipse tamen in secundi libri epilogo nomen suum sic aperuit: “Ecced habes, frater Pauline, a me humili Probo postulatum nostræ fraternitatis indicium ; quo nos pauperes aliqua tibi de sanctissimi patris nostri Patricii episcopi virtutibus scribere cupiebas.” Quandoquidem vero Mellonem sive Mellanium Britannum, Rhotomagensium de quo diximus episcopum, Probi cognomento Balæus (cum Possevino, Pitseo et aliis ejusdem sectatoribus) ornandum esse censuit; Dempsteros etiam hunc vitæ Patricianæ scriptorem Mellanium Probum Scotum appellare libuit. Quum, si ejusmodi cognomentorum a Balæo excogitatorum aliqua habenda esset ratio, Elvodugus Probus multo majore cum ratione quam Mellanius Probus ab eo nuncupari potuisset. Ab omni enim veri specie abhorret ut Mellanius, quem Dempsterush anno CCLX. floruisse agnoscit, B. Patricii annis centum et duodecim post illud tempus in lucem editi et ducentis triginta duobus defuncti vitam et exitum literis commendaverit. Inter monumenta autem literaria quæ suis reliquit Elvodugus, Balæus' historiam Britannorum nominat, ex qua plura ait annotavisse discipulum ipsius Nennium, a nobis Ninium appellatum, quem de B. Patricio multa, eaque parum probatæ fidei, chronico suo Britannico inseruisse novimus. Quin et Patriciana Probi nostri historia, ut Gabriel Pennottust monuit,“ non ab omnibus recipitur, et in aliquibus falsa esse convincitur apertissime: atque permulta cum anili futilitate conjuncta et nonnulla a veritate evangelica omnino aliena" in ea contineri pronuntiavit, in præfatione librorum duorum de vita S. Patricii quos anno MDLXXXVII. Alexandro Farnesio Parmæ et Placentiæ duci dicatos, Antuerpiæ typis Plantinianis edidit avunculus meus Richardus Stanihurstus.

a Vid. Pembrigii annal. Hib. ad ann. 1204. apud Camden. pag. 797. b Jocelin. vit. Patricii, cap. 186. c Vid. supra, cap. 14. pag. 92. d Oper. Bed. tom. 3. col. 334. edit. Basil. ann. 1563.

A quibus anilibus commentis optaremus ut reliqua etiam ejusdem argumenti scripta essent immunia: quorum, præter Probi et Ninii ista, quinque ante Jocelini ætatem exarata nobis vi dre contigit. Eorum primum, poema fuit Hibernicum, triginta quatuor distichis comprehensum, Dubhtachi' poetæ discipulo Fiechom, quem Slebhtiensi ecclesiæ, in Læsia" sive Reginæ comitatu, Patricius episcopum præfecerat, attributum. Secundum collectanea Tirechani episcopi complectebatur, quæ ex ore vel libro Ultani Conchubernensis episcopi, cujus ipse alumnus fuerat, scripsisse dicebatur. Tertium titulos tantum capitum vitæ Patricii continebat, quam ad Aidum, Slebhtiensis item civitatis episcopum, Maccuthenus scripserat, Quartum acta Patricii tribus libris explicata continebat : quæ tripartiti operis titulo sæpius citamus. Quintum lingua Hibernica ab anonymo quodam consignatum erat: qui S. Patricium a Columba sive Columchille Felimæio filio, Ultano filio Conchobhair, quem Ardbrecanensem appellant, Adamnano Attiniensi, Helerano sapiente, Ciarano de Belaigduin, Ermedacho Clochorensi episcopo, Colmano Vamachensi, et Crumthir Collait de Druim-roilgeach, celebratum memorat.

Supra, cap. 7. op. tom. 5. pag. 174. í Balæ. centur. 1. num. 31. | Dempster. hist. eccles. lib. 15. num. 1001. pag. 523. et 527. to Id. lib. 12. num. 924. pag. 488.

i Balæ. centur. 1. num. 67. k Pennot. in clericorum canonic. hist. lib. 2. cap. 35. sec. 4. I De quo Jocelin. cap. 44.

m Id. cap. 115. et 117. " Laigis.

De genere suo ita scribit ipse Patricius, si modo titulus non fallat, in epistola ad Coroticum tyrannum : “Ingenuus fui secundum carnem dep corione patre nascor. Et in confessione sua: “ Patrem habui Calpornium diaconum, filium quondam Potiti presbyteri, qui fuit in vico Bonavem Taberniæ.” Similiter Probus, libro primo de vita ipsius : “ Hic in Britanniis natus est a patre Calpurnio diacono, qui fuit filius Potiti presbyteri, et matre Concessa nomine, de vico Bannava, Tyburniæ regionis, haud procul a mari occidentali.” Et Jocelinus capite primo : “Extitit vir quidam Calpurnius nomine, filius Potiti presbyteri, Brito natione, in pago Taburnia vocabulo, hoc est, tabernaculorum campo (eo quod Romanus exercitus tabernacula ibidem fixerit) secus oppidum Empthor degens, mari Hibernico collimitans habitatione." Ubi scholiastes illius Taburniam sitam esse in Cornubia male annotat: quum natale Patricii solum, inter castrum Dunbritannicum et civitatem Glascuensem positum, accepto ab ipso nomine, Kirk-Patrick vel Kil-Patrick hodie dicatur ; ubi et olim vallum illud terminatum fuisse ostendimus', quod a Romanis Barbaros discludebat. Hanc enim extremam Romanorum in Britannia provinciam, quarto fere ante natum Patricium anno, Theodosius comes ab hostium potestate recuperatam Valentiam nominaverat : ad cujus limitem, inter Glottam et Bodotriam porrectum, stationem habuit illa a Claudianos commemorata,

r Fort. decurione.

• Supra, cap. 15. pag. 230. I Supra, cap. 15. pag. 131.

Extremis legio prætenta Britannis ;
Quæ Scoto dat fræna truci, ferroque notatas
Perlegit exanimes Picto moriente figuras.

Genitum fuisse Patricium in Nemthur, Fiechus Slebhtiensis ut concessum sumit : quem locum vetus illius interpres in septentrionali Britanniæ parte situm, et Ailcluade dictum fuisse ait : illum extremum intelligens Britannicæ ditionis limitem, de quo Beda : “ Est sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Britonum a Pictis secernebat. Qui ab occidente in terras longo spatio erumpit, ubi est civitas Britonum munitissima usque hodie, quæ vocatur Aleluith. Ad cujus videlicet sinus partem septentrionalem Scoti advenientes, sibi locum patriæ fecerunt.” Et Rogerus Hovedenus, in annalium parte priore: “ Anno DCCLVI. (qui fuit post Bedæ mortem vigesimus primus) Eadbert rex (Nordanhumbrorum, qui et Egbert dictus) et Unnust (sive Oengus, quem anno DCCLXI. obiisse, ex eodem Hovedeno et appendice ad Bedæ epitomen historiæ Anglorum adjecta, liquet) rex Pictorum duxerunt exercitum ad urbem Aleluit; ibique Britones inde conditionem receperunt, prima die mensis Augusti." Ea hodie castri Dunbritannici nota est: in quo et Patricium natum fuisse, in sua Scotiæ descriptione Johannes Hardingus retulit : a quo castro oppidum illud Empthor sive Nemthur non procul abfuisse, etiam illa Jocelini indicant : “ Erato in quodam promontorio supereminenti præfato oppido Empthor munitio quædam extructa, cujus adhuc murorum apparent ruinosa' vestigia, &c. Est autem locus celebris in valle Clud situs, lingua gentis illius Dunbretan, id est, Mons Britonum nuncupatus.'

T

Supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 121, 122. et cap. 15. pag. 116. . Claudian. de bello Getico: supra, pag. 310, 311. t Bed. hist. lib. 1. сар.

1. u In deditionem (Kilm.)

" Jocelin. vit. Patric. cap. 11.

Quia vero hodie, mutatis priscis regionum terminis, castrum illud Dunbritannicum non, ut olim, ad Britonum sed ad Scotorum ditionem spectat : inde fortasse factum, ut aliqui B. Patricium Scotum fuisse dixerint: nisi hinc potius errorem ortum fuisse existimemus; quod in antiquis martyrologiis Bedæ, Usuardi, Rabani et Adonis, “ decimus sextus Calendas Apriles in Scotia natale (vel ut Notkeri* martyrologium habet, nativitas) S. Patricii episcopi" annotatum reperiatur. Quum tamen, ut natalis nomine non ortus sed obitus, ita etiam Scotiæ vocabulo non Albania sed Hibernia terra designetur. Quod et in suis ad martyrologium annotationibus observat Petrus Galesinius, et novi martyrologii Romani textus confirmat, in quo legitur: “ In Hibernia natalis sancti Patricii episcopi et confessoris, qui primus ibidem Christum evangelizavit, et maximis miraculis et virtutibus claruit.” Ubi tamen ille (ut ex literis D. Rothæi, ante annos quindecim ad me datis, hoc ļv tapódy moneam) non simpliciter "primus prædicator fidei in Hibernia est accipiendus; sed primus et primarius honore, virtute, zelo, opere, sanctitate et efficacitate conversionis omnium consummatissimæ."

Sigebertus Gemblacensis in anno CCCXCIV. S. Patricium Scotum appellat : in anni tamen CCCCXXXII. historia genere Britonem fuisse agnoscit. Matthæus Florilegus postquam in anno CCCXCIV. Sigebertum secutus, “ S. Patricium Scotum in Hiberniam venditum cum suis sororibus fuisse" dixisset; in anno CCCCXCI. ita narrationem invertit: “ Cum esset natione Hibernensis, a patre cum duabus sororibus suis in Scotiam venditus est." Scotum Hiberniensem fuisse, Baronius quoque innuit : ad locum illum Sigeberti proculdubio respiciens : “Sanctus Patricius Scotus in Hibernia cum suis sororibus venditur." Ubi tamen Scotis legendum, Stephani Viti conjectura est haudquaquam aspernanda. Guilielmus Caxtonus, vel quicunque legendæ aureæ Anglicanus fuit interpres, Cambro-Britannum fuisse significat, patriam ejus

* Supra, cap. 16. pag. 279. y Baron. ann. 431. sec. 191. et ann. 491. sec. 20.

« EelmineJätka »