Page images
PDF
EPUB

RÈGLEMENT GÉNÉRAL

DE LA

CONGREGATION DE L'ORATOIRE

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small]

HARVARD COLLEGE LIBRARY GRATIS

Jan 10, 1927

SUMMA INSTITUTI CONGREGATIONIS

ORATORII D. N. IESU CHRISTI ET MARIAE
IMMACULATAE, EX APOSTOLICO DIPLOMATE INSTITUTIONIS

EIUSDEM DESUMPTA

CONGREGATIONIS ORATORII proprius et essentialis status pure ecclesiasticus est et sacerdotalis. Constat eadem sacerdotibus et ad sacerdotium aspirantibus, nullo antea religionis voto solemni astrictis.

Quod spectat ad animum et interiorem vitae suae statum, tria sibi in Bulla proposita et praescripta agnoscit :

Primum est ut principale ac praecipuum eius institutum sit perfectioni status sacerdotalis omnino incumbere.

Secundum, ut qui huiusmodi institutum aggrediuntur Iesum Christum D. N., sacerdotalis dignitatis immediatum Institutorem, respiciant, atque, ultra communem fidelium devotionem, speciali et peculiari devotione ipsi addicantur, qui est Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech et fons sacerdotii in Ecclesia Christiana.

« EelmineJätka »