Page images
PDF
EPUB

runt; cujus opus, hactenus interturbatum, deinceps plane intermissum est usque ad annum secundum regni Dariik.

Dum Magus imperium obtineret, Oroetes Persa Sardibus agens, Mitrobatem Dascylii satrapam (qui illi, dum viveret adhuc Polycrates, quod insulam Samum provinciæ suæ adjacentem regi non acquireret, exprobraverat) et filium ejus Cranapem, spectatos in Persis viros, interemit: et cum alia quoque omnifaria flagitia commisit, tum quendam e nunciis qui ad ipsum a Dario venerat, quod parum jucunda nunciasset, trucidandum curavit'.

b. Izabatem eunuchum, qui Cambysis corpus in Persidem sepeliendum portaverat, Magi fraudem universo exercitu patefecisse, confugientique ad templum caput esse abscissum, narrat Ctesias. Herodotus, octavo post mortem Cambysis mense, Otanis filii Pharnaspis sagacitate rem primum compertam, deinde a Prexaspe palam contestatam fuisse, dicit. Hunc enim ad convocatos Persas e turri oratione habita, se a Cambyse adactum Smerdim Cyri occidisse professum, et magos esse qui tunc regnarent; sese inde in caput præcipitem dedisse, refert. Otanis vero industriam, et magorum casum, ex Herodoto et Trogo Pompeio, Justinus sic exponit.

Ostanes (sive Otanes ille) per internuncios quærit de filia, nomine Phædyma, quæ inter regias pellices erat, an Cyri regis filius rex esset. Illa nec seipsam scire ait, nec ex alia posse cognoscere; quia singulæ separatim recludantur. Tum pertrectare dormienti caput jubet; nam Mago Cambyses (vel Cyrus, ut vult Herodotus) aures utrasque præciderat. Factus deinde per filiam certior, sine auribus esse regem, optimatibus Persarum rem indicat; et in cædem falsi regis impulsos, sacramenti religione obstringit. Septem tantum conscii fuere hujus conjurationis, qui ex continenti (ne, dato in pœnitentiam spatio, res per quenquam narraretur) occultato sub veste ferro, ad regiam pergunt. Ibi obviis interfectis, ad magos perveniunt: quibus ne ipsis quidem animus ad auxilium sui

* Ezr. cap. 4. ver. 17—24. Herodot. lib. 3. cap. 68. et 75.

Herodot. lib. 3. cap. 126.

defuit; siquidem stricto ferro duos de conjuratis interficiunt (vel sauciant potius; ut ab Herodoto est traditum). Ipsi tamen corripiuntur a pluribus: quorum alterum Gobryas medium amplexus, cunctantibus sociis ne ipsum pro Mago transfoderent, quia res obscuro loco gerebatur, vel per suum corpus adigi Mago ferrum jussit; fortuna tamen ita regente, illo incolumi Magus interficitur".

Horum septem Persarum, apud Ctesiam, nomina sunt, Onophas, Idernes, Norodobates, Mardonius, Barises, Artaphernes, et Darius Hystaspis filius; apud Herodotum: Otanes, Hydarnes, Megabyzus, Gobryas, Aspathines, Intaphernes, et Darius; qui Susis (quibus pater ipsius Hystaspes præerat) tunc advenerat. Uterque vero, in liberationis ab his partæ perpetuam memoriam, annuum Magophoniæ festum a Persis celebratum fuisse indicat.

Sexto post cædem magorum die, septem Persæ de forma reipublicæ constituenda deliberant: Otane democraticum, Megabyzo oligarchicum, et Dario monarchicum statum commendante. Quæ postrema sententia, de principatu uni deferendo, cum vicisset, Otanes cæteris sex hac lege jus suum imperii cessit, ut nulli ipsorum aut ipse aut ullus unquam posterorum illius subesset. Unde factum, ut deinceps sola hæc familia inter Persas libertatem retineret: nec regis imperio, nisi quantum ei visum fuerit, pareret, leges Persarum non transgrediens. Et quia primus Otanes fuit, qui rem agitaverat, et reliquos in cœtum coegerat ipsum cum posteris suis, tum omni alio magnificentiæ genere apud Persas honorificentissimo, tum Medica quotannis veste, donandum censuerunt. De regni

autem negotio ita inter eos convenit, ut sub ortum solis conscensis equis, cujus equus hinnitum primus edidisset, is regnum Cambysis obtineret. Quod auspicium quum Dario Hystaspis filio, Oebaris equisonis sui arte, obtigisset: cæteri ex equis desilientes, Darium adoraverunt et regem salutaverunt.

Neque privilegiorum suorum tamen, magis quam Otanes,

n Justin. lib. 1. cap. 9.

• Herodot. lib. 3. a cap. 80. ad SS.

interim sunt obliti. Hoc enim in commune obtinuerunt, ut et illi et cæterorum unicuique in regiam aditus pateret; et ad regem sine internuncio introire liceret, nisi forte cum uxore cubantem3. Deinde, ut tiaræ suæ situ a reliquis omnibus Persis distinguerentur. Cum enim regi soli et regni hæredi designato datum esset, ut rectam capite tiaram gestarent; (ut apud Senecam, libro sexto de beneficiis capite trigesimo primo, et Plutarchum, in Themistocle et Artaxerxe videre licet ;) magnatum vero alii in posteriorem capitis partem eam obverterent: his et posteris eorum est concessum, ut in anteriorem partem prominentem eam ferrent; quod, cum magorum aggrederentur cædem, hac usi fuissent tessera1. Hoc enim pro signo, ut in tenebris mutuo se possent agnoscere, tum Darius dederat : ut vinculum, quod a posteriore capitis parte tiaram connectebat, in frontem reducerent".

Darium, quum unus ex septem illis esset, principatum adeptum, in septem partes totum regnum divisisse, ejusque partitionis ad sua usque tempora parva quædam quasi semina superfuisse, in libro tertio de legibus refert Plato. Et quum septem magorum nomine a B. Hieronymo nuncupati isti reperiantur: videndum et an non ad eos quoque Ammiani Marcellini illud spectet, in libro vigesimo tertio scribentis; "Ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis regnum inisse Persidos, antiqui memorant libri; docentes Darii factione oppressos, imperitandi initium equino hinnitu sortiti." Ante eos enim oppressos, licet Darius dictatura quasi perpetua potiretur; ipsi tamen per vices annis singulis veluti tribunitiæ cujusdam potestatis consortes adsciti fuisse videntur.

Cujus quidem rei triplex hæc consideratio suspicionem mihi injecit. Primum, quod conjurati isti, onerosos (qua vero ratione magis quam ista?) Dario futuros se prævidentes, "sanctissimo Persis jurejurando illum obstrinxerint," ne quem eorum, "aut veneno, aut ferro, aut ulla

Herodot. lib. 3. cap. 81. et 118.

9 Plutarch. in præceptis gerendæ reipubl. Polyæn. stratagem. lib. 7.

VOL. VIII.

In Daniel. cap. 11. ver. 2.

R

vi, aut inopia alimentorum necaret:" quemadmodum confirmat Valerius Maximust. Deinde, quod Æschylus, qui adversus Darii copias in pugna Marathonia dimicavit, inter Magi cædem et Darii imperium duos ordine reges nominet, Maraphim et Artaphrenem: quorum alter Mardonius, alter Artaphernes Ctesiæ omnino esse videtur. Denique, quod in sacris literis edicto, anno secundo Darii de ædificando templo promulgato, etiam Artachshashtam, regem Persiæ dictum, ex Ezræ cap. VI. ver. 14. consensum præbuisse appareat: per quem, alium quam Artaphernem illum, difficiliter possumus statuere".

Principio regni, Darius Cyri filiam Atossam, quæ fratri Cambysæ primum, deinde Mago, nupserat, in matrimonium recepit, regalibus nuptiis regnum firmaturus: ut non tam in extraneum translatum, quam in familiam Cyri reversum videretur. Et ut ipse, prius Ochus (ut ex Valerio Maximo, libro nono, capite secundo, liquet) id est, w appellatus, regio w postea recepto additamento, cum Cambysæ regno, ejusdem etiam cognomentum obtinuisse videtur; ita et Achash-verosh sive Assuerus ille fuisse, qui in historia Estheræ initio regnum dicitur obtinuisse, "ab India usque ad Ethiopiam, centum viginti septem provinciarum ;" et hanc primariam illius uxorem non aliam quam Vashtin esse habendam opinamur, cujus eodem in loco celebris habetur memoria.

Darius Orætem Sardium præfectum, mille Persarum satellitibus stipatum, missis ad eos per Bagæum Artontis filium regiis literis, interimendum curavit. Cum cujus bonis Susa deinde traductis, etiam Democedes Crotoniensis medicus est deportatus".

Contigit non diu post, ut in venatu ferarum Darius, dum ab equo desilit, pedem intorserit vehementerque luxaverit. Quem retorquendo ac violenter tractando, quum Ægyptii medici per integrum septiduum Dario somnum abstulis

t Lib. 9. cap. 2.

Refer hæc ad annum, in quo Darii povaрxovμévov initium in Marmore Arundelliano collocatur.

Herodot. lib. 3. cap. 88. et lib. 7. cap. 2. Justin. ex Trogo, lib. 1. cap. 10. y Herodot. lib. 3. cap. 127, 128, 129.

sent, octavo die adductus est ad eum Democedes, sicut erat, pannosus ac compedes trahens. Qui Græcis medicamentis usus, compotem eum somni fecit, et brevi tempore incolumem reddidit. Ita Susis sanato Dario, Democedes multo auro ab eo et uxoribus ejus donatus maximas ædes obtinebat, et cum rege ad mensam sedebat; omnibus rebus affluens, præter hanc unam quod ad Græcos redire non poterat. Quinetiam Ægyptios medicos, quum essent patibulis suffigendi, quod a Græco medico superati forent, impetrata ab rege venia liberavit. Vaticinum quoque quendam Eleum, qui Polycratem cum eo Magnesiam fuerat secutus, et Susis inter captivos pro neglecto habitus, relaxavit".

Interjecto brevi tempore, contigit ut Atossæ Cyri filiæ et Darii uxori in mamilla ulcus exoriretur, deinde rescissum porro grassaretur. Eam quum curasset Democedes, ab ea obtinuit, ut maritum ad subigendam Græciam sollicitaret. A qua persuasus Darius, accitis quindecim viris Persarum spectatis, præcepit ut sequentes Democedem omnia Græciæ maritima loca collustrarent, et rursus eum secum reducerent. Isti, quum in Phoenicem descendissent, et ex Phoenice in urbem Sidonem: comparatis omnibus, in Græciam trajiciebant, atque maritima ejus loca intuebantur et describebant; primi Persarum qui explorandi gratia in Græciam advenerunt. Tum pleraque ac celeberrima Græciæ loca contemplati, in Italiam Tarentum transmiserunt: unde Crotonem ad domum suam profectus Democedes, ibique Milonis Crotoniensis nobilis illius athletæ filia in uxorem ducta, ad Darium redire recusavita. 3484. a. Tertius annus sabbaticus a reducibus Judæis actus est.

c. Somnium Mardochæus Judæus habuisse dicitur, in Græcis Estheræ additionibus regni Artaxerxis magni (sic enim ibi appellatur Assuerus, sive Darius Hystaspides) anno sccundo, mensis Nisanis die primo, de fluvio Esthe

z Herodot. lib. 3. cap. 129, 130. 132.

a Ibid. a cap. 133. ad 138. cum Athenæi Deipnosophist. lib. 12. et Æliani var. histor. lib. 8. cap. 17.

b Cap. 11.

« EelmineJätka »