Page images
PDF
EPUB

APPENDIX.

APPENDIX A.

Latin Dialogue composed by Goethe in his eighth year.

PATER ET FILIUS. JAN. 1757.

F. Licetne tecum ire in cellam vinariam ?

P. Immo licebit: utprimum dixeris, quid illic facturus sis. F. Audio, quod vina replenda sint, cujus rei notionem veram habere cuperem.

P. Astute, latet sub hoc quid monstri: die verum.

F. Ingenue fatear: volupe est tandem aliquando videre lapidem fundamentalem et clausularem.

P. Sequere me, voluntati tuæ in utroque satis fiet.

F. Lubens sequar. Verum ecce sumus ad scalas. Quæ tenebræ Cimmeriæ, sepulcrum ipsum non potest esse obscurius.

P. Mitte hanc, hac vice, funestam imaginem: descende mi fili provide et mox infra lucem invenies.

F. Rectissime: jamjam omnes res circumjacentes video, ut, ahena, ollas, doliola, orcas, labra e. i. g. a.

P. Exspecta paulisper, plura adhuc eaque clariora hactenus tibi patefient.

F. Profecto, clarum illud perpausillum quod per cellæ spiraculum intrat illuminat omnia.

P. Ubinam igitur opinaris, genio tuo satisfacere.

F. Lapidem quidem, quem dicunt, clausularem super caput meum optime cerno, at lapidem fundamentalem reperire non licet.

P. Ecce in isto angulo in murum inclusus eminet.

F. Video et recordor, illum multis solenitatibus adhibitis a me eo collocatum fuisse.

P. Potesne alia atque alia eodem tempore gesta, tibi revocare in memoriam.

F. Quidni: Me ipsum video scilicet in abisso ut murarium amictum spatulam manu tenentem magnoque murariorum sociorum agmine stipatum, lapicida latus meum claudente.

P. Nihilne amplius tunc eveniebat ?

F. Quod sic. Primarius nempe eorum murariorum Ciceronem (ut solent) agere voluit, cui tamen concione vix cœpta vox faucibus hæsit, steteruntque comæ * quas præ pudore sibi evellere non cessavit spectatoribus interim eum deridentibus.

P. Quid boni nunc ad hunc lapidem cogitas, quem intueri adeo anhelasti ?

F. Cogito mecum et opto, ut iste haud prius quam cum mundi ipsius interitu universali de loco suo moveatur.

P. Id soli Deo commitendum esse certe scio. Tu vero progredere mecum ulterius.

F. Papæ, quam commode nobis ex hac in majorem transire licet cellam multa sane opera multoque oleo constiterit usque dum hæc apertura conficeretur.

P. Rem acu tetigisti: adde adhuc periculum, quod operarii iniverunt, inprimis in exstruendis, quas hic vides, scalis primariis, ubi tota fere hæc fornix fulcris innumeris sustinebatur.

F. Et tamen in tantis periculis habitationem ipsi non mutavimus. O salutarem inscitiam! etenim si ego hoc scivissem, non tam secure in utramvis aurem dormivissem:

P. An nescis, quam dulce sit, præteritorum meminisse periculorum.

At, mi fili, respice nunc et alterum scopum, quomodo videlicet implentur dolia.

F. Hem, quid hoc sibi vult, quod tantum vini singulis doliis

* This is a verse from Virgil transposed.

infundatur: quorsum igitur abit, cum in hac re teneamus modum.

P. Optime animadvertis, scito igitur, vina in dies etiam non utendo sese consumere, quæ, nisi dicta ratione restituerentur, omnia tandem evanescerent.

F. Atqui, hoc pacto consultius esset, istam absumtionem utendo atque fruendo prævenire quam ab illa præveniri, nam quid prodest cella vinis plena, si in auram abirent.

P. Stulte! huic decremento minori, ut vides, sumtu, obviam eundum est.

F. Do manum: sed quæ vina his in doliis asservantur.

P. Docta (!) quidem est hæc ignorantia, hoc tamen habeto, quod multos annos computent proptereaque rarissima sint, idque tibi dico, ut aliquando illis moderate utaris et in seram posteritatem illa transferri quoque studeas.

F. Curabo: sed pace tua scire velim, utrum id vini genus forsan sit, quod Theologicum vocari tribusque istis literis COS indicari solent (!).

P. Eia quam facete respondes. Boni isti Theologi multum in hac re pati debent, cum tamen plerique eorum ab illis bibendis abstinere cogantur.

F. Hoc quoque verum est, quare iidem illud dicterium in Jureconsultos referre amant.

P. Hæc sufficiant.

APPENDIX B.

THESE Felicitationes novæ indicate something more than his progress in Latin and Greek: they give glimpses of the turn of thought which directed his studies. The spelling and accentuation are the boy's.

I. Opto ut sit hic dies benedictiones ac pacis.

Εὔχομαι ἵνα αὐτὴ ἡ ἡμέρα τῆς εὐεργεσίας καὶ τῆς εἰρήνης .

(I hope that this day will be a day of blessing and of peace.)

II. Opto ut transigas hunc diem sanitate optima in pace et salute.

Δέομαι, ἵνα διάγη αὐτὴν ἡμέραν ἐν ὑγεία κράτητη ειρήνη και σοτίρια.

(I pray that you may pass this day in peace, security and good health.)

III. Precor ut hunc diem transmittas in spe et potentia
Spiritus sancti.

Εύχομαι ἵνα διάγη αὐτὴν ἡμεραν ἐν ελπίδα καὶ δυνάμει τοῦ
Πνεύματος ἁγίου.

(I pray that you may this day live in the hope and
grace of the Holy Ghost.)

IV. Hodie omnia juxta fatum fient.

Σήμερον πάντα ἐπὶ θεὸν γηνοιτο.

(To-day let all things he ruled by God.)

v. Deus omnipotens animam cum corpore servet ut possis curis semper adesse tuis.

Θεός ὁ παντοκράτωρ τὴν ψυχὴν μετὰ σώματι σώσει ἵνα δωνη ταῖς μερίμναις σὺν παρεῖναι.

(Almighty God preserve thy soul with thy body, that thou mayest always be equal to thy trials.)

APPENDIX C.

POSITIONES JURIS

Quas auspice Deo inclyti jureconsultorum ordinis con-
sensu pro licentia

Summos in utroque jure honores rite consequendi, in Alma
Argentinensi die v1. Augusti м.DCC.LXXI.

h. l. q. c.

Publice defendet

JOANNES WOLFGANG GOETHE.
Mono-Francofurtensis.

1. Jus naturæ est, quod natura omnia animalia docuit. 2. Consuetudo abrogat et emendat legem scriptam.

3. Idonea cautio fit tam per pignora, quam per fidijussores. 4. Pactum contractibus bonæ fidei adjectum parit actionem ; sed stricti juris contractibus appositum actionem non producit. 5. Prodigus non ipso jure, sed Magistratus sententia honorum administratione interdicitur, et post interdictionem promittendo, ne quidem naturaliter obligatur.

6. Illiterati et juris imperiti judices non esse possunt.

7. Transactio super re certa vel judicata fieri non potest. 8. Servitute imposita, ne luminibus officiatur, tam de futuris, quam de præsentibus luminibus cautum censetur.

9. Testatur non potest usufructuario remittere cautionem fructuariam earum rerum, quæ usu consumuntur, in præjudicium hæredis.

10. Publiciana actio cum rei vindicatione in eodem libello conjungi potest.

« EelmineJätka »