Page images
PDF
EPUB

POEMATA.

PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPÆ REDDITA, 1697.

POSTQUAM ingens clamorque virum, strepitusque tubarum,
Atque omnis belli cecidit fragor; aspice, Cæsar,
Quæ tibi soliciti, turba importuna, poeta
Munera deducunt: generosæ a pectore flamme,
Diræque armorum effigies, simulacraque belli
Tristia diffugiant: 0 tandem absiste triumphis
Expletus, penitusque animo totum excute Martem.

Non ultra ante oculos numeroso milite campi
Miscentur, solito nec fervent arva tumultu;
Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro
Desertas fossas, et castra minantia castris
Rusticus invertit, tacita formidine lustrans
Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
Jamque super vallum et munimina longa virescit
Expectata seges, jam propugnacula rident
Vere novo; insuetos mirabitur incola culmos,
Luxuriemque soli, et turgentem a sanguine messem.

Aspicis ut toto excitus venit advena mundo
Bellorum invisens sedem, et confusa ruinis
Oppida, et eversos flammarum turbine muros !
Ut trepidos rerum Annales, tristemque laborum
Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis

Semirutas turres, et adhuc polluta cruore
Flumina, famososque Ormondi volnere campos!

Hic, ubi saxa jacent disperso infecta cerebro,
Atque interruptis hiscunt divortia muris,
Vexillum intrepidus fixit, cui tempora dudum
Budenses palmæ, peregrinaque laurus obumbrat.
Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando
Sparsa furit circum, et plumbi densissimus imber,
Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes
Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum.
Et vario anfractu, et disjectis undique saxis
Mænia discedunt, scopulisque immane minantur
Desuper horrificis, et formidabile pendent !

Hic pestem occultam, et foecundas sulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu Prælia fervebant; subito cum claustra fragore Horrendum disrupta tonant, semiustaque membra, Fumantesque artus, laniataque corpora lethum Corripit informe, et rotat ater in æthere turbo.

Sic, postquam Enceladi dejecit fulmine fratres Cælicolum pater, et vetuit contemnere divos : Divulsam terræ faciem, ingentesque ruinas Mortales stupuere; altum hinc mirantur abesse Pelion, invertique imis radicibus Ossam ; Hic fluvium moles inter confusaque saxa Reptare, atque aliis discentem currere ripis. Stant dubii, et notos montes umbrasque requirunt, Errore ambiguo elusi, et novitate locorum. Nempe hic Auriaci nuper vexilla secutæ Confluxere acies, hic, aspera corda, Britanni, Germanusque ferox, et juncto foedere Belga ;

2 Honoratissimus D. Dominus CUTTS. Baro de Gowran, &c.

Quique truci Borex, et coelo damnatus iniquo
Vitam agit in tenebris; et qui dudum ore perusto
Decolor admoti prodit vestigia Phoebi:
Undique conveniunt, totum conscripta per orbem
Agmina, Nassovi que latus socialibus armis
Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.

Te tamen e mediis, * Ductor Fortissime turmis
Exere, Tu vitam (si quid mea carmina possunt)
Accipies, populique encomia sera futuri,
Quem varias edoctum artes, studiisque Minervæ
Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti
Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris astus
Non jubar Arctoum, aut nostri penuria coeli,
Sed plaga torridior, quà sol intentius omnes
Effundit radios, totique obnoxia Phobo
India progenuit, tenerisque incoxit ab annis
Virtutem immodicam, et generosæ incendia mentis.

Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton,
Brumamque æternam frigusque perambulat, ursæ
Horridus exuviis, Gulielmi ingentia facta
Describit sociis, pugnataque in ordine bella
Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat.
En! vastos nivium tractus et pallida regna
Deserit, imperio extremum qui subjicit orbem,
Indigenasque hyemes, Britonumque Heroa pererrat
Luminibus tacitis ; subeunt nunc fusa Namurcæ
Mänia, nunc tardo quæ sanguine plurima fluxit
Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi.

Insig. Dom. Christoph. Codrington, unus ex Regii Satellitii Præfectis. b Muscoviæ Imperator.

Quæ facies, et quanta viri! quo vertice in auras
Assurgit ! quali firmat vestigia gressu,
Majestate rudi, et torvo spectabilis ore !

Sic olim Alcides, immania membra Leonis
Instratus spoliis, vasta se mole ferebat,
Evandri amplexus dextramque adjungere dextræ
Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes.

Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos
Accipit, in venis ebullit vividus humor,
Corda micant crebro, et mentem ferit æmulus ardor.
Non jam Riphæos hostis populabitur agros
Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas.

Quis tamen ille procul fremitus! Quæ murmura vulgi
Nassovium ingeminant! video cava littora circum
Fervere remigibus, subitisque albescere velis.
Anglia solve metus, et inanes mitte querelas,
Nassovi secura tui, desiste tumentes
Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque
Objurgare notos, tardamque requirere puppim :
Optatus tibi Caesar adest, nec ut ante videbis
Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo
Consilia et tacitas versantem in pectore pugnas.
Olli grata quiés et pax tranquilla verendum
Composuit vultum, lætosque afflavit honores.

Ut denso circum se plurimus agmine miles
Agglomerat lateri! ut patriam veteresque penates
Respicit exultans ! juvat ostentare recentes
Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque
Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti
Vestigat faciem ; trepida formidine proles
Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.

Ille graves casus, duri et discrimina belli
Enumerat, tumidisque instaurat prælia verbis.
Sic, postquam in patriam foecunda heroibus Argo
Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum,
Navita terrificis infamia littora monstris
Describit, mixto spirantem incendia fumo
Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes
Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.

Te tamen, O quantis Gulielme erepte periclis,
Accipimus reducem: tibi Diva Britannia fundit
Plebemque et proceres : medias quacunque per urbes
Ingrederis, crebræ consurgunt undique pompæ,
Gaudiaque et plausus: mixto ordine vulgus euntem
Circumstat fremitu denso : Tibi Jupiter annum
Serius invertit, luces mirata serenas
Ridet Hyems, festoque vacat coelum omne triumpho.

Jamque * nepos tibi parvus adest, lætoque juventæ Incessu, et blando testatur gaudia risu. Ut patrius vigor atque elati gratia vultus Cæsareum spirant, magistatemque verendam Infundunt puero! ut mater formosa serenat Augustam frontem, et sublimia temperat ora ! Agnosco faciem ambiguam, mixtosque parentes. Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella, Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit. Nunc indignanti similis fugitiva pusillæ Terga premit turmæ, et falsis terroribus implet, Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum. Nunc simulat turres, et propugnacula parva Nominibus signat variis; subitoque tumultu

* Celsissimus Princeps Dux Glocestrensis.

« EelmineJätka »