Page images
PDF
EPUB

Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam
Diruit; interea generosa in pectore flammæ
Assurgunt sensim juveni, notat ignis honestas
Purpureo fervore genas, et amabilis horror.

Quis tamen Augustæ immensas in carmine pompas
Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales
Vina rubent, variatque infectas purpura sordes ?
Quis lapsus referet stellarum, et fictile coelum,
Qua laceram ostendunt redolentia compita chartam,
Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine cassos?

En procul attonitam video clarescere noctem Fulgore insolito ! ruit undique lucidus imber, Flagrantesque hyemes; crepitantia sidera passim Scintillant, totoque pluunt incendia coelo. Nec minus in terris Vulcanus mille figuras Induit, ignivomasque feras, et fulgida monstra, Terribiles visu formas ! hic membra Leonis Hispida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas; hic lubricus Anguem Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne.

Lætitiam ingentem atque effusa hæc gaudia civis Jam tandem securus agit, positoque timore Exercet ventos, classemque per ultima mundi Impune educit, pelagoque licentius errat: Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri Mensibus arva videt; seu turgida malit olenti Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet Æolus, et placidis perfundit odoribus auras.

Vos animæ illustres heroum, umbræque recentes, Quarum trunca jacent et adhuc stillantia crudis Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro

Fida satellitia, at solitis stipate catervis
Ductorem, et tenues circum diffundite turmas.
Tuque Maria, tuos non unquam oblita Britannos,
O Diva, O patiens magnum expectare maritum,
Ne terris Dominum invideas, quanquam amplius illum
Detineant, longamque agitent sub vindice pacem.

BAROMETRI DESCRIPTIO.

Qua penetrat fossor terræ cæca antra, metallo
Foecunda informi, rudibusque nitentia venis;
Dum stupet occultas gazas, nummosque futuros,
Eruit argenti latices, nitidumque liquorem;
Qui nullo effusus prodit vestigia tractu,
Nec terram signo revolubilis imprimit udo,
Sed fractus sparsim in globulos formam usque rotundam
Servat, et in teretes lapsans se colligit orbes.

Incertum qua sit natura, an negligat ultra
Perficier, jubar et maturus inutile temnat;
An potius solis vis imperfecta relinquat
Argentum male coctum, divitiasque fluentes:
Quicquid erit, magno se jactat nobilis usu ;
Nec Deus effulsit magis aspectabilis olim,
Cum Danaen flavo circum pretiosus amictu
Ambiit, et, gratam suadente libidine formam,
Depluit irriguo liquefactum Numen in Auro.

Quin age, sume tubum fragilem, cui densior aër
Exclusus; fundo vitri subsidat in imo
Argenti stagnum; ut pluvia impendente metallum
Mobile descendat, vel contra, ubi postulat æstus,

Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane
Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem.

Jam coeli faciem tempestatesque futuras
Conscia lympha monet, brumamque et frigora narrat.
Nam quoties liquor insurgit, vitreoque canali
Sublatum nequeunt ripæ cohibere priores;
Tum lætos sperare dies licet, arva fatentur
Æstatem, et large diffuso lumine rident.
Sin sese immodicum attollens Argenteus humor,
Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri,
Jam sitiunt herbæ, jam succos flamma feraces
Excoquit, et languent consumto prata virore.

Cum vero tenues nebulas spiracula terræ Fundunt, et madidi fluitant super æquora fumi, Pabula venturæ pluviæ; tum fusile pondus Inferiora petit; nec certior Ardea coelos Indicat humentes, medias quando ætheris oras Tranando, crassa fruitur sublimius aura, Discutit et madidis rorantia nubila pennis. Nunc guttæ agglomerant, dispersas frigora stipant Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor : Prata virent, segetem foecundis imbribus æther Irrigat, et bibulæ radici alimenta ministrat. Quin ubi plus æquo descendens uda metalli Fundum amat, impatiens pluviæ, metuensque procellam, Agricolæ caveant; non hoc impune colonus Aspicit; ostendet mox foeta vaporibus aura Collectas hyemes, tempestatemque sonoram. At licet Argentum mole incumbente levatum Subsidat, penitusque imo se condat in alveo, Cætera quæque tument; eversis flumina ripis Expatiata ruunt, spumantibus æstuat undis

Diluvium, rapidique effusa licentia ponti

Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum Quin varios coeli vultus et tempora prodit, Ante refert, quando tenui velamine tutus Incedes, quando sperabis frigidus ignem.

Augurio hoc fretus, quanquam atri nubila coeli Dirumpunt, obscura diem, pluviasque minantur; Machina si neget, et sudum promittat apertum, Audax carpat iter nimbo pendente viator; Nec metuens imbrem, poscentes Messor aristas Prosternat: terræ jam bruma incumbit inermis, Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque paratos.

ΠΥΓΜΑΙΟ-ΓΕΡΑΝΟΜΑΧΙΑ,

-,

SIVE,

PRÆLIUM M.

INTER

PYGMÆOS ET GRUES COMMISSUM.

PENNATAS acies, et lamentabile bellum
Pygmeadum refero: parvas tu, Musa, cohortes
Instrue; tu gladios, mortemque minantia rostra,
Offensosque Grues, indignantesque pusillam
Militiam celebra ; volucrumque hominumque tumultus.

Heroum ingentes animos et tristia bella
Pieridum labor exhausit, versuque sonoro
Jussit et æterna numerorum assurgere pompa :
Quis lectos Graium juvenes, et torva tuentem
Thesea, quis pedibus velocem ignorat Achillem ?
VOI, 1.-21

Quem dura Æneæ certamina, quem GULIELMI
Gesta latent ? fratres Thebani, et flebile fatum
Pompeii quem non delassavere legentem?
Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum
Carmine depingam sonitum, nova castra secutus;
Exiguosque canam pugiles, Gruibusque malignos
Heroas, nigrisque ruentem è nubibus hostem.

Qua solis tepet ortu, primitiisque diei
India læta rubet, medium inter inhospita saxa
(Per placidam vallem, et paucis accessa vireta)
Pygmæum quondam steterat, dum fata sinebant,
Imperium. Hic varias vitam excoluere per artes
Seduli, et assiduo fervebant arva popello.
Nunc si quis dura evadat per saxa viator,
Desertosque lares, et valles ossibus albas
Exiguis videt, et vestigia parva stupescit.
Desolata tenet victrix impune volucris
Regna, et securo crepitat Grus improba nido.
Non sic, dum multos stetit insuperabilis annos
Parvula progenies ; tum, si quis cominus ales
Congredi, et immixtæ auderet se credere pugnæ,
Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis
Sternit humi volucrem moribundam, humerisque r
Ingentem prædam; cæsoque epulatur in hoste.
Sæpe improvisas mactabat, sæpe juvabat
Diripere aut nidum, aut ulcisci in prole parentem.
Nempe larem quoties multa construxerat arte,
Aut uteri posuisset onus, volucremque futuram;
Continuo vultu spirans immane minaci
Omnia vastaret miles, foetusque necaret
Immeritos, vitamque abrumperet imperfectam,
Cum tepido nondum maturuit hostis in ovo.

« EelmineJätka »