Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam Quis tamen Augustæ immensas in carmine pompas En procul attonitam video clarescere noctem Fulgore insolito ! ruit undique lucidus imber, Flagrantesque hyemes; crepitantia sidera passim Scintillant, totoque pluunt incendia cœlo. Nec minus in terris Vulcanus mille figuras Induit, ignivomasque feras, et fulgida monstra, Terribiles visu formas! hic membra Leonis Hispida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas; hic lubricus Anguem Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne. Lætitiam ingentem atque effusa hæc gaudia civis Jam tandem securus agit, positoque timore Exercet ventos, classemque per ultima mundi Impune educit, pelagoque licentius errat: Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri Mensibus arva videt; seu turgida malit olenti Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet Æolus, et placidis perfundit odoribus auras. Vos animæ illustres heroum, umbræque recentes, Quarum trunca jacent et adhuc stillantia crudis Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro Fida satellitia, at solitis stipate catervis BAROMETRI DESCRIPTIO. QUA penetrat fossor terræ cæca antra, metallo Incertum qua sit natura, an negligat ultra Quin age, sume tubum fragilem, cui densior aër Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane statem, et large diffuso lumine rident. Cum vero tenues nebulas spiracula terræ Diluvium, rapidique effusa licentia ponti Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum Quin varios coeli vultus et tempora prodit, Ante refert, quando tenui velamine tutus Incedes, quando sperabis frigidus ignem. Augurio hoc fretus, quanquam atri nubila cœli Dirumpunt, obscura diem, pluviasque minantur; Machina si neget, et sudum promittat apertum, Audax carpat iter nimbo pendente viator; Nec metuens imbrem, poscentes Messor aristas Prosternat terræ jam bruma incumbit inermis, Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque paratos. ΠΥΓΜΑΙΟ-ΓΕΡΑΝΟΜΑΧΙΑ, SIVE, PRELIUM INTER PYGMÆOS ET GRUES COMMISSUM. PENNATAS acies, et lamentabile bellum Jussit et æterna numerorum assurgere pompa : Quem dura Æneæ certamina, quem GULIELMI Gesta latent? fratres Thebani, et flebile fatum Pompeii quem non delassavere legentem? Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum Carmine depingam sonitum, nova castra secutus; Exiguosque canam pugiles, Gruibusque malignos Heroas, nigrisque ruentem è nubibus hostem. Qua solis tepet ortu, primitiisque diei India læta rubet, medium inter inhospita saxa (Per placidam vallem, et paucis accessa vireta) Pygmæum quondam steterat, dum fata sinebant, Imperium. Hic varias vitam excoluere per artes Seduli, et assiduo fervebant arva popello. Nunc si quis dura evadat per saxa viator, Desertosque lares, et valles ossibus albas Exiguis videt, et vestigia parva stupescit. Desolata tenet victrix impune volucris Regna, et securo crepitat Grus improba nido. Non sic, dum multos stetit insuperabilis annos Parvula progenies; tum, si quis cominus ales Congredi, et immixtæ auderet se credere pugnæ, Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis Sternit humi volucrem moribundam, humerisque r Ingentem prædam; cæsoque epulatur in hoste. Sæpe improvisas mactabat, sæpe juvabat Diripere aut nidum, aut ulcisci in prole parentem. Nempe larem quoties multa construxerat arte, Aut uteri posuisset onus, volucremque futuram; Continuo vultu spirans immane minaci Omnia vastaret miles, fœtusque necaret Immeritos, vitamque abrumperet imperfectam, Cum tepido nondum maturuit hostis in ovo. |