Page images
PDF
EPUB

Hinc causæ irarum, bella hinc, fatalia bella,
Atque acies letho intentæ, volucrumque virumque
Commissæ strages, confusaque mortis imago.
Non tantos motus, nec tam memorabile bellum,
Mæonius quondam sublimi carmine vates
Lusit; ubi totam strepituque armisque paludem
Miscuit: hic (visu miserabile !) corpora murum
Sparsa jacent juncis transfixa, hic gutture rauco
Rana dolet, pedibusque abscisso poplite ternis
Reptar humi, solitis nec sese saltibus effert.

Jamque dies Pygmæo aderat, quo tempore cæsi
Ponituit foetus, intactaque maluit ova.
Nam super his accensa graves exarsit in iras
Grus stomachans; omnesque simul, quas Strymonis unda,
Aut stagnum Mareotidis, imi aut uda Caystri
Prata tenent, adsunt; Scythicaque excita palude,
Et conjurato volucris descendit ab Istro,
Stragesque immensas et vulnera cogitat absens,
Exacuitque ungues ictum meditata futurum,
Et rostrum parat acre, fugæque accommodat alas.
Tantus amor belli, et vindictæ arrecta cupido.
Ergo ubi ver nactus proprium, suspensus in alto
Aëre concussis exercitus obstrepit' alis,
Terræque immensos tractus, semotaque longe
Æquora despiciunt, Boreamque et nubila tranant
Innumeri : crebro circum ingens fluctuat æther
Flamine, et assiduus miscet coelum omne tumultus,

Nec minor in terris motus, dum bella facessit
Impiger, instituitque agmen, firmatque phalangas,
Et furit arreptis animosus homuncio telis:
Donec turma duas composta excurrat in alas,
Ordinibusque frequens, et marte instructa perito.

Jamque acies inter medias sese arduus infert
Pygmeadum ductor, qui majestate verendus
Incessuque gravis reliquos supereminet omnes
Mole gigantea, mediamque assurgit in ulnam.
Torvior aspectu (hostilis nam insculpserat unguis.
Ore cicatrices) vultuque ostentat honesta
Rostrorum signa, et crudos in pectore morsus.
Immortali odio, æternisque exercuit iris
Alituum gentem, non illum impune volucris
Aut ore, aut pedibus peteret confisus aduncis.
Fatalem quoties Gruibus distrinxerat ensem,
Truncavitque alas, celerique fugam abstulit hosti!
Quot fecit strages ! quæ nudis funera pullis
Intulit, heu ! quoties implevit Strymona fletu!

Jamque procul sonus auditur, piceamque volantum
Prospectant nubem bellumque hostesque ferentem.
Crebrescit tandem, atque oculis se plurimus offert
Ordinibus structus variis exercitus ingens
Alituum, motisque eventilat aera pennis.
Turba polum replet, specieque immanis obumbrat
Agmina Pygmæorum, et densa in nubibus hæret:
Nunc densa, at patriis mox reddita rarior oris.
Belli ardent studio Pygmæi, et lumine sævo
Suspiciunt hostem; nec longum tempus, et ingens
Turba Gruum horrifico sese super agmina lapsu
Præcipitat gravis, et bellum sperantibus infert:
Fit fragor; avulsæ volitant circum aera plumæ.
Mox defessa iterum levibus sese eripit alis,
Et vires reparata iterum petit impete terras.
Armorum pendet fortuna : hic fixa volucris
Cuspide, sanguineo sese furibunda rotatu
Torquet agens circum, rostrumque intendit in hostem

Imbelle, et curvos in morte recolligit ungues.
Pygmæi hic stillat lentus de vulnere sanguis,
Singultusque ciet crebros, pedibusque pusillis
Tundit humum, et moriens unguem execratur acutum.
Æstuat omne solum strepitu, tepidoque rubescit
Sanguine, sparguntur gladii, sparguntur et alæ,
Unguesque et digiti, commistaque rostra lacertis.

Pygmeadum sævit, mediisque in millibus ardet
Ductor, quem late hinc atque hinc pereuntia cingunt
Corpora fusa Gruum ; mediaque in morte vagatur,
Nec plausu alarum, nec rostri concidit ictu.
Ille Gruum terror, illum densissima circum
Miscetur pugna, et bellum omne laborat in uno:
Cum, subito appulsus (sic Di voluere) tumultu
Ex inopino ingens et formidabilis Ales
Comprendit pedibus pugnantem; et (triste relatu)
Sustulit in coelum; bellator ab unguibus hæret
Pendulus, agglomerat strepitu globus undique densus
Alituum ; frustra Pygmæi lumine moesto
Regem inter nubes lugent, solitoque minorem
Heroem aspiciunt Gruibus plaudentibus escam

Jamque recrudescit bellum, Grus desuper urget Pygmæum rostro, atque hostem petit ardua morsu; Tum fugit alta volans; is sursum brachia jacta Vulneris impatiens, et inanes sævit in auras. Talis erat belli facies, cum Pelion ingens Mitteret in coelum Briareus, solioque Tonantem Præcipitem excuteret; sparguntur in æthere toto Fulminaque scopulique: flagrantia tela deorsum Torquentur Jovis acta manu, dum vasta Gigantum Corpora fusa jacent, semiustaque sulphure fumant.

Viribus absumptis penitus Pygmeïa tandem

Agmina languescunt; ergo pars vertere terga
Horribili perculsa metu, pars tollere vocem
Exiguam; late populus Cubitalis oberrat.
Instant a tergo volucres, lacerantque trahuntque
Immites, certæ gentem extirpare nefandam.

Sic Pygmæa domus multos dominata per annos,
Tot bellis defuncta, Gruum tot læta triumphis,
Funditus interiit: Nempe exitus omnia tandem
Certus Regna manet, sunt certi denique fines,
Quos ultra transire nefas: sic corruit olim
Assyriæ Imperium, sic magnæ Persidis imis
Sedibus eversum est, et majus utroque Latinum.
Elysii valles nunc agmine lustrat inani,
Et yeterum Heroum miscetur grandibus umbris
Plebs parva: aut, si quid fidei mereatur anilis
Fabula, Pastores per noctis opaca pusillas
Sæpe vident umbras, Pygmæos corpore cassos.
Dum secura Gruum, et veteres oblita labores,
Lætitiæ penitus vacat, indulgetque choreis,
Angustosque terit calles, viridesque per orbes
Turba levis salit, et lemurum cognomine gaudet.

RESURRECTIO

DELINEATA

AD ALTARE COL. MAGD. OXON.

EGREGIos fuci tractus, calamique labores, Surgentesque hominum formas, ardentiaque ora Judicis, et simulacra modis pallentia miris, Terribilem visu pompam, tu carmine Musa Pande novo, vatique sacros accende furores.

Olim planitiem (quam nunc foecunda colorum Insignit pictura) inhonesto et simplice cultu Vestiit albedo, sed ne rima ulla priorem Agnoscat faciem, mox fundamenta futuræ Substravit pictor tabulæ, humoremque sequacem Per muros traxit; velamine moenia crasso Squallent obducta, et rudioribus illita fucis.

Utque (polo nondum stellis fulgentibus apto) Ne spatio moles immensa dehiscat inani, Per cava coelorum, et convexa patentia late Hinc atque hinc interfusus fluitaverat æther; Mox radiante novum torrebat lumine mundum Titan, et pallens alienos mitius ignes Cynthia vibrabat; crebris nunc consitus astris Scintillare polus, nunc fulgor Lacteus omne Diffluere in cælum, longoque albescere tractu.

Sic, operis postquam lusit primordia pictor, Dum sordet paries, nullumque fatetur Apellem, Cautius exercet calamos, atque arte tenacem

« EelmineJätka »