Page images
PDF
EPUB

(spinosum) foliis pinnatis linearibus, caule fruticoso, spinis divaricatis, leguminibus monospermis, lævibus, quod satis convenit cum tuo nomine.

Carlinam lanatam non vidi. Etiam columna caule unifloro eam delineat. Forte dici posset carlina caule unifloro flore longiore, lanato. Vel inquiras ulterius si occurrat.

Campanula foliis linearibus 'a me visa in Gotlandia et Lapponia. Video esse insignem varietatem, non tamen crederem distinctam speciem.

In Seseli speciebus pro differentia mihi ipsi non sufficio. Utinam aliquis in solo natali plantas legeret et examinaret attentissime,

Rutam tenuifoliam habeo vivam et intueor. Video faciem diversam, sed notæ non sufficiunt.

Ononis. Tua certe est viscosa, scilicet ex figura Barrelieri. Magnolii citata (cum hæsitatione) planta videtur, ononis alopecuroides, modo apud vos crescat.

Sthælina videtur ex flosculis distincti generis ; nescio quid peregrini ferat, nec mihi sufficiunt exemplaria, nec vellem speciem esse serratulæ ; facies ita abludit. Utinam posses intueri flosculos.

Lupinus. Vix video differentiam ab hirsutissimo; habeo plurima specimina sylvestria ut non reperiam limites inter has species.

Lepidium procumbens. Ex tuis seminibus egregie excrescit. Si durat in proximum tempus vernale, ipse facile obtinebo omnia quæ deside

rantur.

Saxifraga cuneifolia, an non dici posset Saxifraga foliis cuneiformibus obtusis, repandis, caule nudo, paniculato. Est Cotyledon altera olim Mathioli. J. B. 3. pag. 684, at vero, Geum folio subrotundo minore, pistillo rubro. MAGN, Hort. 83 tab, 88, forte distincta planta est quam misit illustris SAUVAGES, foliis majoribus, mollioribus, similibus, sed acute dentatis.

Cardamine excrevit è tuis seminibus, floret, et semina perficit; est omnino distinctissima planta a Cardamine impatiente. Forte dici poterit, cardamine (parviflora) foliis pinnatis, exstipulatis, foliolis lanceolatis, obtusis, floribus corollatis, Synonyma sunt, Harturtium pratense parvo flore. C. B. prod. 44. Nastulutium pratense flosculis minimis Moris præl. 290. Annua nec ut impatiens biennis.

Iberis (Saxatilis) foliis lanceolato linearibus. carnosis, acutis integerrimis, ciliatis, ramulis suffruticosis. An bene!

Iberis (Linifolia) foliis linearibus integerrimis, caule paniculato, corymbis hemisphæricis. An recte!

Solidago doronicum est dicenda, Senecio (doronicum) corollis radiantibus caule simplicissimo, subunifloro, foliis indivisis: radicalibus ovatis, subtus villosis. An non?

Geranium fœtidum et ex seminibus SAUVAGESII, et tuis duplici anno enatum radix primo anno absque ullis ramis aut caulibus extulit pedunculos plus quam biflores semper è radice enatos;

altero anno ramos prodit diffusos, simillimos Geranio cicutario, sed petala duo superiora non habent ad basim maculam. His floribus absolutis perit et radix ante autumnum in horto ut in veris biennibus. Simillima cæterum planta Ge-, ranio romano BARRELIERI, sed illud; 1.o foliis et floribus fere duplo major; 2.o perenne; 3.o non altero vel reliquis annis promit caules, sed semper à caule, quod non fœtidum à nobis visum nęc in horto nostro fœtet.

Hedysarum aquense. Puto esse solam varietatem Hedysari onobrychidis, ex solo mutatam, imprimis eo perductus ex singulari corollâ onobrychidis quæ semper gerit alas ipsâ carinâ et vexillo longe breviores, quâ differt ab omnibus ejusdem generis, et convenit tantum cum Hedysaro aquensi; tu judices in solo natali utique constitutus,

Turritis hirsuta. Vulgatissima apud nos planta et omnino absolute eadem cum tua, eadem ac Turritis minor, MAGN. Bot. 272. Turritis LOB. in. 220, longe alia est.

Galium pusillum videtur esse ista Galii species seu Aparine Bot. Monsp. app. Sed flores dicit magnol. herbaceos; an tales in tua?

Generosissime offers te inquisiturum in plantas obscuras Languedocia en itaque insignem catalogum earum ex botanico Monspeliensi depromptarum quæ mihi obscura (1).

Vel valet D. D. AYMEN quum ab eo per lon(1) J'ai supprimé ce catalogue.

gum temporis spatium nullas litteras habuerim,

an ægrotat?.

Chamaedrys alpina antea mihi nota non erat, pulchra descriptio at etiam centaureæ babylonicæ.

Hieracium tuberosum non vidi.

In actis Holmensibus quæ hodie prodiere descripsi Gauram, alius œconomiam castoris, alius coccum aquaticum.

Vidisti procul dubio BROWNII historiam natu ralem Jamaica, opus vere pulchrum, et egregium.

Quid vestrates quod BURMANNUS edat icones PLUMERII plantarum americanarum cujus operis 106 tabulas hodie accepi? Utinam vestrates ederent historiam manuscriptam quæ continet ejusdem authoris descriptiones, loca, usus.

Quid novi in re herbaria apud vestrates? Ante duos dies primum incepere noctes glaciem aquis induere.

Quotidie occupor in conscribendo editionem novam systematis naturæ cum synonymis animalium. Si poteris quidquam communicare circa species animalium ubique nominis tui auctoritatem allegabo.

1

Vale, vive diu felix.

Dabam raptim Upsaliæ 1756. d. 24 octobris.

LES ROSE-CROIX, poëme en douze chants; par E. DE PARNY. Un vol. in-12. Prix, 2 fr. et 2 fr, 50 c. par la poste. Impression de P. Didot l'aîné. A Paris, chez Debray, barrière des Sergens; et A. A. Renouard, rue St.André.

TIBULLE, infidèle à ses amours, eût-il cessé de consacrer ses vers à Délie, pour célébrer les combats de Salamine, la défaite des Perses par les Grecs, ou les ruines de Thèbes? Cependant ne blâmons point M. DE PARNY de son audace. C'est en ne consultant point ses forces, qu'on ignore de quoi l'on peut être capable. Combien de grands peintres ont commencé d'une manière foible, fausse, ou mignarde, et qui ne s'en sont corrigés que par l'étude et par le travail. A la vérité, M. de Parny, dès son début, s'assit au rang des maîtres, au point que Voltaire, arrivant alors à Paris, en 1778, dit à Laharpe qui venoit de rendre compte de ses essais avec beaucoup d'éloges: Pourquoi distraire l'attention publique ? — Mais si M. de Parny s'étoit contenté, en chantant son Eléonore, d'égaler et même d'effacer son ami Bertin; aurions-nous eu cette Journée champêtre, poëme érotique si agréable et si excellent : aurions-nous le Jamsel, anecdote si intéressante, et tant d'autres chefs-d'œuvre dont la liste seroit trop longue? Mais il y a loin de ce genre volup

« EelmineJätka »