Page images
PDF
EPUB

Agmina languescunt; ergo pars vertere terga
Horribili perculsa metu, pars tollere vocem
Exiguam; late populus Cubitalis oberrat.
Instant a tergo volucres, lacerantque trahuntque
Immites, certæ gentem extirpare nefandam.

Sic Pygmæa domus multos dominata per annos,
Tot bellis defuncta, Gruum tot læta triumphis,
Funditus interiit: Nempe exitus omnia tandem
Certus Regna manet, sunt certi denique fines,
Quos ultra transire nefas: sic corruit olim
Assyria Imperium, sic magnæ Persidis imis
Sedibus eversum est, et majus utroque Latinum.
Elysii valles nunc agmine lustrat inani,
Et veterum Heroum miscetur grandibus umbris
Plebs parva: aut, si quid fidei mereatur anilis
Fabula, Pastores per noctis opaca pusillas
Sæpe vident umbras, Pygmæos corpore cassos.
Dum secura Gruum, et veteres oblita labores,
Lætitiæ penitus vacat, indulgetque choreis,
Angustosque terit calles, viridesque per orbes
Turba levis salit, et lemurum cognomine gaudet.

RESURRECTIO

DELINEATA

AD ALTARE COL. MAGD. OXON.

EGREGIOS fuci tractus, calamique labores, Surgentesque hominum formas, ardentiaque ora Judicis, et simulacra modis pallentia miris, Terribilem visu pompam, tu carmine Musa Pande novo, vatique sacros accende furores.

Olim planitiem (quam nunc fœcunda colorum Insignit pictura) inhonesto et simplice cultu Vestiit albedo, sed ne rima ulla priorem Agnoscat faciem, mox fundamenta futuræ Substravit pictor tabulæ, humoremque sequacem Per muros traxit; velamine monia crasso Squallent obducta, et rudioribus illita fucis.

Utque (polo nondum stellis fulgentibus apto) Ne spatio moles immensa dehiscat inani, Per cava cœlorum, et convexa patentia late Hinc atque hinc interfusus fluitaverat æther; Mox radiante novum torrebat lumine mundum Titan, et pallens alienos mitius ignes. Cynthia vibrabat; crebris nunc consitus astris Scintillare polus, nunc fulgor Lacteus omne Diffluere in cœlum, longoque albescere tractu.

Sic, operis postquam lusit primordia pictor, Dum sordet paries, nullumque fatetur Apellem, Cautius exercet calamos, atque arte tenacem

Confundit viscum, succosque attemperat, omnes
Inducit tandem formas; apparet ubique
Muta cohors, et picturarum vulgus inane.

Aligeris muri vacat ora suprema ministris,
Sparsaque per totam coelestis turba tabellam
Raucos inspirat lituos, buccasque tumentes
Inflat, et attonitum replet clangoribus orbem.
Defunctis sonus auditur, tabulamque per imam
Picta gravescit humus, terris emergit apertis
Progenies rediviva, et plurima surgit imago.

Sic, dum fœcundis Cadmus dat semina sulcis, Terra tumet prægnans, animataque gleba laborat, Luxuriatur ager segete spirante, calescit

Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.
Jam pulvis varias terræ dispersa per oras,
Sive inter venas teneri concreta metalli,
Sensim diriguit, seu sese immiscuit herbis,
Explicita est; molem rursus coalescit in unam
Divisum funus, sparsos prior alligat artus
Junctura, aptanturque iterum coëuntia membra.
Hic nondum specie perfecta resurgit imago,
Vultum truncata, atque inhonesto vulnere nares
Manca, et adhuc deest informi de corpore multum.
Paulatim in rigidum hic vita insinuata cadaver
Motu ægro vix dum redivivos erigit artus.
Inficit his horror vultus, et imagine tota

Fusa per attonitam pallet formido figuram.

Detrahe quin oculos spectator, et, ora nitentem Si poterint perferre diem, medium inspice murum, Qua sedet orta Deo proles, Deus ipse, sereno Lumine perfusus, radiisque inspersus acutis. Circum tranquillæ funduntur tempora flammæ,

Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis,
Plurimaque effulget majestas numine toto.

Quantum dissimilis, quantum o! mutatus ab illo,
Qui peccata luit cruciatus non sua, vitam
Quando luctantem cunctata morte trahebat!
Sed frustra voluit defunctum Golgotha numen
Condere, dum victa fatorum lege triumphans
Nativum petiit cœlum, et super æthera vectus
Despexit lunam exiguam, solemque minorem.

Jam latus effossum, et palmas ostendit utrasque,
Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta
Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
Umbræ huc felices tendunt, numerosaque colos
Turba petunt, atque immortalia dona capessunt.
Matres, et longæ nunc reddita corpora vitæ
Infantum, juvenes, pueri, innuptæque puellæ
Stant circum, atque avidos jubar immortale bibentes
Affigunt oculos in Numine; laudibus æther
Intonat, et læto ridet cœlum omne triumpho.
His amor impatiens conceptaque gaudia mentem
Funditus exagitant, imoque in pectore fervent.
Non æque exultat flagranti corde Sibylla,
Hospite cum tumet incluso, et præcordia sentit
Mota Dei stimulis, nimioque calentia Phobo.

Quis tamen ille novus perstringit lumina fulgor ? Quam Mitra effigiem distinxit pictor, honesto Surgentem e tumulo, alatoque satellite fultam? Agnosco faciem, vultu latet alter in illo

a

Wainfletus, sic ille oculos, sic ora ferebat:
Eheu quando animi par invenietur Imago!
Quando alium similem virtus habitura !—

VOL. I.—21*

a Coll. Magd. Fundator.

Irati innocuas securus numinis iras
Aspicit, impavidosque in Judice figit ocellos.

Quin age, et horrentem commixtis igne tenebris
Jam videas scenam; multo hic stagnantia fuco
Moenia, flagrantem liquefacto sulphure rivum
Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis,
Ut toti metuas tabulæ, ne flamma per omne
Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat
Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
Huc turba infelix agitur, turpisque videri
Infrendet dentes, et rugis contrahit ora.
Vindex a tergo implacabile sævit, et ensem
Fulmineum vibrans acie flagrante scelestos
Jam Paradiseis iterum depellit ab oris.
Heu! quid agat tristis? quo se cœlestibus iris
Subtrahat? o quantum vellet nunc æthere in alto
Virtutem colere! at tandem suspiria ducit
Nequicquam, et sero in lachrymas effunditur; obstant
Sortes non revocandæ, et inexorabile numen.

Quam varias aperit veneres pictura ! periti Quot calami legimus vestigia! quanta colorum Gratia se profert! tales non discolor Iris Ostendat, vario cum lumine floridus imber Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni.

O fuci nitor, o pulchri durate colores! Nec, pictura, tuæ languescat gloria formæ,

Dum lucem videas, qualem exprimis ipsa, supremam.

« EelmineJätka »