Page images
PDF
EPUB

SPHÆRISTERIUM.

Hic, ubi graminea in latum sese explicat æquor
Planities, vacuoque ingens patet area campo,
Cum solem nondum fumantia prata fatentur
Exortum, et tumidæ pendent in gramine gutta,
Improba falx noctis parva incrementa prioris
Desecat, exiguam radens a cespite messem:
Tum motu assiduo saxum versatile terram
Deprimit extantem, et surgentes atterit herbas.
Lignea percurrunt vernantem turba palæstram
Uncta, nitens oleo, formæ quibus esse rotundæ
Artificis ferrum dederat, facilisque moveri.
Ne tamen offendant incauti errore globorum
Quæque suis incisa notis stat sphæra; sed unus
Hanc vult, quæ infuso multum inclinata metallo
Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
Quin alii diversa placet, quam parcius urget
Piumbea vis, motuque sinit procedere recto.

Postquam ideo in partes turbam distinxerat æquas
Consilium, aut sors; quisque suis accingitur armis.
Evolat orbiculus, quæ cursum meta futurum
Designat; jactique legens vestigia, primam,
Qui certamen init, sphæram demittit, at illa
Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem,
Radit iter, donec sensim primo impete fesso
Subsistat; subito globus emicat alter et alter.

Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam,

Atque negant faciles aditus; jam cautius exit,
Et leviter sese insinuat revolubile lignum.

At si forte globum, qui misit, spectat inertem.
Serpere, et impressum subito languescere motum,
Pone urget sphæræ vestigia, et anxius instat,
Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
Atque ut segnis honos dextræ servetur, iniquam
Incusat terram, ac surgentem in marmore nodum.

Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus
Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum
Allicit, et sphæram a recto trahit insita virtus.
Tum qui projecit, strepitus effundit inanes,
Et, variam in speciem distorto corpore, falsos
Increpat errores, et dat convitia ligno.
Sphæra sed, irarum temnens ludibria, cœptum
Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.

Illa tamen laudes summumque meretur honorem,
Quæ non dirumpit cursum, absistitque moveri,
Donec turbam inter crebram dilapsa supremum
Perfecit stadium, et metæ inclinata recumbit.
Hostis at hærentem orbiculo detrudere sphæram
Certat, luminibusque viam signantibus omnes
Intendit vires, et missile fortiter urget:
Evolat adducto non segnis sphæra lacerto.

Haud ita prosiliens Eleo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugientia tecta.

Si tamen in duros, obstructa satellite multo, Impingant socios, confundatque orbibus orbes; Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque Deos atque astra vocat crudelia.—

Si vero incursus faciles, aditumque patenten

Inveniat, partoque hostis spolietur honore:
Turba fremit confusa, sonisque frequentibus, euge
Exclamant socii; plausu strepit omne viretum.

Interea fessos inimico Sirius astro

Corripit, et falsas exudant corpora guttas;
Lenia jam zephyri spirantes frigora, et umbræ
Captantur, vultuque fluens abstergitur humor.

D. D. HANNES,

INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM.

O qui canoro blandius Orpheo
Vocale ducis carmen, et exitu
Feliciore luctuosis

Sæpe animam revocas ab umbris,
Jam seu solutos in numerum pedes
Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax
Corpus tueris, seu cadaver

Luminibus penetras acutis;
Opus relinquens eripe te moræ,
Frontemque curis solicitam explica,
Scyphumque jucundus require

Purpureo gravidum Lyæo.
Nunc plena magni pocula postules
Memor WILHELMI, nunc moveat sitim
Minister ingens, imperîque

Præsidium haud leve, MONTACUtus,

Omitte tandem triste negotium
Gravesque curas, heu nimium pius!

Nec cæteros cautus mederi

Ipse tuam minuas salutem. Frustra cruorem pulsibus incitis Ebullientem pollice comprimis, Attentus explorare venam

Quæ febris exagitet tumentem : Frustra liquores quot Chymica expedit Fornax, et error sanguinis, et vigor

Innatus herbis te fatigant:

Serius aut citius sepulchro

Debemur omnes, vitaque deseret
Expulsa morbis corpus inhospitum,
Lentumque deflebunt nepotes
(Relliquias animæ) cadaver.

Manes videbis tu quoque fabulas,
Quos pauciores fecerit ars tua;
Suumque victorem vicissim

Subjiciet libitina victrix.

Decurrit illi vita beatior

Quicunque lucem non nimis anxius

Reddit molestam, urgetve curas
Sponte sua satis ingruentes;

Et quem dierum lene fluentium
Delectat ordo, vitaque mutuis

Felix amicis, gaudiisque

Innocuis bene temperata

MACHINE GESTICULANTES,

ANGLICE

A PUPPET-SHOW.

ADMIRANDA cano levium spectacula rerum,
Exiguam gentem, et vacuum sine mente popellum ;
Quem, non surreptis cœli de fornice flammis,
Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.

Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum
Histrio, delectatque inhiantem scommate turbam;
Quotquot lætitiæ studio aut novitate tenentur,
Undique congressi permissa sedilia complent.
Nec confusus honos; nummo subsellia cedunt
Diverso, et varii ad pretium stat copia scamni.
Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim
Angustos penetrant aditus, qua plurima visum
Fila secant, ne, cum vacuo datur ore fenestra,
Pervia fraus pateat: mox stridula turba penates
Ingreditur pictos, et mænia squallida fuco.
Hic humiles inter scenas, angustaque claustra,
Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos,
Ludit in exiguo plebecula parva theatro.

Sed præter reliquos incedit HoмUNCIO rauca
Voce strepens; major subnectit fibula vestem,
Et referunt vivos errantia lumina motus;
In ventrem tumet immodicum; pone eminet ingens
A tergo gibbus; Pygmæum territat agmen
Major, et immanem miratur turba Gigantem.

« EelmineJätka »