Page images
PDF
EPUB

quam oportet bilioso. Imò det utrique Deus, quod ipse utrique norit commodè fore, et mihi videlicet vel in mediis calumniis patientiam Christiano homine dignam, et tibi judicium aliquando tam rectum, quàm nunc habes zelum tuopte marte benè fervidum. Conducibilius, opinor, fuerit sic orare, quàm ejusmodi criminationi apologiam parare, quam et ego jam negotiosior sum pro concione mihi perendiè dicenda, quàm ut commodè possim respondere; et mendaciora sint tua omnia, quàm ut jure debeam ea confutare. Sed ut paucis tamen multis, si fieri possit, satisfaciam; primum operæ pretium fuerit in medium statuere, et quid ego dixi, et quid tu ex dictis collegisti. Collegisti quidem multa, veluti sanguinem e silice colligendo excussurus. Sed sic est affectus, uti video, erga me tuus [animus], quem ob rabiem ejusdem ægre nósti dissimulare. Esto ; dixerim ego omnes Papas, omnes Episcopos, Vicarios, Rectoresque omnes, per ostium non intrantes, sed ascendentes aliunde, fures et latrones esse.' Dum sic dixi, ex introitu et ascensu, non ex personis et titulis, cum Christo sum rem metitus. Hinc tu tuâ Minerva colligis, omnes Papas, omnes Episcopos, Vicarios, Rectoresque omnes, simpliciter fures esse, saltem sic me dixisse. Num justa hìc (mi frater) collectio? An non juste in te quadret illud Pauli ad Romanos?" Sic aiunt nos dicere, sic malè loquuntur de nobis, sed quorum damnatio justą est," inquit: et tamen justius videri possunt ex Paulo collegisse adversarii, quàm tu ex me. Jam si idem Dei verbum nunc quod prius, neque minus Deo gratum acceptumque, quisquis interim Minister verbi fuerit; nonne et eadem damnatio calumniatores ministri munc manet quæ olim? Longè interest,

[ocr errors]

dicas ' omnes per ostium non intrantes fures esse, et omnes simpliciter fures esse. Sed unde (quæso) dum ego dico omnes per ostium non intrantes fures esse, videor tibi dicere 'omnes simpliciter fures esse?' nisi fortè plerique omnes videntur tibi aliunde ascendere, et non per ostium intrare? Quod si senseris, at nolito dicere, si sapis (sapis autem plurimùm) quod sentis. Cum quanto enim id dixeris tuo periculo, ipse videris: et nisi id senseris, cur per Deum immortalem ego non possum dicere ' omnes esse fures, qui per ostium non intrantes ascendunt aliunde, quibuscunque interim titulis splendescant,' nisi videar tibi dicere statim omnes ad unum fures esse ;' et tum quæ te potius cepit dementia, dum sic colligis, et plures fures quam pastores colligendo esse feceris. Nam velis nolis verum est quod ego dixi, nempe quotquot per ostium non intrant, sed aliunde ascendunt, fures et latrones esse, seu Papæ seu Episcopi fuerint. Quare dum sic in ipso exorbitas limine, quo quorsùm attinet reliqua examinare? Sed age, hoc tibi arridet plurimùm, quòd Pharisæi sunt tam tectè a Christo reprehensi, et non palam: quomodo tum non displicebit è regione tibi acerbissima illa, simul et apertissima criminatio, in os et coram turbà illis objecta" Væ vobis Scribe et Pharisæi!" hypocritæ ubi nominati taxantur? Sed Christus,' inquis, Deus erat, pervicaciam cordis conspicatus: tu verò homo patentium intuitor, non mentium rimator: Sum sanè homo (uti dicis) id quod citra tuam operamjam olim habeo exploratum: homo (inquam) sum, non labem in alieno corde delitescentem, sed vitam omnibus patentem et expositam intuitus; adeòque ex fructibus cognoscens, quos Christus admonuit ex fructibus

cognoscendos: ipsum quorundam vivendi genus libenter damnans denique, quod in sacris literis sacrisque interpretibus damnatum toties comperio; nihil id quidem moratus, quæcunque ipsum amplectuntur persona: quod dum ego facio, neque cordium late bras ulteriùs penetro, nonne immeritò abs te reprehendor? qui non homo mecum, sed plus quam homo es, dum mei animi emphasim melius nosti per arro gantiam, quam egomet novi; utpote qui non sat habes quæ dico novisse, sed quæ sentio nondum dicta noveris, abditissima cordis mei penitissimè rimatus, ne non scire in te ipsum competeret, quod in me torquere molitus es; nimirùm noli ante tempus judicare, noli condemnare, ut discas quàm oportet mendacem non esse immemorem, ne proprio forsan gladio juguletur, et in foveam incidat ipse quam struxerat alteri. Nam dum ego pronuncio 'fures esse, quotquot per ostium non intrantes ascendunt aliunde, tibi non verba solum audienti, sed et corculum meum contemplanti omnes ad unum fures esse pronuntio, excepto me ipso videlicet et aliis meæ farinæ hominibus nescio (inquis) quos. Sed quis illam fecit exceptionem, nisi tu, qui cognoscens occulta cordium sic, inquis, sensisse videris? Sed tibi sic sensisse videor, cui et dixisse videor, quod (ut liquidissimè constat) neutiquam dixi. Sed tibi peculiare est alios à cordis intuitu prohibere, ut ipse intuearis solus quicquid est in corde, acie videlicet tam perspicaci, ut videas in corde quod in corde nondum est natum: id quod ibi facis, dum quod ego de ecclesid rectè dixi, tu tuo more calumniaris iniquè; quasi ego, quod ad usum clavium attinet, æquassem omnes cum Petro, cùm ne unum quidem verbum de clavium potestate sit dictum; imò ne cogitatum quidem, neque Petri pri,

matui derogatum, ut cujus nulla sit facta mentio. Sed tu pro tuo candore sic colligis, dum ego nil aliud quàm admonui auditores ecclesiam Christi super petram non super arenam fundatam: ne mortuâ fide plus satis hæreant, tum perituri et portis inferorum fædissimè cessuri; sed fidem operibus ostendant, tum demum vitam æternam habituri. Quid ego minus quàm omnes Christianos, ut ego sum, sacerdotes dixerim esse? Sed oculatissimi sunt invidi ad colligendum quod venantur. Nonne hic optimo jure cogor nonnihil Christianæ caritatis in tuo pectore desiderare? Qui, dum nescis cnofutare quod dico, miris modis mihi impingis quod possis confutare.

[ocr errors][merged small]

303

STEPHEN GARDINER,

BISHOP OF WINCHESTER.*

[1483-1555.]

STEPHEN GARDINER, the chief contriver and instrument of the religious persecutions in the reign of Queen Mary, is supposed to have been the natural son of Lionel Widville, Bishop of Salisbury and brother to Elizabeth, the Queen of Edward IV. That prelate, in order to conceal his incontinence from the world, married his concubine when pregnant to one of his menial servants, whose name was Gardiner, and who thus became the reputed father of her child. He was born about the year 1483, at Bury St. Edmund's in Suffolk; and in process of time became a student at Trinity Hall, Cambridge, where he first distinguished himself by his skill in Greek, his elegance in speaking and writing Ciceronian Latin, and his rapid progress in general learning. Afterward, confining himself exclusively to the study of the civil and canon law, he was in 1521 honoured with the degree of LL. D.; and his high academical reputation recommending him to the notice of the

* AUTHORITIES. Herbert's Life of Henry VIII., Burnet's History of the Reformation, Biographia Britannica, and British Biography

« EelmineJätka »