Page images
PDF
EPUB

Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus, 190 Quis putet? hic quoque Amor pictæque in nube pharetræ, Arma corufca faces, & fpicula tincta pyropo;

195

Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circum flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus
Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret,
Sanctáque fimplicitas, nam quò tua candida virtus ?
Nec te Lethæo fas quæsivisse fub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroúmque animas inter, divósque perennes,
Æthereos haurit latices & gaudia potat
Ore facro. Quin tu cæli post jura recepta
Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris,
Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis
Dicdotus, quo te divino nomine cuncti

Cœlicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, & fine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Læťáque frondentis gestans umbracula palmæ
Æternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
F.sta Sionæo bacchantur & Orgia thyrso.

205

210

215

Jan.

AD

Jan. 23, 1646.

JOANNEM

ROUSIUM,

FIL

OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille fibi denuo mitti

poftulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica

reponeret, Ode.

G

Strophe 1.

EMELLE cultu fimplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,

Munditiéque nitens non operosa,

Quam manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetæ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lufit

Infons populi, barbitóque devius

Indulfit patrio, mox itidem pectine Daunio

Longinquum intonuit melos

Vicinis, & humum vix tetigit pede;

Antiftrophe.

Quis te, parve liber, quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo?
Cum tu miffus ab urbe,

Docto jugiter obfecrante amico,

Illustre tendebas iter,

Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasusque sacer

Orbi notus per immenfos

Temporum lapsus redeunte cœlo,

Celeberque futurus in ævum;

Strophe 2.

Modò quis deus, aut editus deo
Priftinam gentis miferatus indolem
(Si fatis noxas luimus priores,

Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,

Almaque revocet studia sanctus,

Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm;

Immundasque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetra,

Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo.

Antiftrophe.

Quin tu, libelle, nuntii licet malâ

Fide, vel oscitantiâ

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus.

Seu qua te latebra, forfan unde vili

Callo teréris institoris insulsi,

20

25

30

35

40

Lætare felix, en iterum tibi

Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige penna;

45

Strophe 3.

Strophe 3.

Nam te Roüsius fui
Optat peculî, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :
Téque adytis etiam facris

Voluit reponi, quibus & ipse præfidet
Æternorum operum cuftos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit lön

Clarus Erechtheides

Opulenta dei per templa parentis
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæ genitus Creüsâ.

55

60

[blocks in formation]

Epodos.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc fterile fudit ingenium,
Jam ferò placidam fperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas

Quas bonus Hermes

Et tutela dabit folers Roüfi,

75

Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longe

Turba legentum prava facesset;

At ultimi nepotes,

Et cordatior ætas

Judicia rebus æquiora forfitan

Adhibebit integro finu.

Tum livore septulto,

Si quid meremur sana pofteritas sciet

Roüsio favente.

80

85

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antiftrophis, unâ demum Epodo claufis, quas, tametfi omnes nec verfuum numero, nec certis ubique colis exacte refpondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos rationem. spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortaffe dici monostrophicum debuerat. Metra partim funt κατὰ σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ funt Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in fecunde loco Catullus ad libitum fecit;

Ad

« EelmineJätka »