Page images
PDF
EPUB

Et decus eximium frontis, tremulosque capillos, Aurea quæ fallax retia tendit Amor; Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor ! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem : Cedite Achæmeniæ turrita fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon ;
Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,
Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus:
Nec Pompeianas Tarpeïa Musa columnas
Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.
Gloria Virginibus debetur prima Britannis,
Extera sat tibi sit fœmina posse sequi.
Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,
Turrigerum late conspicienda caput,

Tu nimium felix intra tua moenia claudis
Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot coelo scintillant astra sereno,
Endymioneæ turba ministra deæ,

Quot tibi, conspicuæ formaque auroque, puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis
Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,
Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,
Moenia quam subito linquere fausta paro
Et vitare procul malefidæ infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II ANNO ETATIS 17.

IN OBITUM PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo;
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis
Sub quibus accipimus delituisse Jovem.
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante dea:
Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer a Phœbo nuntius ire tuo,

Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula
Alipes, ætherea missus ab arce Patris :
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,
Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,
Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modus querebunda Elegeïa tristes,
Personet et totis nænia mosta scholis.

ELEG. III. ANNO ÆTATIS 17.

IN OBITUM PRÆSULIS WINTONIENSIS.

MESTUS eram, et tacitus nullo comitante sedebam,
Hærebantque animo tristia plura meo,
Protinus en subiit funestæ cladis imago,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo;

Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres,
Dira sepulchrali mors metuenda face;
Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,
Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi
Intempestivis ossa cremata rogis

E. memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,
Flevit et amissos Belgia tota duces:
At te præcipue luxi, dignissime Præsul,
Wintoniæque olim gloria magna tuæ ;
Delicui fletu, et tristi sic ore querebar:

"Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi,
Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,
Et quod in herbosos jus tibi detur agros,
Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa;
Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus
Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit, liquido quæ plurima cœlo
Evehitur pennis, quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quot alunt mutum Proteos antra pecus.
Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,
Quid juvat humana tingere cæde manus?
Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,
Semideamque animam sede fugasse sua
sua?"
Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,
Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum
Phoebus, ab Eoo littore mensus iter :

Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,
Condiderant oculos noxque soporque meos;
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro :
Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,
Vestitu nituit multicolore solum :

Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,
Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,
Aura sub innumeris humida nata rosis.
Talis in extremis terræ Gangetidis oris
Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,
Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,
Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,
Intremuit læto florea terra sono.

Agmina gemmatis plaudunt coelestia pennis,
Pura triumphali personat æthra tuba.

Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,
Hosque aliquis placido misit ab ore sonos:
"Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper abhinc duro, nate, labore vaca.'
Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ ;
At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.
Flebam turbatos Cephaleia pellice somnos:
Talia contingant somnia sæpe mihi.

ELEG. IV. ANNO ETATIS 18.

Ad THOMAM JUNIUM præceptorem suum, apud mercatores Anglicos
Hamburgæ agentes, Pastoris munere fungentem.

CURRE per immensum subito, mea litera, pontum ;
I, pete Teutonicos læve per æquor agros:
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,
Et festinantis nil remoretur iter.

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos
Æolon, et virides sollicitabo Deos,

Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,
Gratas Eleusina missus ab urbe puer.

Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,
Ditis ad Hamburgæ monia flecte gradum,
Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama,
Cimbrica quem fertur clava dedisse neci :
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ,
Dimidio vitæ vivere cogor ego.

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti,
Me faciunt alia parte carere mei!

Charior ille mihi, quam tu, doctissime Graium,
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quamque Stagyrites generoso magnus alumno,
Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aonios illo, præeunte, recessus
Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi;
Pieriosque hausi latices; Clioque favente,
Castalio sparsi læta ter ora mero.

Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,
Induxitque auro lanea terga novo;

Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem
Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.

Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,
Quam sit opus monitis, res docet ipsa, vides.
Invenies dulci cum conjuge forte sedentem,
Mulcentem gremio pignora chara suo.

Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum
Versantem, aut veri biblia sacra Dei:
Cœlestive animas saturantem rore tenellas;
Grande salutiferæ religionis opus.

Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.

Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa modestos,
Verba verecundo sis memor ore loqui :

Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;
Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.

Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit
Icaris a lento Penelopeia viro.

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.

Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.

Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moestas delicuere preces :
Extensæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hostia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere passus Amor;

Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum !
In tibi finitimis bella tumere locis,

Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum late campos populatur Enyo,

Et sata carne virum jam cruor arva rigat;
Germanisque suum concessit Thracia Martem,
Illuc Odrysios Mars pater egit equos;
Perpetuoque comans jam deflorescit oliva,
Fugit et ærisonam Diva perosa tubam,
Fugit io terris, et jam non ultima virgo
Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen interea belli circumsonat horror,
Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,
Sede peregrina quæris egenus opem
Patria dura parens, et saxis sævior albis
Spumea quæ pulsat littoris unda tui,
Siccine te decet innocuos exponere foetus,
Siccine in externam ferrea cogis humum,
Et sinis ut terris quærant alimenta remotis
Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus;
Et qui læta ferunt de cœlo nuntia, quique,
Quæ via post cineres ducat ad astra, docent?
Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,
Æternaque animæ digna perire fame!
Haud aliter vates terræ, Thesbitidis olim
Pressit inassueto devia tesqua pede,

Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi
Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus:
Talis et horrisono laceratus membra flagello,
Paulus ab Æmathia pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iesum
Finibus ingratus jussit abire suis.

At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis
Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,

At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,
Ille tibi custos, et pugil ille tibi;

Ille Sionææ qui tot sub moenibus arcis
Assyrios fudit nocte silente viros;

Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras
Misit ab antiquis prisca Damascus agris,

« EelmineJätka »