Page images
PDF
EPUB

Terruit et densas pavido cum rege cohortes,
Aere dum vacuo buccina clara sonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenosam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum,
Et strepitus ferri, murmuraque alta virum.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,
Et tua magnanimo pectore vince mala ;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis
Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEG. V. ANNO ETATIS 20.

IN ADVENTUM VERIS.

IN se perpetuo Tempus revolubile gyro
Jam revocat Zephyros, vere tepente, novos;
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,
Jamque soluta gelu dulce virescit humus.
Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere veris adest?
Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo,
(Quis putet?) atque aliquod jam sibi poscit opus,
Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt ;
Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,
Et furor, et sonitus me sacer intus agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro
Implicitos crines, Delius ipse venit.

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cœli,
Perque vagas nubes corpore liber eo;

Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,
Et mihi fana patent interiora Deum ;'
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.
Quid tam grande sonat distento spiritus ore?
Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo ;
Profuerint isto reddita dona modo.
Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis,
Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylva, simul incipiamus utrique,
Et simul adventum veris uterque canat.
Veris io rediere vices, celebremus honores
Veris, et hoc subeat Musa perennis opus.
Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,
Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.

Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opaca,
Horrida cum tenebris exulat illa suis.

Jamque Lycaonius plaustrum cœleste Bootes
Non longa sequitur fessus ut ante via ;

Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto
Excubias agitant sidera rara polo :

Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,
Neve Giganteum Dii timuere scelus.

Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,
Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certe caruisti nocte puella,
Phoebe, tua, celeres quæ retineret equos.
Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit
Cynthia, luciferas ut videt alta rotas;
Et tenues ponens radios, gaudere videtur
Officium fieri tam breve fratris ope.

Desere, Phoebus ait, thalamos, Aurora, seniles,
Quid juvat effoeto procubuisse toro?

Te manet Æolides viridi venator in herba:
Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,
Et matutinos ocius urget equos.

Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phœbe, subire tuos ;
Et cupit, et digna est. Quid enim formosius illa,
Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,

Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis?

Ecce coronatur sacro frons ardua luco,
Cingit ut Idæam pinea turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos
Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,
Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phoebe, tibi faciles hortantur amores,
Mellitasque movent flamina verna preces :
Cinnamea Zephyrus leve plaudit odorifer ala,
Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos tumeraria quærit amores
Terra, nec optatos poscit egena toros;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus
Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos :
Quod si te pretium, si te fulgentia tangunt
Munera, (muneribus sæpe coemptus amor)
Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,
Et superinjectis montibus abdit opes.

Ah quoties, cum tu clivoso fessus Olympo
In vespertinas præcipitaris aquas,

Cur te, inquit, cursu languentem, Phoebe, diurno
Hesperiis recipit cærula mater aquis?

Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lympha?
Dia quid immundo perluis ora salo?

Frigora, Phoebe, mea melius captabis in umbra,

Huc ades, ardentes imbue rore comas.

Mollior egelida veniet tibi somnus in herba;

Huc ades, et gremio lumina pone meo.

Quaque jaces, circum mulcebit lene susurrans
Aura per humentes corpora fusa rosas :
Nec me (crede mihi) terrent Semeleia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phoebe, tuo sapientius uteris igni :
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt :
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentesque fovet solis ab igne faces.
Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,
Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,
Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,
Littus, io Hymen, et cava saxa sonant.
Cultior ille venit, tunicaque decentior apta,
Puniceum redolet vestis odora crocum.
Egrediturque frequens, ad amœni gaudia veris,
Virgineos auro cincta puella sinus:

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,
Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum.
Nunc quoque septena modulatur arundine pastor,
Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,
Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus,
Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis,
Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,
Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes;
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.

Dii quoque non dubitant coelo præponere sylvas,
Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto
Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris
Sæcla: quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu saltem lente rapidos age, Phoebe, jugales,
Qua potes, et sensim tempora veris eant ;
Brumaque productas tarde ferat hispida noctes,
Ingruat et nostro serior umbra polo.

ELEG. VI.

AD CAROLUM DEODATUM RURI COMMORANTEM.

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit

responsum.

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
Qua tu distento forte carere potes.

At tua quid nostram prolectat Musa camoenam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras?
Carmine scire velis quam te redamemque colamque,
Crede mihi vix hoc carmine scire queas.

Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quam bene solennes epulas, hilaremque Decembrem,
Festaque colifugam quæ coluere Deum,
Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos!
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?
Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phoebum virides gestasse corymbos,
Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce

Mista Thyoneo turba novena choro
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris:
Non illic epulæ, non sata vitis erat.

Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyæum,
Cantavit brevibus Teia Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quæque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho,
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.

Massica foecundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.

Addimus his artes, fusumque per intima Phœbum
Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum, tam dulcia carmina per te,
Numine composito, tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat arguta molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremula quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,
Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos, digitumque sonantem,
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpurea matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Sæpius et veteri commaduisse mero:
At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum,
Heroasque pios, semideosque duces,

Et nunc sancta canit superum consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parce, Samii pro more magistri,
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque e puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,
Et rigidi mores, et sine labe manus :
Qualis veste nitens sacra, et lustralibus undis,
Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon, edomitis sola per antra feris ;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phoebados aulam,
Et vada foemineis insidiosa sonis,

Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges.

Diis etenim sacer est vates, divumque sacerdos,
Spirat et occultum pectus et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modo saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam)
Paciferum canimus cœlesti semine regem,
Faustaque sacratis sæcula pacta libris ;
Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto
Qui suprema suo cum patre regna colit;
Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,
Et subito elisos ad sua fana Deos.

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.

Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis ;
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEG. VII. ANNO ÆTATIS 19.

NONDUM, blanda, tuas leges, Amathusia, noram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.

« EelmineJätka »