Page images
PDF
EPUB

Hæc conjuncta adeò totâ compage fatetur
Mundus, et extremo clamant in limine rerum,
(Si rebus datur extremum) primordia. Firmat
Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum
Audeat ?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis.

190

Inde potestatum enasci densissima proles; Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat, Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris, Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse est Ponderibus, textu, discursu, mole, figurâ Particulas præstare leves, et semina rerum. Nunc oculos igitur pascunt, et luce ministrâ Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem,

V. 196. "Multorum semina rerum," Lucret. ii. 676.

Luke.

195

V. 197. "Oculos qui pascere possunt," Lucr. ii. 419. Luke.

"Consulit ardentes radios, et luce magistra," Claud. Cons. Honor. vi. 7.

V. 198. "Grammatici veteres notaverunt à Virgilio et antiquioribus poetis, stridere in tertiâ conjugatione cum aliis verbis, ut fervere, fulgere esse usitatum; à Lucano autem, et Statio, et ejus ætatis poetis in secundâ." Vide Priscian. Col. 837. 866. 893. Dousam. ad Lucil. lib. ix. p. 119. N. Marcell. voce " fulgere," ed Mercer. Coripp. Laud. Justini, iii. 257. Virg. Georg. iv. 262. Æn. iv. 689. vii. 334. xii. 691. Lucan. ii. 250. vi. 179. ed. Oudendorp. Gesner, in a note to Claudian de Cons. Stilich. iii. 142, "Siculas obsident urbes," says, "Obsidere tertiâ conjugatione, nec optimos refugisse docent Thesauri nostri." It was on the authority of the use of these verbs in the third conjugation, that Vossius in his treatise "De Arte Grammatica," (lib. ii. p. 90), attempted to defend respondĕre in the well-known passage of Manilius, lib. v. 753, and that Scaliger and Bronkhusius read "Jam canis ætas mea caneret annis." v. Propert. El. ii. 14. 7.

Dum de sole trahunt alias, aliasque supernè
Detorquent, retròque docent se vertere flammas.
Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu,
Ut tremor æthera per magnum, latèque natantes
Aurarum fluctus avidi vibrantia claustra
Auditûs queat allabi, sonitumque propaget.
Cominùs interdum non ullo interprete per se
Nervorum invadunt teneras quatientia fibras,
Sensiferumque urgent ultrò per viscera motum.

*

205

LIBER QUARTUS

HACTENUS haud segnis Naturæ arcana retexi Musarum interpres, primusque Britanna per arva Romano liquidum deduxi flumine rivum.

Cum Tu opere in medio, spes tanti et causa laboris,

V. 200.

"Faciunt ignem se vertere in auras,"

Lucret. i. 783.

V. 207. " Sensiferos motus quæ dedit prima per artus," Lucre ii. 246. and iii. 937. "Longe ab sensiferis primordia

motibus errant."

V. 2. See Lucret. i. 95; iv. 5. And Columella de Cult. Hort. 435:

[ocr errors]

Qui primus veteres ausus recludere fontes,
Ascræum cecinit Romana per oppida carmen."

Virg. Georg. ii. 175. And, iii. 12:

[ocr errors]

Aonio rediens deducam vertice Musas."

And see note to Ennius, ed. Hesselii. p. 10.

V. 8.

[ocr errors]

Languescent lumina morte," Catull. Ixiv. 188.

"Vultus amatos," Ov. Fast. vi. 579.

Linquis, et æternam fati te condis in umbram! 5
Vidi egomet duro graviter concussa dolore
Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem ;
Et languere oculos vidi, et pallescere amantem
Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque,
Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum. 10
Visa tamen tardi demùm inclementia morbi
Cessare est, reducemque iterum roseo ore Salutem
Speravi, atque unà tecum, dilecte Favoni!
Credulus heu longos, ut quondàm, fallere Soles :
Heu spes nequicquam dulces, atque irrita vota! 15
Heu mæstos Soles, sine te quos ducere flendo
Per desideria, et questus jam cogor inanes!

At Tu, sancta anima, et nostri non indiga luctûs,
Stellanti templo, sincerique ætheris igne,
Unde orta es, fruere; atque ô si secura, nec ultra
Mortalis, notos olìm miserata labores

Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas;
Humanam si fortè altâ de sede procellam

Incorrupta fides, nudaque veritas,"

V. 9. 66
Hor. Od. i. xxiv. 7.
V. 11. "Rapit inclementia mortis," Virg. Georg. iii. 68.

Luke.

V. 14. "Tecum etenim longos memini consumere soles," Pers. Sat. v. 41. Virg. Eclog. ix. 51. V. 17. "Questus ad nubila rumpit inanes," Claud. xxxv. "Questu volvebat inani," Ciris. v. 401.

249.

V. 18. "Sancta ad vos anima," Virg. Æn. xii. 648.

[ocr errors]

Opisque haud indiga nostræ," Georg. ii. 428. V. 21. Oh! sola infandos Troja miserata labores!" Æn. i. 597. "Tenuisque piget cognoscere curas," Georg.

i. 177.

V. 21, 66

Si quid pietas antiqua labores
Respicit humanos."

En. v. 688.

Contemplere, metus, stimulosque cupidinis acres,
Gaudiaque et gemitus, parvoque in corde tumultum
Irarum ingentem, et sævos sub pectore fluctus ;
Respice et has lacrymas, memori quas
ictus amore
Fundo; quod possum, juxtà lugere sepulchrum
Dum juvat, et mutæ vana hæc jactare favillæ. 29

*

GREEK ΕPIGRAM.

[See Mason's Memoirs, vol. iii. p. 45.]

Αζόμενος πολύθηρον ἐκηβόλου ἄλσος ἀνάσσας,
Τᾶς δεινᾶς τεμένη λεῖπε κυναγὲ θεᾶς,
Μοῦνοι ἄρ ̓ ἔνθα κύνων ζαθέων κλαγγεῦσιν ὑλάγμοι,
Ανταχεῖς Νυμφᾶν ἀγροτερᾶν κελάδῳ.

V. 24. Et stimulos acres sub pectore vertit,"

Æn. ix. 718.

V. 29. “ Taliaque illacrymans mutæ jace verba faville,”

Propert. Eleg. ii. i. 77.

EXTRACTS.

PETRARCA PART I. SONETTO 170.

"Lasso ch' i' ardo, ed altri non mel crede;" &c.

IMITATED.

UROR, io; veros at nemo credidet ignes :
Quin credunt omnes; dura sed illa negat,
Illa negat, soli volumus cui posse probare;
Quin videt, et visos improba dissimulat.
Ah, durissima mî, sed et, ah, pulcherrima rerum!
Nonne animam in miserâ, Cynthia, fronte vides?
Omnibus illa pia est; et, si non fata vetâssent,

Tam longas mentem flecteret ad lacrymas.

Sed tamen has lacrymas, hunc tu, quem spreveris, ignem,

Carminaque auctori non bene culta suo,

Turba futurorum non ignorabit amantûm :

10

Nos duo, cumque erimus parvus uterque cinis, Jamque faces, eheu! oculorum, et frigida lingua, Hæ sine luce jacent, immemor illa loqui ; Infelix musa æternos spirabit amores, Ardebitque urnâ multa favilla meâ.

15

* Great judgment is evinced in the imitation of this sonnet in elegiac Propertian verse, and the substitution of the name of Cynthia, for the Laura of Petrarch, gives it an air of originality in the Latin language, and marks that propriety which distinguishes every composition of Mr. Gray.

Mason.

« EelmineJätka »