Page images
PDF
EPUB

Responsorium. Peccantem me quotidie non pænitentem timor mortis conturbat me, Quia in inferno nulla est redemptio. Miserere mei,

Deus, et salva me.

Versus. Deus, in nomine tuo salvum me fac, Domine; et in virtute mea libera me. Quia in inferno.

Lectio octava.

Pelli mei consumptis carnibus, et cetera ut supra, p. 81. Responsorium. Requiem æternam dona eis, Domine: Et lux perpetua luceat eis.

Versus. Qui Lazarum resuscitasti a monumento fœtidum; tu eis, Domine, dona requiem. Et lux.

Lectio nona. Quare de vulva, et cetera ut supra, p. 82.

Responsorium. Libera me, Domine, de morte æterna in die illa tremenda, Quando cæli movendi sunt et terra, Dum veneris judicare sæculum per ignem.

Versus. Dies illa, dies iræ, calamitatis et miseria: dies magna et amara valde. Quando cæli, et dicitur usque ad Dum veneris tantum. Versus. Quid ergo, miserrimus quid dicam vel quid faciam, dum nil boni perferam ante tantum judicem? Dum veneris.

Versus. Nunc, Christe, te petimus miserere, quæsumus; qui venisti redimere perditos, noli damnare redemptos.

Deinde repetatur Responsorium: Libera me, Domine. Quod per tolum annum observetur, quandocunque corpus adest præsens, et in anniversariis et trigintalibus Episcoporum et quattuor personarum principalium scilicet Decani, Cantoris, Cancellarii et Thesaurarii, et in Die Animarum tantum. In omnibus vero aliis Vigiliis Mortuorum, in quibus dicitur prædictum Responsorium, tunc finito ultimo Versu non dicatur Dum veneris, sed statim reincipiatur Libera me, Domine, et repetatur usque in finem.

Quandocunque corpus adest præsens, in omnibus anniversariis et trigintalibus et quando ultimo fit servitium mortuorum ante Pascha, ac etiam in Die Animarum semper erit prædictum Responsorium Libera me, Domine, de morte ultimum, et semper dicetur cum tribus Versibus supradictis, nisi in Die Animarum tantum, tunc enim dicetur cum his Versibus Dies illa, Quando cæli, ut supra.

Versus. Ardentes animæ flent sine fine, flent sine fine ambulantes per tenebras, dicuntque singulæ, Væ! væ! væ! quantæ sunt tenebræ ! Dum veneris.

Versus. Creator omnium rerum Deus, qui me de limo terræ formasti et mirabiliter sanguine proprio redemisti, corpusque meum, licet putrescat, de sepulchro facies in die judicii resuscitari; exaudi me, ut animam meam in sinu Abrahæ Patriarchæ tui jubeas collocari. Dum veneris.

Deinde repetatur Responsorium, ut supra dictum est. In omni vero tertia et quinta Feria per annum, quandocunque fuerit Vigilia Mortuorum cum novem Psalmis et tribus Lectionibus tantum, tunc sit hoc tertium Responsorium:

Libera me, Domine, de viis inferni; Qui portas æreas confregisti, et visitasti infernum, et dedisti eis lumen, ut viderent te qui erant in pænis tenebrarum.

H

7.

Oratio. Deus cui proprium, major, ut supra ad Vesperas.
In die anniversario cujuscunque fuerit:

Oratio. Deus cui proprium, minor, ut supra ad Vesperas.
Pro trigintali cujuscunque fuerit ad Laudes tantum.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam sine spe, et era ut supra, p. 64.

Pro episcopis defunctis ad Laudes tantum.

Deus, cujus misericordiæ non est numerus, suscipe pro animabus nulorum tuorum, pontificum, sacerdotum, preces nostras, et lucis eis titiæque regionem in sanctorum tuorum societate concede.

Pro fratribus et sororibus ad Laudes tantum.

Oratio. Inclina, Domine, aurem tuam, et cetera ut supra, p. 64.
Responsorium. Amen.

Sequatur Oremus.

Deinde dicitur privatim Oratio pro defunctis familiaribus videlicet : Deus qui nos patrem et matrem, et cetera ut supra, p. 91.

Vel aliqua alia ad placitum; quibus expletis, sequatur Oratio neralis in audientia sub eodem tono quo Orationes priores dicebantur : Animabus, quæsumus, Domine, et cetera ut supra, p. 90. R. Amen. Requiescant in pace.

Responsorium. Amen.

#Sciendum est quod in Vigiliis Mortuorum tam trium Lectionum, uam novem Lectionum a Die Animarum usque ad quartam Feriam ante 'ascha, sive corpus præsens fuerit sive non, finito ultimo Responsorio, non icatur Versiculus Requiescant in pace, sed statim post ultimum Responorium sequatur :

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Pater noster.

Psalmus. Exaltabo, cum Versu et Orationibus eodem modo et ordine icut alio tempore anni post Laudes dici solent. Laudes vero tunc licantur post Matutinas de die et de sancta Maria, ita quod dicta Antihona post Psalmus Benedictus, dicatur:

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Pater noster. Deinde sine pronuntiatione Et ne nos.

Dicatur sine nota sequens Psalmus: Voce mea ad Dominum (cxli.) Quo dicto, dicat Sacerdos loco nec habitu mutato Versus et Orationes eodem modo per omnia quo prius dicebantur ad Vesperas, videlicet ad Placebo.

Notandum est vero quod, quandocunque per totum annum Missa pro corpore præsenti, anniversario, vel trigintali cujuscunque in Choro vel in

* For these paragraphs the MS. has—“Quando fit_officium generale cum tribus Lectionibus, una Antiphona et novem Psalmis, tunc dicitur Oratio prima pro episcopis, Deus cujus misericordiæ: secunda pro fratribus et sororibus, Inclina Domine: tertia, generalis Oratio, Animabus, quæsumus, Domine.

"Commendatio Animarum dicitur a toto choro, si Missa cujuscunque anniversarii vel pro corpore præsenti in choro vel in capitulo fuerit celebranda: et ubi Missa, ibi Commendatio dicitur. In superiore gradu incipiatur Antiphona, Requiem æternam."

Capitulo fuerit celebranda, ubi et Missa, ibi etiam Commendatio Animaru statim post Primam ante Missam capitularem pro defunctis a toto choro cum nota dicatur, incipiente Antiphonam aliquo de superiore gradu: ita tamen quod si in die sepulturæ deportetur corpus ad Ecclesiam, tune finita Oratione Suscipe, Domine, animam servi tui (vel ancillæ tuæ), statim sequatur Commendatio Animarum eodem modo et ordine sicut post depor tationem corporis ad Ecclesiam supradictum est. Præterea omni die per totam Quadragesimam quando de Feria agitur, statim post Primam ante Missam capitularem dicatur in choro Commendatio Animarum, nisi ia crastino Festorum Duplicium: et hoc sine nota, quando Dirige sine nota præcesserit. Et sciendum est quod quandocunque dicatur Commendatio Animarum semper dicatur sedendo usque ad Antiphonam post Laudes dicendam :*

[blocks in formation]

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Deinde dicatur Pater noster; et sine pronuntiatione Et ne nos inducas. Sequatur sine nota iste Psalmus: Domine probasti me (cxxxviii.) ‡ Deinde sine intervallo incipiatur Missa pro defunctis, Sacerdote interim exeunte ad locum sepulchri signandum, si corpus præsens affuerit, ut supra dictum est. Tamen quandocunque sigillatim extra conventum dicitur Commendatio Animarum, tunc immediate post Psalmum Domine probasti me sequatur Versus:

Requiem æternam dona eis, Domine :

Et lux perpetua luceat eis.

A porta inferi:

Erue, Domine, animos eorum.

Credo videre bona Domini :

In terra viventium.

Dominus vobiscum.

Oremus. Oratio.

Et cum Spiritu tuo.

Tibi, Domine, commendamus animas famulorum famularumque tuarum ut defuncti sæculo tibi vivant, et quæ per fragilitatem mundane conversationis peccata admiserunt, tu venia misericordissimæ pietatis absterge. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

§ Nunquam dicatur alia commendatio in Ecclesia Sarum sive corpus fuerit præsens sive non.

*See note, page 73*.

+ MS. adds "Chorus sedeat usque ad Antiphonam post Psalmos, et stare debet donec finiatur."

MS.-"Quo finito sine intervallo incipiatur Missa defunctorum. Quando vero extra Quadragesimam Vigilia Mortuorum ferialiter dicuntur cum tribus Lectionibus, tunc privatim vel singillatim dicitur Commendatio post Psalmum, Domine probasti me."

§ Om. MS.

Ad Missam.

MISSÆ PRO DEFUNCTIS.

Officium.

Requiem æternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.
Psalmus.

Te decet hymnus in Sion, et tibi reddetur votum in Hierusalem : exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet.

Quandocunque corpus adest præsens, et in anniversariis et trigintalibus, et quando ultimo fit servitium mortuorum ante Pascha, et in Die Animarum dicatur hic cantus:

Kyrie eleyson (i.) Christe eleyson (iii.) Kyrie eleyson (iii) Quotidie ante diem sepulturæ cujuscunque fuerit dicatur ista Oratio: Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, te supplices deprecamur pro anima famuli tui quam hodie de hoc sæculo migrare jussisti; ut non tradas eam in manus inimici, nec obliviscaris in finem: sed jubeas eam ab angelis sanctis suscipi atque ad regionem vivorum perduci: et quia in te speravit et credidit, sanctorum tuorum mereatur societate lætari. Per.

In die quinto sepulturæ cujuscunque fuerit corpus, dicatur ista Oratio:

Omnipotens sempiterne Deus, misericordiam tuam supplices deprecamur, ut animam famuli tui cujus corpori debitum sepulturæ officium persolvimus, in sinum Abrahæ patriarchæ tui jubeas collocari; ut cum dies agnitionis tuæ advenerit, inter sanctos et electos tuos eum resuscitari præcipias. Per Dominum.

In anniversariis de quocunque fuerit, dicatur ista Oratio :
Deus, indulgentiarum, Domine, ut supra, p. 68*.

In die tricennali de quocunque fuerit dicatur ista Oratio :

Deus, cui proprium, minor, ut supra, p. 68*.

In anniversario episcoporum tantum sic pronuntietur:

Deus, indulgentiarum Domine, da animæ famuli tui pontificis cujus, et cetera ut supra, p. 68.

Hoc generaliter notandum est quod ad quamlibet Missam quæ pro corpore præsenti celebratur cujuscunque fuerit nisi pro rege vel regina vel pro alio magno domino quinque orationes dicuntur ad Missam; quarum prima pro corpore præsenti, ut supra ad Missam; secunda pro episcopis: Deus, qui inter apostolicos, ut supra, p. 64.

Secreta.

Offerimus tibi, Domine, oblationem nostræ servitutis pro animabus famulorum tuorum pontificum, supplicantes ut cum præsulibus apostolica dignitatis quorum sunt exsecuti officium habere mereantur sempiterna beatitudinis portionem. Per.

Postcommunio.

Proficiat, quæsumus, Domine, animabus famulorum tuorum pontificum et sacerdotum divini celebratio mysterii; ut quos in terris positos hujus muneris dispensatores esse fecisti, inter electos antistites eos jubeas

connumerari.

Tertio Oratio pro fratribus et sororibus.

Deus, veniæ largitor, et cetera ut supra, p. 91.

« EelmineJätka »