Page images
PDF
EPUB

(33)1

(34)

(35)

(41)

(42)

(43)

(44)

(45)3

(46)

Christi, sed non per transubstantiationem, sed per sacramentalem conversionem, transformatur, inquit Theophylactus ibidem, per mysticam benedictionem et accessionem spiritus sancti in carnem Domini; non dicit per expressionem substantiæ panis, et substitutione corporalis substantiæ carnis Domini. Et quod dicit "non est figura corporis," subintelligendum est quod ipse aliud addit, viz. tantum. Hoc est, non est nuda figura corporis, assistit enim Christus suis mysteriis, neque unquam, ut Cyprianus ait, "Divina majestas sese absentat a divinis mysteriis."

Hardingus:-[Hic sedebat ad mensam inter scribas:] qui sibi vindicabat linguæ Græcæ, ut videbatur, notitiam, allegabat ex Theophylacto verbum Græcum, quod vertitur, transubstantiatur: hoc verbum, inquit, importat substantiæ in substantiam conversionem. Ergo substantia panis convertitur in substantiam corporis Christi.

Ridleius negat verbum illud Græcum eam vim habere, et citabat ex eodem Theophylacto alium locum, in quo idem Theophylactus utitur eodem verbo, dicens, nos transubstantiari in carnem Christi, sed absurdum est nos transubstantiari in carnem Christi.

Hardingus-Christus dedit nobis suam veram carnem manducandam, sed nunquam eam dedit manducandam nisi in ultima cœna et in sacramento altaris: ergo ibi est vera Christi caro.

[Vide p. 465.]

Vuatsonus:-Joh. vi. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo: de qua manducatione intelligis esse dictum?

Ridleius:-De spirituali manducatione.

*[Quidam] Quæro an eucharistia sit sacrum a Domino institutum in ultima sua cœna cum discipulis suis.

Ridleius:-Concedo hæc omnia ita se habere.

Vuatsonus:-Quid est sacramentum ?

Ridleius:-Tritum est illud Augustini. Est invisibilis gratiæ visibilis forma: alioquin quomodo sacramentum a multis scriptoribus varie accipitur, credo tibi non esse ignotum.

[blocks in formation]

Vuatsonus: Eucharistia est sacramentum novi testamenti, (47) habet ergo promissionem gratiæ: sed nulla promissio facta est pani et vino, ergo panis et vinum non sunt sacramenta novi testamenti.

Ridleius:-Concedo ad eucharistiam pertinere gratiam juxta illud "panis quem frangimus" nomen communicatum, etc. et sicut qui edit et bibit indigne sacramentum corporis et sanguinis Domini, reus est corporis et sanguinis, et judicium sibi manducat et bibit; ita sane qui digne comedit et bibit, manducat vitam et bibit vitam: concedo etiam quod nulla promissio facta est pani et vino, quatenus sunt panis et vinum, verum quatenus sanctificantur et fiunt sacramentum corporis et sanguinis Domini, habent annexam promissionem gratiæ, nimirum communicationis spiritualis corporis Christi communicandæ et largiendæ, non pani aut vino, sed iis qui digne mysteria participant.

Vuatsonus:-Unus panis et unum corpus multi sumus omnes, qui de uno pane participamur: quæro, quomodo? intelligisne de uno pane materiali, an divino corpore naturali Christi?

Ridleius:-De uno pane materiali, quod sacramentaliter est corpus Christi: nam ecclesia diu consuevit uti uno pane in mensa Domini, et ille unus omnibus communicabatur: ita Dionisius vocat panem individuam, et Cyprianus testatur illum saginari corpus nostrum.

(48)

(49)

(50)

Vuatsonus:-Quomodo possunt omnes de uno pane parti- (51)

cipare ?

[Vide p. 473.]

• MS.-nom.

5 Probably for saginare.

APPENDIX II.

Articles', jointly and severally ministered to DR RIDLEY and MASTER LATIMER, by the Pope's Deputy.

From Fox, Acts and Monuments, 1st Edition.

IN Dei nomine, amen. Nos Iohannes Lincolniensis, Iacobus Glocestrensis, et Iohannes Bristollensis, episcopi, per reverendissimum dominum Reginaldum, miseratione divinâ S. Mariæ in Cosmedin sanctæ Romanæ ecclesiæ diaconum Cardinalem, “Polum nuncupatum," sanctissimi domini nostri papæ, et sedis apostolicæ, ad serenissimos Philippum et Mariam Angliæ reges et ad universum Angliæ regnum legatum, authoritate sufficiente delegati ad inquirendum de quodam negotio inquisitionis hereticæ pravitatis contra et adversus Hugonem Latimerum et Nicholaum Ridleyum (pro episcopis Vigornensi et Londoniensi se respective gerentes), specialiter delegati et contra et adversus eorum quemlibet inquirendo, proponimus et articulamur conjunctim et divisim, prout sequitur.

1. In primis N. R. tibi objicimus, quod tu in hac alma universitate Oxon. An. Domini 1554, mensibus vero Aprilis, Maii, Junii, Julii, aut earum quolibet uno sive aliquo, ac multis aliis locis et temporibus, asseruisti, affirmasti, ac palam, publice et pertinaciter defendisti, in sacramento altaris non esse realiter præsens, virtute verbi divini a sacerdote prolati, verum et naturale corpus Christi, neque naturalem ejus sanguinem.-Ponimus ut supra.

2. Item, quod anno, loco, mensibus prædictis tu asseruisti, affirmasti, ao palam, publice et pertinaciter defendisti, post consecrationem in sacramento altaris remanere substantiam panis et vini.-Ponimus ut supra.

3. Item, quod anno, loco, mensibus prædictis tu asseruisti, affirmasti, ac palam, publice, et pertinaciter defendisti, in massa

[These Articles are "ministered" to both Ridley and Latimer in the preamble, but in the articles themselves N. R. only is accused. ED.]

non esse vivificum ecclesiæ sacrificium pro salute vivorum et mortuorum propitiabile.-Ponimus ut supra.

4. Item, quod prædictæ assertiones tuæ anno, loco, et mensibus prædictis fuerunt publice et solemniter sententiâ scholastica condemnatæ ut hereticæ, verbo Dei et catholicæ fidei contrariæ per venerabilem virum Hugonem Weston, Sacræ Theologiæ Professorem, tunc prolocutorem convocationis cleri provinciæ Cantuariensis, et alios nonnullos doctissimos viros, tam convocationem prædictam quam utramque universitatem Oxon. et Cantabrig. respective representantes. -Ponimus ut supra.

5. Item, quod omnia et singula præmissa sunt vera, publica, notoria pariter ac famosa; et de prædictis omnibus et singulis, tam in universitate Oxon. quam aliis in locis vicinis et remotis, laborarunt, et adhuc laborant, publica vox et. fama.-Ponimus ut supra.

APPENDIX III.

HARL. MS. 416, fol. 132.

DR TURNER Dean of Wells to MR Fox concerning his Book of Martyrs: and some Intelligence of his knowledge of BP. RIDLEY.

SALVE, Frater in Christo longe charissime. Quanquam non sum nescius te Spiritu Dei non mediocriter esse ditatum: talem tamen cum semper ab eo tempore quo inter nos familiaritas aliqua intercessit, fuisse intellexi, ut non illibenter fratrum tuorum admonitionibus obtemperares; quum mihi e longis meis peregrinationibus in variis provinciis multorum de libro tuo, quem de martyribus nostratibus conscripsisti, judicia explorata mihi sint, non feres moleste, opinor, si quod accepi in apertum tibi produxero. Inter omnes quos de libro tuo loquentes audivi, neminem uspiam reperi qui non, ut argumentum, ita felicitatem et dexteritatem tuam in argumento

Ridlejus.

tractando, summis laudibus evexerint. Verum ex tenuioribus non pauci de magnitudine pretii libri conquesti sunt, Qui ut, juxta Christi verbum, jure quodam suo ex promisso scripturæ evangelium sibi vendicant, ita præ inopia non suppetentibus sumptibus, non possunt libros evangelicos sibi comparare; quum divites plerique ad ostentationem, quo evangelici videri possint, sibi comparent. Quare mihi et nonnullis aliis eodem spiritu afflatis magis ex re vera Christianorum esse visum est ut, papistarum nominibus et historiis deletis, (quorsum enim in libris tuis eorum fieret mentio, qui nullum habent locum in libro vitæ ?) et ea sola in libro tuo commemorentur, quæ ad vere martyres pertinerent, superfluis et multis Latine recitatis, quæ per te Anglicè redduntur, resectis. Aquilam volare doceret, qui tibi ostenderet quænam ut minus lectu necessaria expungenda essent. Typographus fere quisque mavult libros suos esse magnos ob magnum suum quæstum, quam misello et parvo gregi Christi utiles et facile parabiles. Utinam tam lautus tibi victus suppeteret, ut non cogaris miseris, avaris, gloriosis et amusis librariis servire! Audio enim te maligne a tuo domino, ne quid durius dicam, tractatum esse. Si res secus habeat, abs te discere cupio.

De Ridleio plura dicere possum et certiora quam tu in libro tuo commemorasti, ut qui in eadem provincia, qua ille, primos ediderim vagitus, et illi in collegio Pembrochiano ad multos annos fui collega et in theologicis exercitamentis antagonista. Is erat in Northumbria mea natus, et e nobili Ridleiorum prosapia prognatus.

Alter patruorum armatæ militiæ eques auratus fuit, alter erat theologiæ doctor, Roberti Ridleii nomine, non solum Cantabrigiæ, sed et Parisiis ubi diu studuerat, et scriptis Polydori Vergilii per totam Europam notissimus. Hujus doctoris sumptibus est Nicolaus noster diu Cantabrigiæ, postea Parisiis, postremo Lavanii sustentatus: post reditum ejus a gymnasiis ultramarinis ad multos annos nobiscum in collegio Pembrochiano vixit; sed tandem ad Cantuariensem episcopum a nobis avocatus est, cui fideliter servivit, et tandem ad episcopalis dignitatis fastigium evectus est. Vicus in quo natus erat Wilowmontiswik appellatur: porro Willowmont Northumbriensium linguâ anatem rupestrem significat; wik vero sig

« EelmineJätka »