Page images
PDF
EPUB

conditione baptizandus, eo modo quo suprà dictum est: Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, etc. Si vero ita baptizatus deinde mortuus prodierit ex utero, debet in loco sacro sepeliri.

Si mater prægnans mortua fuerit, fætus quamprimùm cautè extrahatur, ac si vivus fuerit, baptizetur; si fuerit mortuus, et baptizari non potuerit, in loco sacro sepeliri non debet.

Infantes expositi, et inventi, si re diligenter investigata, de eorum Baptismo non constat, sub conditione baptizentur.

În monstris verò baptizandis, si casus eveniat, magna cautio adhibenda est: de quo, si

opus fuerit, Ordinarius loci, vel alii periti consulantur, nisi mortis periculum immineat.

Monstrum quod humanam speciem non præ se ferat, baptizari non debet: de quo si dubium fuerit, baptizetur sub hac conditione: Si tu es homo, ego baptizo, etc.

Illud verò, de quo dubium est unane aut plures sint personæ, non baptizetur, donec id discernatur. Discerni autem potest, si habeat unum vel plura capita, unum, vel plura pectora : tunc enim totidem erunt corda et animæ, hominesque distincti, et eo casu singuli seorsùm sunt baptizandi, unicuique dicendo: Ego te baptizo, etc. Si verò periculum mortis immineat, tempusque non suppetat ut singuli separatim baptizentur, poterit minister singulorum capitibus aquam infundens omnes simul baptizare, dicendo: Ego vos baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quam tamen formam in iis solùm, et in aliis similibus mortis periculis ad plures simul baptizandos, et ubi tempus non patitur ut singuli separatim baptizentur, aliàs numquam, licet adhibere.

Quando verò non est certum in monstro esse duas personas, vel quia duo capita et duo pectora non habet benè distincta; tunc debet primùm unus absolute baptizari, et posteà alter sub conditione, hoc modo: Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

DE PATRINIS.

[ocr errors]

AROCHUS antequam ad Baptizandum accedat,

ab iis, ad quos spectat, exquirat diligenter, quem, vel quos Susceptores seu Patrinos elegerint, qui infantem de sacro Fonte suscipiant, ne plures quàm liceat, aut indignos vel ineptos admittat.

Patrinus unus tantùm, sive vir sive mulier, vel ad summum unus et una adhibeantur ex decreto Concilii Tridentini : sed simul non admittantur duo viri, aut duæ mulieres, neque ipsius baptizandi pater aut mater.

Hos autem Patrinos saltem in ætate pubertatis, ac Sacramento Confirmationis consignatos esse maximè convenit.

Sciant prætereà Parochi ad hoc munus admittendos infideles, aut hæreticos, non publicè excommunicatos aut interdictos, non publicè criminosos aut infames, nec prætereà qui sana mente non sunt, nec qui ignorant rudimenta fidei : hæc enim Patrini spirituales filios suos, quos de Baptismi fonte susceperint, ubi opus fuerit, opportunè docere tenentur.

Prætereà ad hoc etiam admitti non debent Monachi, vel Sanctimoniales, neque alii cujusvis Ordinis Regulares à sæculo segregati.

non esse

DE TEMPORE ET LOCO ADMINISTRANDI BAPTISMUM.

Q

UAMVIS Baptismus quovis tempore, etiam inter

dicti et cessationis à divinis, præsertim si urgeat necessitas, conferri possit: tamen duo potissimùm ex antiquissimo Ecclesiæ ritu sacri sunt dies, in quibus solemni cæremonia hoc Sacramentum administrari maximè convenit; nempe Sabbatum sanctum Paschæ, et Sabbatum Pentecostes, quibus diebus Baptismalis fontis aqua ritè consecratur. Quem ritum, quatenùs fieri commodè potest, in adultis baptizandis, nisi vitæ periculum immineat, retineri decet, aut certè non omninò prætermitti, præcipuè in Metropolitanis aut Cathedralibus Ecclesiis.

Ac licèt, urgente necessitate, ubique baptizare nihil impediat, tamen proprius Baptismi administrandi locus est Ecclesia, in qua sit Fons baptismalis, vel certè Baptisterium prope Ecclesiam.

Itaque, necessitate excepta, in privatis locis nemo baptizari debet; nisi fortè sint Regum aut magnorum Principum filii, id ipsis ita deposcentibus; dummodò id fiat in eorum Capellis, seu Oratoriis, et in aqua Baptismali de more benedicta.

Baptisterium sit decenti loco et forma, materiaque solida et quæ aquam benè contineat, decenter ornatum, et cancellis circumseptum, sera et clave munitum, atque ita obseratum, ut pluvia, vel aliæ sordes intrò non penetrent; in eoque, ubi commodè fieri potest, depingatur imago sancti Joannis Christum baptizantis.

DE SACRIS OLEIS, ET ALIIS REQUISITIS.

S

YACRUM Chrisma, et sanctum Oleum, quod et

Catechumenorum dicitur, quorum usus est in Baptismo, eodem anno sint ab Episcopo de more benedicta, Feria quinta in Cæna Domini.

Curet Parochus ut ea suo tempore quamprimùm habeat, et tunc vetera in Ecclesia comburat.

Veteribus Oleis, nisi necessitas cogat, ultra annum non utatur; ac si deficere videantur, et Chrisma, aut Oleum benedictum haberi non possit, aliud oleum de olivis non benedictum adjiciatur, sed in minori quantitate.

Chrisma et Oleum sacrum sint in suis vasculis argenteis, aut saltem stanneis benè obturatis ; quæ vascula sint inter se distincta, et propriam unumquodque inscriptionem habeat majusculis litteris incisam, ne quis error committatur.

Ad usum verò quotidianum minora habeantur vascula ex argento, si fieri potest, aut stanno; sive separata, sive etiam conjuncta; aptè tamen distincta et benè cooperta, et cum suis inscriptionibus, ut suprà,

ne Parochus aberret, et unum pro altero sumat, quod cavere debet diligenter.

In ea igitur ex majoribus vasculis Chrismatis et Olei quod sufficiat infundatur, atque ut effusionis periculum caveatur, commodum erit in his vasculis bombacium, seu quid simile habere, Oleo sacro et Chrismate separatim perfusum ; in quo pollex, cùm opus est, ad inungendum immittatur.

Hæc vascula ita parata, in loco proprio, honesto, ac mundo, sub clave ac tuta custodia decenter asserventur, ne ab aliquo nisi à Sacerdote temerè tangantur, aut eis sacrilegè quispiam abuti possit.

Parochus, quantùm fieri potest, curet, ne per laicos, sed per se, vel per alium Sacerdotem, vel saltem per alium Ecclesiæ ministrum hæc Olea deferantur: caveat item ne de iis quidquam ulli umquam tribuat, cujusvis rei prætextu.

Sal, quod in os baptizandi immittendum est, sit benedictum sua peculiari benedictione, quæ infrà præscribitur; neque utatur sale exorcizato ad benedicendum aquam; sitque priùs benè confractum et attritum, siccum ac mundum. Sal ita benedictum nemini tradatur, neque etiam iis qui benedicendum attulerint reddatur, sed ad alios baptizandos servetur, aut in Sacrarium abjiciatur.

Cùm igitur Baptismi Sacramentum jam administrandum est, hæc in promptu esse debent:

Vasculi sacri Olei Catechumenorum, et Chrismatis.

Vasculum cum sale benedicendo, vel jam, ut dictum est, benedicto.

Vasculum, seu cochleare ex argento, vel alio metallo, nitidum, ad aquam Baptismi fundendam supra caput baptizandi, quod nulli prætereà alii usui deserviat.

Pelvis, seu bacile ad excipiendam aquam ex capite defluentem, nisi statim in Sacrarium defluat.

Gossipium, alio nomine bombacium, seu quid simile, ad abstergenda loca sacris Oleis inuncta.

Stolæ duæ, ubi commodè haberi possunt, una violacea, et altera alba (ut infrà notatur) mutanda ; sin minùs, una saltem adhibeatur.

Medulla panis, qua inuncti Sacerdotis digiti, cùm manus lavat, abstergantur, et vas pro manuum lotione post Baptismum, quod huic tantùm usui deservire decet.

Alba vestis in modum pallioli, seu linteolum candidum infantis capiti imponendum.

Cereus, seu candela cerea baptizato ardens tra. denda.

Hic denique Ritualis liber sit. paratus, et item liber Baptismalis, in quo baptizati describuntur.

Omnibus igitur opportunè præparatis, Sacerdos ad tanti Sacramenti administrationem, lotis manibus, superpelliceo et stola violacea indutus accedat, clericum unum, seu plures, si potest, secum adhibeat, superpelliceo pariter indutos, qui sibi ministrent.

Ita paratus, accedat ad limen Ecclesiæ, ubi forìs expectant qui infantem detulerunt.

Interroget (nisi de his benè sibi constet) an sit suæ Parochiæ, masculus an femina, an sit domi' baptizatus, et à quo, et quàm ritè, et qui sint Compatres qui infantem teneant, pro eoque respondeant; quos piè ac decenter assistere, ac prout opus fuerit, pro baptizando ad interrogationes respondere admoneat.

Et quoniam iis qui baptizantur, tamquam Dei filiis in Christo regenerandis, et in ejus militiam adscribendis, nomen imponitur, curet ne obscena, fabulosa, aut ridicula, vel inanium deorum, vel impiorum Ethnicorum hominum nomina imponantur; sed potiùs, quatenùs fieri potest, Sanctorum ; quorum exemplis fideles ad piè vivendum excitentur, et patrociniis protegantur.

His igitur expeditis, et accepto nomine baptizandi, positi (si infans fuerit) super brachium dextrum illius qui eum defert, Parochus ad Baptismum procedat, in hunc modum nominatim interrogans.

« EelmineJätka »