Page images
PDF
EPUB

Dei N. quod Dominus noster ad templum sanctum suum vocare dignatus est: ut fiat templum Dei vivi, et Spiritus sanctus habitet in eo. Per eumdem Christum Dominum nostrum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Posteà Sacerdos digito accipiat de saliva oris sui, et tangat aures et nares infantis: tangendo verò aurem dexteram et sinistram, dicat:

Ephpheta, quod est, Adaperire: deinde tangit nares, dicens: In odorem suavitatis. Tu autem effugare diabole, appropinquabit enim judicium Dei.

Posteà interrogat baptizandum nominatim dicens :* N. Abrenuntias satanæ ?

Respondet Patrinus: Abrenuntio.

Et omnibus operibus ejus ? R. Abrenuntio.
Et omnibus pompis ejus? R. Abrenuntio.

Deinde Sacerdos intingit pollicem in Oleo Catechumenorum, et infantem ungit in pectore et inter scapulas in modum Crucis, dicens:

Ego te linio

Oleo salutis in Christo Jesu Domino nostro, ut habeas vitam æternam. R. Amen.

*Q. N., Dost thou renounce Satan?
A. I do renounce him.

Q. And all his works?
A. I do renounce them.
Q. And all his pomps?

A. I do renounce them.

D. N., Renoncez-vous à Satan?

R. J'y renonce.

D. Et à toutes ses œuvres ?

R. J'y renonce.

D. Et à toutes ses pompes?

R. J'y renonce.

Subinde pollicem et inuncta loca abstergit bombacio vel re simili, (Hic deponit stolam violaceam, et sumit aliam albi coloris.) et interrogat expresso nomine baptizandum, Patrino respondente:

*N. Credis in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cœli et terræ ? R. Credo.

Credis in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, natum, et passum ? R. Credo.

Credis in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam æternam ? R. Credo.

Subinde expresso nomine baptizandi, Sacerdos dicit: N. Vis baptizari ?

*

Q. N., Dost thou believe in God the Father Almighty, Creator of heaven and earth?

A. I do believe.

Q. Dost thou believe in Jesus Christ, his only Son, our Lord, who was born into this world, and who suffered for us?

A. I do believe.

Q. Dost thou believe in the Holy Ghost, the holy Catholic Church, the communion of Saints, the forgiveness of sins, the resurrection of the body, and life everlasting?

A. I do believe.

Q. N., wilt thou be baptized?

A. I will.

D. N., Croyez-vous en Dieu le Père tout-puissant, créateur du ciel et de la terre?

R. Je crois.

D. Croyez-vous en Jésus Christ son Fils unique, notre Seigneur, qui est né, et qui a souffert?

R. Je crois.

D. Croyez-vous au Saint-Esprit, la sainte Eglise Catholique, la communion des Saints, la rémission des péchés, la résurrection de la chair, et la vie éternelle?

R. Je crois.

D. N., Voulez-vous être baptisé ?

R. Oui, je le veux.

Respondet Patrinus: Volo.

Tunc Patrino vel Matrina, vel utroque (si ambo admittantur) infantem tenente, Sacerdos vasculo seu urceolo accipit aquam Baptismalem, et de ea ter fundit super caput infantis in modum Crucis, et simul verba proferens, semel tantùm distinctè et attentè dicit:

N. Ego te baptizo in nomine Patris, fundat primò; et Filii, fundat secundò; et Spiritus X sancti, fundat tertiò.

Ubi autem est consuetudo baptizandi per immersionem, Sacerdos accipit infantem, et advertens ne lædatur, cautè immergit, et trina mersione baptizat, et semel tantùm dicit:

N. Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus

sancti.

Mox Patrinus vel Matrina, vel uterque simul infantem de sacro Fonte levant, suscipientes illum de manu Sacerdotis.

Si verò dubitatur an infans fuerit baptizatus, utatur hac forma: N. Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Deinde intingit pollicem in sacro Chrismate, et ungit infantem in summitate capitis in modum Crucis, dicens: EUS omnipotens, Pater Domini nostri Jesu

D

Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, (hic inungit) ipse te liniat Chrismate salutis in eodem Christo Jesu Domino nostro in vitam æternam. R. Amen.

Sacerdos. Pax tibi. R. Et cum spiritu tuo.

Tum bombacio aut re simili abstergit pollicem suum et locum inunctum, et imponit capiti ejus linteolum candidum loco vestis albæ, dicens:

Accipe vestem candidam, quam immaculatam perferas ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, ut habeas vitam æternam. R Amen.

Posteà dat ei, vel Patrino, candelam accensam, dicens:

Accipe lampadem ardentem, et irreprehensibilis custodi Baptismum tuum: serva Dei mandata, ut cùm Dominus venerit ad nuptias, possis occurrere ei unà cum omnibus Sanctis in aula cœlesti, habeasque vitam æternam, et vivas in sæcula sæculorum. R. Amen.

Postremò dicit: Vade in pace, et Dominus sit tecum. Amen.

Si verò fuerint plures baptizandi, sive masculi, sive feminæ, in Catechismo masculi statuantur ad dexteram, feminæ verò ad sinistram, et omnia pariter dicantur ut suprà in proprio genere, et numero plurali. Verùm prima nominis interrogatio, exsufflatio, Crucis impressio, seu signatio, tactus aurium et narium cum saliva, abrenuntiationis interrogatio, unctio Olei Catechumenorum, interrogatio de Fide seu Symbolo, et ipse Baptismus, inunctio Chrismatis, candida I vestis impositio, atque accensæ candelæ traditio, singulariter singulis, et primùm masculis, deinde feminis fieri debent.

Si infans, vel adultus ægrotus adeò graviter laboret, ut periculum immineat ne pereat, antequam Baptismus perficiatur, Sacerdos omissis quæ Baptismum præcedunt, eum baptizet, ter vel etiam semel infundens aquam super caput ejus in modum Crucis,

dicens: Ego te baptizo in nomine Patris, etc. ut suprà. 24.

Si non habeatur aqua Baptismalis, et periculum impendeat, Sacerdos utatur aqua simplici.

Deinde si habeat Chrisma, liniat eum in vertice, dicens: Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, etc. ut suprà. 24.

Posteà dat ei linteolum candidum, dicens: Accipe vestem, etc. ut suprà. 25.

Ac demùm dat ei ceream candelam accensam, dicens: Accipe lampadem, ut suprà. 25. Si supervixerit, suppleantur alii ritus omissi.

Admonendi sunt Susceptores de spirituali cognatione quam contraxerunt cum Baptizato, baptizatique patre et matre; quæ cognatio impedit matrimonium, ac dirimit.

Curet Parochus parentes infantis admoneri, ne in lecto secum ipsi, vel nutrices parvulum habeant, propter oppressionis periculum: sed eum diligenter custodiant, et opportunè ad Christianam disciplinam instituant.

Commonendi sunt etiam parentes, et alii, si opus fuerit, ne filios Hebræis, aliisve infidelibus, vel hæreticis mulieribus ullo modo lactandos aut nutriendos tradant.

Antequam infans ex Ecclesia asportetur, aut Susceptores discedant, eorum nomina, et alia de administrato Baptismo ad præscriptam formam in Baptismali libro Parochus accuratè describat.

« EelmineJätka »