Page images
PDF
EPUB

Si verò Communio non datur per modum Viatici, dicat more ordinario: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam tuam in vitam æternam. Amen.

Quòd si mors immineat, et periculum sit in mora, tunc dicto Misereatur, etc. prædictis Precibus omnibus, vel ex parte omissis, ei statim Viaticum præbeatur. Posteà Sacerdos abluat digitos, nihil dicens ; et infirmo detur ablutio. Deinde dicat: . Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

D

OREMUS.

OMINE sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, te fideliter deprecamur, ut accipienti fratri nostro (vel sorori nostræ) sacrosanctum Corpus Domini nostri Jesu Christi Filii tui, tàm corpori quàm animæ prosit ad remedium sempiternum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

His expletis, si altera particula Sacramenti superfuerit (superesse autem semper debet, præterquam in casu jam dicto) genuflectit, surgit, et accipiens vas cum Sacramento, facit cum eo signum Crucis super infirmum, nihil dicens, et reverenter illud deferens, ordine quo venerat, revertitur ad Ecclesiam dicendo Psalmum Laudate Dominum de cœlis, et alios Psalmos et Hymnos, prout tempus feret. Cùm pervenerit ad Ecclesiam, ponit Sacramentum super Altare, adorat, deinde dicit: . Panem de cœlo præstitisti eis.

R. Omne delectamentum in se habentem.
. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

EUS, qui nobis sub Sacramento mirabili, pas

DEUS,

sionis tuæ memoriam reliquisti, tribue quæsumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari; ut redemptionis tuæ fructum in nobis jugiter sentiamus.

[blocks in formation]

Qui vivis et regnas cum Deo Patre,

Deinde annuntiat Indulgentias à summis Pontificibus concessas sanctissimum Sacramentum comitantibus.

Posteà cum Sacramento in pyxide velo cooperta faciat signum Crucis super populum, nihil dicens. Postremo illud in loco suo reponat.

Quòd si ob difficultatem aut longitudinem itineris, vel quia ea qua decet veneratione Sacramentum ad Ecclesiam commodè reportari non potest, sumpta fuerit una tantùm particula consecrata, ut dictum est, tunc ea infirmo administrata, Sacerdos prædictis Precibus recitatis, eum manu benedicit, et unà cum aliis privato habitu, extinctis luminibus, umbella demissa, latente pyxide, ad Ecclesiam, vel domum quisque suam revertatur.

5*

DE

SACRAMENTO

EXTREME UNCTIONIS.

EX

XTREMÆ Unctionis Sacramentum à Christo Domino institutum, tamquam cœlestis medicina, non animæ solùm, sed etiam corpori salutaris, omni studio ac diligentia periculosè ægrotantibus adhibendum est; et eo quidem tempore, si fieri possit, cùm illis adhuc integra mens et ratio viget: ut ad uberiorem Sacramenti gratiam percipiendam, ipsi etiam suam fidem, ac piam animi voluntatem conferre possint, dum sacro liniuntur Oleo.

In quo illud in primis ex generali Ecclesiæ consuetudine observandum est, ut si tempus, et infirmi conditio permittat, ante extremam Unctionem, Pœnitentiæ et Eucharistiæ Sacramenta infirmis præbeantur.

Habeat igitur Parochus loco nitido et decenter ornato, in vase argenteo seu stanneo, diligenter custoditum sacrum Oleum infirmorum, quod singulis annis Feria v. in Coena Domini ab Episcopo benedictum, veteri combusto, renovandum est. Id tamen, si fortè infra annum aliquo modo ita deficiat, ut sufficere non posse videatur, neque aliud benedictum haberi queat, modico Oleo non benedicto in minori quantitate superinfuso, reparari potest.

Oleum porrò ipsum vel per se solum, vel in bombacio, seu re simili servari potest: sed ad evitandum effusionis periculum, multo commodiùs ad infirmos defertur in bombacio.

Debet autem hoc Sacramentum infirmis præberi, qui cùm ad usum rationis pervenerint, tam graviter laborant, ut mortis periculum imminere videatur, et iis qui præ senio deficiunt, et in diem videntur morituri, etiam sine alia infirmitate.

Infirmis autem, qui dum sana mente et integris sensibus essent, illud petierint, seu verisimiliter petiissent, seu dederint signa contritionis, etiamsi deinde loquelam amiserint, vel amentes effecti sint, vel delirent, aut non sentiant, nihilominùs præbeatur. Sed si infirmus, dum phrenesi aut amentia laborat, verisimiliter posset quidquam facere contra reverentiam Sacramenti, non inungatur, nisi periculum tollatur omninò.

Impœnitentibus verò, et qui in manifesto peccato mortali moriuntur, et excommunicatis, et nondùm baptizatis penitùs denegetur.

Non ministretur etiam prælium inituris, aut navigationem, aut peregrinationem, aut alia pericula subituris, aut reis ultimo supplicio mox afficiendis, aut pueris rationis usum non habentibus.

Si quis autem laborat in extremis, et periculum immineat ne decedat antequam finiantur Unctiones; citò ungatur, incipiendo ab eo loco: Per istam sanctam Unctionem, etc. ut infrà. Deinde si adhuc supervivat, dicantur Orationes prætermissæ, suo loco positæ. Quòd si dubitet an vivat adhuc, Unctionem prosequatur, sub conditione pronuntiando formam, dicens: Si vivis, per istam sanctam Unctionem, etc. ut infrà. Si verò dum inungitur, infirmus decedat, Presbyter ultrà non procedat, et prædictas Orationes omittat.

Si autem acciderit infirmum post peccatorum suorum confessionem ad exitum vitæ properare, tunc cum sacro Viatico poterit et Oleum infirmorum ad eum deferri, per ipsum Sacerdotem qui defert sacram Eucharistiam. Si tamen alius Presbyter vel Diaconus, qui Oleum sanctum deferat, haberi possit, per ipsum deferatur: qui superpelliceo indutus, cum Oleo sacro occultè delato sequatur Sacerdotem Viaticum por

tantem, et postquam infirmus Viaticum sumpserit, inungatur à Sacerdote.

In eadem infirmitate hoc Sacramentum iterari non debet, nisi diuturna sit, ut cùm infirmus convaluerit, iterùm in periculum mortis incidit.

Quinque verò corporis partes præcipuè ungi debent, quas veluti sensuum instrumenta homini natura tribuit; nempe oculi, aures, nares, os, et manus: attamen pedes etiam et renes ungendi sunt; sed renum unctio in mulieribus, honestatis gratiâ, semper omittitur; atque etiam in viris, quando infirmus commodè moveri non potest. Sed sive in mulieribus, sive in viris, alia corporis pars pro renibus ungi non debet. Manus verò, quæ reliquis infirmis interiùs ungi debent, Presbyteris exteriùs ungantur.

Dum oculos, aures, et alia corporis membra, quæ paria sunt, Sacerdos ungit, caveat ne alterum ipsorum inungendo, Sacramenti formam priùs absolvat, quàm ambo hujusmodi paria membra perunxerit.

Si quis autem sit aliquo membro mutilatus, pars loco illi proxima inungatur, eadem verborum forma. Hujus autem Sacramenti forma, qua sancta Romana Ecclesia utitur, solemnis illa precatio est, quam Sacerdos ad singulas unctiones adhibet, cùm ait:

"Per istam sanctam Unctionem, et suam piissimam "misericordiam, indulgeat tibi Dominus quidquid per "visum, sive per auditum, etc. deliquisti."

ORDO MINISTRANDI SACRAMENTUM
EXTREMÆ UNCTIONIS.

SA

(ACERDOS igitur hoc Sacramentum ministraturus, quatenùs fieri poterit, parari curet apud infirmum mensam mappa candida coopertam; itemque vas, in quo sit bombacium, seu quid simile, in septem globulos distinctum, ad abstergendas partes inunctas; medul

« EelmineJätka »