Page images
PDF
EPUB

Pande novo, vatique facros accende furores.
Olim planitiem (quam nunc fœcunda colorum
Infignit pictura) inhonefto et fimplice cultu
Veftiit albedo, fed ne rima ulla priorem
Agrofcat faciem, mox fundamenta futurae
Subftravit pictor tabulae, humoremque fequacem.
Per muros traxit; velamine moenia craffo
Squallent obducta, et rudioribus illita fucis.
Utque (palo nondum ftellis fulgentibus apto)
Ne fpatio moles immenfa dehifcat inani,
Per cava cœlorum, et convexa patentia late
Hinc atque hinc interfufus fluitaverat aether;
Mox radiante novum torrebat lumine mundum
Titan, et pallens alienos mitius ignes

Cynthia vibrabat; crebris nunc confitus aftris.
Scintillare polus, nunc fulgor Lacteus omne
Diffluere in cœlum, longoque albefcere tractu.

Sic, operis poftquam lufit primordia pictor,
Dum fordet paries, nullumque fatetur Apellem,
Cautius exercet calamos, atque arte tenacem
Confundit vifcum, fuccofque attemperat, omnes.
Inducit tandem formas; apparet ubique
Muta cohors, et picturarum vulgus inane.
Aligeris muri vacat ora fuprema miniftris,
Sparlaque per totam cœleftis turba tabellam
Raucos infpirat lituos, buccafque tumentes
Inflat, et attonitum replet clangoribus orbem.
Defunctis fonus auditur, tabulamque per imam
Picta gravefcit humus, terris emergit apertis
Progenies rediviva, et plurima furgit imago.

[blocks in formation]

Sic, dum fœcundis Cadmus dat femina fulcis,
Terra tumet prægnans, ánimataque gleba laborat,
Luxuriatur ager fegete fpirante, calefcit

Omne folum, crefcitque virorum prodiga messis.
Jam pulvis varias terrae dispersa per oras,
Sive inter venas teneri concreta metalli,
Senfim diriguit, feu fefe immifcuit herbis,
Explicita eft; molem rurfus coalefcit in unam
Divifum funus, fparfos prior alligat artus
Junctura, aptanturque iterum coëuntia membra.
Hic nondum fpecie perfecta refurgit imago,
Vultum truncata, atque inhonefto vulnere nares
Manca, et adhuc deeft informi de
corpore multum.
Paulatim in rigidum hic vita infinuata cadaver
Motu ægro vix dum redivivos erigit artus.
Inficit his horror vultus, et imagine tota
Fufa per attonitam pallet formido figuram.'

Detrahe quin oculos fpectator, et, ora nitentem
Si poterint perferre diem, medium infpice murum,
Qua fedet orta Deo proles, Deus ipfe, fereno
Lumine perfufus, radiifque infperfus acutis.
Circum tranquillæ funduntur tempora flammæ,
Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis,
Plurimaque effulget majeftas numine toto.
Quantum diffimilis, quantum o! mutatus ab illo,
Qui peccata luit cruciatus non fua, vitam
Quando luctantem cunctata morte trahebat!
Sed fruftra voluit defunctum Golgotha numen
Condere, dum victa fatorum lege triumphans
Nativum petiit cœlum, et fuper æthera vectus.

Defpexit

Defpexit lunam exiguam, folemque minorem.
Jam latus effoffum, et palmas oftendit utrafque,.
Vulnufque infixum pede, clavorumque recepta
Signa, et tranfacti quondam veftigia ferri.
Umbræ huc felices tendunt, numerofaque cœlos
Turba petunt, atque immortalia dona capeffunt.
Matres, et longae nunc reddita corpora vitæ
Infantum, juvenes, pueri, innuptæque puellæ
Stant circum, atque avidos jubar immortale bibentes
Affigunt oculos in nuanine: laudibus æther
Intonat, et laeto ridet cœlum omne triumpho.
His amor impatiens conceptaque gaudia mentem
Funditus exagitant, imoque in pectore fervent.
Non æque exultat flagranti corde Sibylla,
Hofpite cum tumet inclufo, et præcordia fentit
Mota Dei ftimulis, nimioque calentia Phobo.

Quis tamen ille novus perftringit lumina fulgor ?
Quam Mitra effigiem diftinxit pictor, honefto
Surgentem è tumulo, alatoque fatellite fultam ?
Agnofco faciem, vultu latet alter in illo

Wainfletus, fic ille oculos, fic ora ferebat : Eheu quando animi par invenietur imago! Quando alium fimilem virtus habitura!— Irati innocuas fecurus numinis iras

Afpicit, impavidofque in judice figit ocellus.

Quin age, et horrentem commixtis igne tenebris Jam videas fcenam; multo hic stagnantia fuco Moenia flagrantem liquefacto fulphure rivum Fingunt, et falfus tanta arte accenditur ignis,

*Coll. Magd. Fundator.

Ut

Ut toti metuas tabulæ, ne flamma per omne
Livida ferpat opus, tenuefque abfumpta recedat
Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
Huc turba infelix agitur, turpifque videri
Infrendet dentes, et rugis contrahit ora.
Vindex à tergo implacabile fævit, et enfem
Fulmineum vibrans acie flagrante fceleftos
Jam Paradifeis iterum depellit ab oris.
Heu! quid agat triftis? Quo fe cœleftibus iris
Subtrahat? O! quantum vellet nunc æthere in alto
Virtutem colere at tandem fufpiria ducit
Nequicquam, et fero in lacrymas effunditur; obftant
Sortes non revocandæ, et inexorabile numen.
Quam varias aperit veneres pictura ! periti
Quot calami legimus vestigia! quanta colorum
Gratia fe profert! tales non difcolor Iris
Oftendat, vario cum lumine floridus imber
Rore nitet toto, et gutta fcintillat in omni.
O fuci nitor, O pulchri durate colores!
Nec, pictura, tuæ languefcat gloria formæ,
Dum lucem videas, qualem exprimis ipfa,. fupremam..

[ocr errors]

SPHÆRISTERIUM.

IC ubi graminea in latum fefe explicat æquor Planities, vacuoque ingens patet area campo,. Cum folem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidæ pendent in gramine guttæ, Improba falx noctis parva incrementa prioris

Defecat,

Defecat, exiguam radens a cefpite meffem :
Tum motu affiduo faxum versatile terram
Deprimit extantem, et furgentes atterit herbas.
Lignea percurrunt vernantem turba palæstram
Uncta, nitens oleo, formæ quibus effe rotunda
Artificis ferrum dederat, facilifque moveri.
Ne tamen offendant incauti errore globorum,
Quæque fuis incifa notis ftat sphæra; fed unus
Hanc vult, quæ infufo multum inclinata metallo
Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit ;
Quin alii diverfa placet, quam parcius urget
Plumbea vis, motuque finit procedere recto.
Poftquam ideo in partes turbam diftinxerat æquas
Confilium, aut fors; quifque fuis accingitur armis.
Evolat orbiculus, qua curfum meta futurum
Defignat; jactique legens veftigia, primam,
Qui certamen init, fphæram demittit, at illa
Leniter effufa, exiguum quod ducit in orbem,.
Radit iter, donec fenfim primo impete fesso
Subfiftat: fubito globus emicat alter et alter.

Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem
Sparfa per orbiculum, ftipantque frequentia metam,..
Atque negant faciles aditus; jam cautius exit,
Et leviter fefe infinuat revolubile lignum.
At fi forte globum, qui mifit, fpectat inertem
Serpere, et impreffum fubito languefcere motum,
Pone urget fphæræ veftigia, et anxius instat,
Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
Atque ut fegnis honos dextræ fervetur, iniquam
Incufat terram, ac furgentem in marmore nodum.

Nec

« EelmineJätka »