Page images
PDF
EPUB

Qua Oratione peracta, genuflectit; pyxidem utraque manu tenens, signum crucis cum ea versus populum adhibet, benedicens his verbis: Benedicat vos omnipotens Deus, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.

R). Amen.

Deinde conversus ab alia parte ad altare, reponit pyxidem in tabernaculo, genuflectit, postea claudit.

Tum Indulgentiam publice denuntiat iis concessam, qui Sacramentum eo modo comitantur, paucis verbis cos cohortans, ut in religioso co instituto perseverent; et ita fideles in pace dimittit.

DE SACRAMENTO EXTREME UNCTIONIS

RUBRICE SEU INSTRUCTIONES

Que Parochus populum doceal.

'xtremo vitæ nostræ tempore præsidia divinæ gratiæ nos eo plura habere convenit, quo et vehementius torquemur metu mortis impendentis, et in periculo etiam majori versamur. Sicut igitur clementissimus Redemptor noster divina in aliis Sacramentis adjumenta fidelibus, dum in hoc sæculo vivunt, paravit, ita hoc Extreme Unctionis Sacramento finem vitæ hujus, tamquam firmissimo quodam cælestique præsidio, communivit. Hoc Sacramentum a Christo Domino, ut cetera Sacramenta, est institutum; apud Marcum (1) quidem insinuatum, per Jacobum autem Apostolum ac Domini fratrem (2) fidelibus commendatum ac promulgatum. Infirmatur, inquit, quis in vobis? inducat Presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et, si in peccatis sit, remittentur ei.

Administrantur in Ecclesia fidelibus plures sacræ unctiones, veluti Baptismi, Confirmationis, Ordinis; et quoniam hæc extrema est, quæ fideli graviter periculoseque ægrotanti ministratur, ideo Sacramentum Extremæ Unctionis appellatum est, et Sacramentum etiam Unctionis infirmorum, et præterea Sacramentum exeuntium.

Hoc Sacramentum, ut alia Sacramenta, constat ex materia et forma. Itaque ejus materia est oleum ab Episcopo consecratum; liquor scilicet, non ex quavis pingui crassaque natura, sed ex olearum baccis tantummodo expressus. Atque hæc quidem materia aptissime illud significat.

(1) Marc. VI, 43.
(2) Jac. V, 14, seq.

quod Sacramenti vi intus in anima efficitur; mitigatur enim animæ dolor et tristitia unctione quadam invisibili, ejusque vires recreantur, ut infra dicetur latius.

Forma vero Sacramenti est verbum et solemnis illa præcatio, qua Sacerdos ad singulas unctiones utitur, cum inquit: PER ISTAM UNCTIONEM ET SUAM PHISSIMAM MISERICORDIAM INDULGEAT TIBI DOMINUS QUIDQUID PER VISUM DELIQUISTI; et sic de reliquis. Quo fit, ut cum aliorum Sacramentorum forma vel absolute significet quod efficit, ut illa: EGO TE BAPTIZO, vel tamquam ab imperantibus pronuntietur, ut in Sacramento Ordinis: Ac CIPE POTESTATEM, hæc una Extrema Unctionis forma precatione quadam absolvatur.

At qui Sacramenti hujus minister, Sacerdos est rite Sacerdotio initiatus; nec vero tamen cuivis id ex sacris decretis administrare licet, sed proprio Parocho, qui jurisdictionem habeat, aut alteri, cui ille Superiorve ministrandi Sacramenti facultatem ex causa dederit.

Fructus atque utilitates, quæ ex hoc Sacramento capiuntur, Parochus accurate studioseque explicabit, cum in visitatione infirmi opportunum viderit, tum maxime in cohortatione ad illud sponte petendum, et in primis in ministratione, quantum per temporis angustiam et morbi vexationem potest.

Prima igitur utilitas et effectus hujus Sacramenti est, quod peccati reliquias tollit tamquam complementum Sacramenti Pœnitentiæ. Quæ reliquiæ peccata esse intelliguntur, sive mortalia, sive venalia, quæ post alia Sacramenta remanent; potest enim fieri, ut ignorante eo qui commisit, vel non valente confiteri, peccatum mortale remaneat; in quo delendo ita hoc Sacramento juvatur, ut fieri possit eum per hoc Sacramentum salvari, qui alioqui fuisset damnandus.

Hæ reliquiæ etiam sunt torpor, moeror et anxietas quædam, quæ ex peccato relinquitur, et hominem morti proximum affligit.

Sunt porro multa, quæ ægrotantem varie affligunt, et mortis naturalis metus, et divini judicii horror, quo maxime terretur, et morbi vis, quæ illum ita deprimit, ut de Deo divinisque et cælestibus rebus ac de animæ suæ salute cogitationes aliquando suscipere non possit. Fitque sæpe interdum, ut morbo vexatus paulo momento huc atque illuc impellatur, modo ad querelas, modo ad suspiciones, modo ad impatientiam, aliasque hujus generis pravas affectiones, quæ illius animam lædunt. Adversus hæc porro omnia incommoda Sacramentum hoc tamquam saluberrima medicina valet, eamque vim divinitus habet, ut levius ea ferat.

Alia est utilitas: cum enim diabolus, qui diuturno usu conditionem, ingenium moresque ægrotantis didicit, extremo eo tempore omne certa men varie aggrediatur, ut eum distrahat, desperatione et animi abjectione perturbet aut nimia arrogantia atque elatione quadam attollat; hoc Sacramento vires infirmo divinæ subministrantur, quibus adversario fortiter resistat.

Cum igitur adversus hostem animam corroborat, tum etiam corpus, ubi animæ saluti expedierit, aliquando sanat.

Hoc etiam Sacramento fidelis, qui illud pie sumit, palam publiceque quodammodo profitetur in obitu fidem catholicam; aperte enim declarat, se, sicut ad id tempus in Ecclesia militante cum fidelibus communionem habuit, ita in fine sese habere, sperareque in Ecclesia triumphante consortium habiturum cum Sanctis, qui æterna cum Christo gloria perfruuntur.

Cæremonie et ritus ministranda Extrema Unctionis.

rimo multæ ad Deum preces pro infirmo pie adhibentur, quibus divinum ejus auxilium imploratur, leguntur Litaniæ, Sanctique Dei invocantur, et nullum omnino est Sacramentum, quod pluribus precibus administretur; egent enim fideles eo potissimum tempore magno auxilio, et ideo Parochus aliique omnes præsentes toto corde precantes tunc eniti debent, ut laboranti subveniant.

Præterea corporis partes unguntur, quæ veluti sensuum instrumenta homini data sunt: oculi propter visum, aures propter auditum, nares propter odoratum, os propter gustum et sermonem, manus propter tactum; sicut enim in morbo corporis ea pars curatur tantum, a qua morbus manat, non autem totum corpus, ita hic ea tantum membra unguntur, in quibus potissimum sentiendi vis eminet, unde peccatum quasi per ostia intrare solet; renes quoque veluti voluptatis et libidinis sedes; tum pedes, qui sunt nobis ingressus et ad locum movendi principium. Quæ duæ partes postremæ non tamen ita sunt necessariæ, ut aliæ, quæ sunt quinque sensuum; ideo in fœminis renum unctionem Parochus omittet. Si quis membro aliquo careat, quod inungi præscriptum est, ungat partem ei propiorem.

Reliquis infirmis manus ab interiori parte inunget, Sacerdotibus vero ab exteriori, cum prius in sacra Ordinatione unctæ fuerint.

Ungendis autem oculis aliisque membris, quæ in homine paria sunt, hoc valde cavebit, ut cum utrumque membrum unius tantum sensus sit, utriusque itidem unctionem absolvat unica solum verborum forma, licet duas cruces faciat. Unget autem primo dexterum, deinde sinistrum, cruce unicuique impressa oleo sacro.

Unguntur oleo, quia gratia Spiritus Sancti, quæ oleo significari solet, anima perfunditur ad peccata peccatorumque reliquias abstergendas, animam alleviandam et confirmandam.

Forma adhibetur, quæ precationem habet, cum sanctus Jacobus dixerit:' Orent super eum, etc.; atque, cum hoc Sacramentum sit quoddam pœnitentiæ complementum, infirmique eo maxime tempore non possint opera pœnitentiæ facere, ex sola misericordia remissionem expectant, quæ precatione imploratur.

Crux item, dum unctio sacro oleo adhibetur, imprimitur, ut sciamus

hæc dona nobis concedi meritis crucis et passionis Domini, utque eo si gno in pugna, quæ cum adversario sustinenda est, utamur, sensusque nostros muniamus; itemque ut ad Christi judicis tribunal signum crucis deferamus, quo ostendamus nos sub crucis vexillo constanter usque ad obitum pugnasse.

De diligentia in ministrando.

mnem diligentiam Parochus in eo adhibebit, ut cum periculum mortis ægroto impendet, supremusque vitæ dies instare videtur, illud in tempore ministret, proposito sibi exemplo sanctissimi Episcopi Malachiæ, qui cum culpæ suæ, licet immerito, adscriberet, quod mulier quædam sine hoc Sacramento decessisset, totam noctem lacrymans sese afflixit, ita ut Dei misericordia mane illa, quasi e somno excitata, e lecto se erigens hoc Sacramentum acceperit, et etiam a morbo convaluerit. Quare cum quis ejus curæ commissus periculose ægrotat, cum ab ecclesia Parochus abesse non debet, tum illum, ut de visitatione dictum est, frequenter visitabit, paratusque erit die noctuque, nulla interposita mora, in tempore ministrare.

Ut autem in tempore ministret, cum sæpe alias, utpote cum ægrotantem primo visitat, tum quo etiam tempore Sacram Eucharistiam pro viatico ei ministrat, hoc illum monebit, ut, dum sana mente est, sibi ministrari petat; simulque item demonstrabit, quam salutariter expediat ultro sponteque pie Sacramentum hoc deposci.

Ad quod etiam Sacramentum percipiendum quo magis fideles accendat, ejus fructus atque utilitates aliquando, prout opportunum esse viderit, accurate explicabit, idemque unicuique infirmo cum ministrat, præstare non omittet, quantum sane tunc per temporis angustiam morbique vexationem potest.

Atque cum ad ægrum valde periculose ægrotantem Sacram Eucharistiam pro viatico fert, vasculum etiam sacræ unctionis afferet, præsertim si infirmi domicilium ab ecclesia longe abest, ut, si morbi vis magis ingravescet, in tempore ministret.

Ministrabit autem dum æger integris sensibus est. Quod si aliqua morbi vi infirmus oppressus, dubitatur, vivus ne sit an mortuus, tunc diligenter de hoc Sacerdos videbit, consulto etiam medico, si in tanta temporis brevitate potest; si non potest et in dubio est, ea conditione utetur: SES VIVOS. PER ISTAM UNGTIONEM ET SUAM PHISSIMAM MISERICORDIAM INDULGEAT TIBI DOMINUS QUIDQUID, ETC.

Si æger autem in eo statu est, ut spiritum ante exhalaturus videatur, quam Sacramenti hujus ministrationem ipse Parochus absolvere possit, tunc Psalmis et Litaniis prætermissis, stata formula verborum singulas corporis partes, quas ungi ritus postulat, inunget. Sique superstes erit. tune statas reliquas preces Litaniasque adhibebit. Si vero dum ungitur, spiritum emiserit, ungere Parochus desistet.

« EelmineJätka »