Page images
PDF
EPUB

AD USUM DI CESIS

CAMERACENSIS,

AB ILLMO ET REVERENDMO DOMINO

D. FR. DE SALIGNAC

DE LA MOTTE-FENELON,
Archiepifcopo Duce Cameracenfi, facri Romani Imperii

Principe , Comite Cameracefii , &c. recognitum & illius
auctoritate publicatum :

AC JUSSU
Illuftpmi & Reverendmi Domini D. HENRICI - MARIÆ-

BERNARDINI DE ROSSET DE FLEURY
Archiepiscopi Ducis Cameracensis, sacri Romani Imperii
Principis , Comitis Cameracefii , &c. typis denuo mandatum.

1

C A M E R A CI,
Ex typis SAMUELIS BERTHOUD, Typographi

Excellentissimi D. ARCHIEPISCOPI.

M. DCC. L X XI X.

DE SA L I G N A C

DE LA MOTTE

FENELON,

ARCHIEPISCOPUS DUX CAMERACENSIS,

SACRI ROMANI IMPERII PRINCEPS,

COMES CAMER ACESII, &c.

Parochis, Vicariis & aliis Sacerdotibus noftræ Dice

cesis , SALUTEM ET BENEDICTIONEM.

F

@licis memoriæ deceffores noftri Illuftriffimi ac

Domini GUILLELMUS DE BERGUES, FRANCISCUS VANDERBURK, & GASPAR NEMIUS, Manuali perficiendo omnem operam multâ cum laude dederant. Verum quotidiano Paftorum usu jam pridem detrita jacent pæne omnia, quæ excusa erant exemplaria. Undè novam editionem approperari necesse est

. Neque tamen est animus Manuale à veteri diversum instituere. Imò majorum vestigiis infiftere , eorumque placita ampleci juvar. Pauciflima tantùm occurrunt, quæ temporum diversitati accommodanda esse videntur. Abfit verò ut in hoc privatæ opinioni quidquam indulferimus. Infignes fiquidem viri ex noftra

[ocr errors]

ad Januar.

quæ neque san

Metropolitana Ecclefia delecti , quorum peritia, sagacitate
& pietate Vicariatus noster hactenus floruit, ea singula
patriis moribus aptari studuerunt.

Cæterùm ut brevitati optandæ consulatur , ab omni
eruditione investigandâ origine rerum

& ab omni dogmatica differtatione temperandum effe duximus, hoc unum scilicet asequi studentes , ut fingula quæ in praxi passim gerenda funt , semotâ omnispeculatione , in promptu fint, & prima fronte perfpecla habeantur. Reliqua apud Theologos, vel historicos, vel rituum indagatores præfto efle, pastores norunt.

Porrò in his omnibus quæ sacrum ritum attinent,

duæ funt Augustini regulæ quas religiosè sectari veliEpift. zv. mus. Altera hæc est, omnia , ....

&arum Scripturarum auctoritate continentur , nec in
concilio Episcoporum statuta inveniuntur , nec consue-
tudine universæ Ecclesiæ roborata sunt, sed

pro

diver-
forum locorum diversis moribus innumerabiliter varian-
tur, ita ut vix aut omnino numquam inveniri possint
caufæ, quas in eis instituendis homines fecuti sunt, ubi
facultas tribuitur, fine ullâ dubitatione resecanda
existimo. En vides, piissime lector, resecanda esse ea
omnia quæ tum omni auctoritate, tum omni caufâ
fperandæ ædificationis omnino carent. Neque vero præ-
texere licet leviusculas rudis & indocilis vulgi opiniones ,
aut usus temerarios. Pronum quippe eft, plebem impe-
ritam multa , quæ minus decent, in divinum cultum
sensim invehere. Nostrum autem eft hunc cultum ad

purum excoquere, ne fuperftitio fubrepat , & hæretici
malè infultent.

ad Januar

rum ,

nis

Altera hæc est Augustini sententia, quâ priorem temperari oportuit

. Totum hoc genus rerum libe- Epift. Liv. ras habet observationes , nec disciplina ulla est in his melior gravi prudentique Christiano , quàm ut eo modo agat , quo agere viderit Ecclesiam , ad quam fortè devenerit. Quod enim neque contra fidem , neque contra bonos mores effe convincitur , indifferenter est habendum , & propter eo

inter quos vivitur , focietatem fervandum est .... ad quam fortè Ecclesiam veneris , ejus morem serva , si cuiquam non vis esse scandalo , nec quemquam tibi.... Ipfa enim mutatio consuetudi

etiam quæ adjuvat utilitate , novitate perturbat. Ex quibus profectò liquet hanc esse faluberrimam Augustini regulam , ut ea, quæ absque ulla ædificationis causâ invaluerunt & in apertam superstitionem redundant, resecta fint, ea vero quæ non sunt contra fidem neque contra bonos mores , & habent aliquid ad exhortationem vitæ melioris ubicumque institui videmus , vel instituta cognofcimus , non solùm non improbemus, fed etiam laudando & imitando fe&temur. Quemadmodum enim coercenda eft plebis superstitio, ita etiam frangenda videtur recentiorum criticorum audacia , qui ritum afperiori reformatione ita attenuant, ut veluti exsanguis & exfuccus jaceat.

Hinc homines creduli , superstitionis amantes, & aversantes interiorem cultum , quo quisque abnegat femetipfum & tollit crucem fuam, & Christum sequitur , avido ore captant cærimonias, quæ suis cupidi

Ibid.

و

« EelmineJätka »