Page images
PDF
EPUB

Ægypto, cujus nempe nec ullam ibi significationem facit Paulus; nec ea juvat consilium et propositum Pauli. Sic enim illum argumentari. "Deus Abrahæ promisit fore, ut in semine ejus, hoc est, in Christo, benedicerentur omnes gentes; quæ promissio facta est 430. annis priusquam daretur lex: nec lex tanto post data infirmare atque irritam facere potuit promissionem illam Dei. Ergo benedictio, et salus omnium gentium, non a lege, sed a Christo speranda et petenda est." Vide et Torniellum, ad annum mundi 2329. num. 15.

At nihil prohibere hic, objectat Nicolaus Abramus', "ut Paulum dicamus argumentari ad hominem, ut loquuntur, et scribentem ad Galatas, non ex sua, sed ex eorum sententia, et ex Septuaginta seniorum codicibus, prout usu publico viritim terebantur, hunc annorum numerum protulisse." Sed si revera credidit Nicolaus glossema illud, de quo dixerat, apostolorum tempore in editione Septuaginta seniorum fuisse receptum : qua rationis specie suspicari potuit, ex Theodotionis interpretatione illud ab Origene ipsorum editioni fuisse assutum, quum eorum utrumque post apostolorum tempora vixisse nemo nesciat. Et si Paulus credidisset cum Nicolao, inter promissionem et legem, 645. annorum spatium intercessisse; nulla secundum hominem argumentandi ratio requirebat, ut minorem ille numerum exprimeret: quum vi argumenti ipsius nihil decederet, si multis annis ante legem promulgatam, Abrahamo promissionem fuisse factam, indefinite pronunciasset.

Itaque huic refugio non satis confisus Jesuita, ad alterum hoc recurrendum sibi putavit. Nonk "ait apostolus annis 430. post promissiones dictas Abrahamo, latam esse legem, sed post testamentum confirmatum a Deo. Confirmari porro dicitur non cum primis veluti lineis informatur, promittitur, aut etiam primo conditur; sed cum informatum et conditum antea fuerat, iterata testatoris voluntate renovatur." Postremam vero testamenti confirmationem, quæ, priusquam Deus Mosi loqueretur,

i Abram. in Pharo. cap. 15.

* Ibid. cap. 14.

narratur facta patriarchis, eam promissionem fuisse affirmat, quæ Jacobo in Ægyptum profecturo, hisce verbis facta fuisse legitur: "Ego' descendam tecum, et inde adducam te huc repertentem." Quum, simul cum illa quæ immediate præcesserat, " In gentem magnam ponam te." Ibi Regenerus Barelius, vel quicunque fuit author Problematum harmoniæ chronologicæ in Genesim, affirmat esse" omnium promissionum tribus patriarchis factarum complementum: et quicquid priores omnes sigillatim, id hanc simul uno complexu conjunctim comprehendisse." Cui aliud nihil opponere hic fuerit opus, quam quod ab ipso Nicolao Abramo postea habetur objectum. Loquitur" enim apostolus, ut ille bene observat, non de qualibet promissione, sed de promissione quæ in omnes gentes redundarit: "ut in Gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu; ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem." quum in pollicitationibus Jacobo in Ægyptum cum tota familia migranti factis, ne verbum quidem appareat, quod secundum literam videri possit ad vocationem et benedictionem omnium gentium pertinere.

Recte igitur omnino statuit Dionysius Petavius; "Paulum manifeste de prima illa πayyɛλíą loqui, quæ anno Abraami 75. facta est: quæ et apud patres, et chronologos celeberrima est; uti ex Eusebii chronico liquet, qui ab ea sæpius titulum ducit annorum." Cujus sententiam ita hic oppugnat Nicolaus noster, ut falsa nixus hypothesi, in ipsum apostolum cudat hanc fabam; quem, argumenti sui vim, in longinquitate temporis inter confirmatum a Deo testamentum legemque latam intercepti ponentem, "loqui debuisse ait, non de prima illa promissione, sed de postrema et novissima, conditione sive confirmatione testamenti. Alioquin," inquit, "parum solide et sophistice procederet, pessime ratiocinaretur, et ne secundum hominem quidem, id est, humano more, loqueretur. Testa

1 Genes. cap. 46. ver. 4.

a Abram. num. 7. cap. 26.

P Petav. de doctr. temp. lib. 9. cap. 24.

9 Abram. nuin. 7. cap. 16.

m Dissert. 4. num. 21. et 25.
Galat. cap. 3. ver. 14.

mentum enim ab ea testatoria voluntate vim habet, quæ postrema innotuit, unde et suprema voluntas dicitur: et quidem inter homines, ut notat apostolus, ad Hebræos cap. IX. ver. 16. testamentum in mortuis confirmatum est; alioquin non valet dum vixit qui relatus est." Quasi vero Sia@nns vocabulum, quod a vulgato Latino interprete testamentum reddi solet, supremam testatoris voluntatem semper denotaret; et non frequentiori usu na Hebraico responderet, quod Septuaginta, quorum loquendi genere uti solent apostoli, dia@nкny, Aquila vero et Symmachus ovv0ýkηv, id est, pactum, interpretati sunt. Et in loco quidem ad Hebræos, ubi de Christo, sua morte novum fœdus nobis sanciente, agitur, restrictior illa vocis significatio locum habet: sed generalior illa altera in præsenti ad Galatas loco, ubi de Dei Patris promissione agitur, in quo primæ et supremæ voluntatis nullum admitti potest discrimen. Per διαθήκην igitur προκεκυρωμένην ὑπὸ τοῦ Oɛou, nihil aliud intellexit apostolus, quam pactum illud gratuitum quod cum Abrahamo Deus primum iniit, atque ineundo sancivit, ratumque et authenticum effecit; subsequentibus ejusdem repetitionibus nihil amplioris authoritatis primævæ promissioni adjicientibus.

Sed objicit rursum Nicolaus, apostolum "aperte testamenti confirmationem ab illa prima promissione discriminare: nam si idem est confirmatum testamentum quod promissio, ridicula erit," inquit ille, " inepta, et putide redundans oratio. Quis enim nisi plane balbutiens ita loqueretur? Lex non irritum facit testamentum confirmatum a Deo, ad irritandum testamentum a Deo confirmatum; vel, Lex non evacuat promissionem, ad evacuandam promissionem." Et istas sane Nicolai locutiones, eadem iisdem verbis plusquam putide iterantes, plane nugatorias esse facile concedimus: cum in eo quo utitur apostolus loquendi modo, posterius membrum prioris explicationem contineat; et simplicem Dei promissionem, pro pactione satis in se authentica habendam esse, non edoceat.

Loco Exodi, cujus genuinam explicationem hactenus tutati sumus, affinis est prædictio illa Abrahamo a Deo

VOL. XI.

UU

facta: "Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti et affligent eos quadringentis annis." Ubi per "terram non suam Genebrardus Egyptum intelligit, in qua Abrahami posteros peregrinatos fuisse per annos 430. existimat; rotunda 470. annorum summa, fractis numeris prætermissis, hic expressos. Sensit idem et Stapletonus: de quo, in commentariis ad dictum Actorum locum, Johannes Lorinus: "Gravius hallucinatur quam cæteri Stapletonus, in Antidotis ad hunc locum Actuum, volens totos quadringentos annos consumptos esse in Egyptiaca habitatione, atque etiam afflictione. Non fuit opus valentibus antidoto, aut si quo modo hac in re male hæretici valerent, non laborarent morbo hæresis: cum citra fidei periculum hujusmodi res varie a Catholicis discutiantur." Alphonsus Cumiranus, ab eodem Lorino ibidem productus, adhuc ineptius, annos quidem 430. a promissione Abrahamo facta accepit, 400. vero ab ingressu Jacobi in Ægyptum; quem tamen 115. annis ipsa morte Abrahami posteriorem fuisse constat. Author Problematum harmoniæ chronologicæ, in dissertatione illa quarta, numero tertio, Israelitarum commorationi in terra Ægypti annos 430. cum Genebrardo et Stapletono tribuens, 400. durissimæ servitutis et afflictionis eorum annos a morte Levis inchoat, et ad tempus quo deletis septem gentibus plenarie terram Chananis hæreditate illi possederunt, extendit.

Sed longe major et sanior chronologorum pars, per "terram non suam" tum Chananæam tum Ægyptum hic designari asserit: et 400. hosce annos a primis Isaaci annis incipit, in quo benedictum Abrahami semen vocari cœptum est'; ita ut intra illud spatium totius etiam peregrinationis, non servitutis tantum et afflictionis, quæ in extremis illius annis contigit, tempus complectatur. In his enim verbis, ut tum ab aliis, tum a Pererio est observatum, tria" continentur, quorum unum est peregrinatio se

Genes. cap. 15. ver. 13. Act. cap. 7. ver. 6.

P Cumiran. tom. 1. conciliat. 22.

4 Exod. cap. 6. ver. 16.

Genes, cap. 21. ver. 12. Rom. cap. 9. ver. 7. Hebr. cap. 11. ver. 20.
Perer. in Exod. cap. 1. disput. 6. num. 29.

minis Abrahæ in terra non sua, alterum servitus, te afflictio. Tempus itaque illorum 400. annorum non competit in quodlibet illorum trium disjuncte ac separatim, sed in tria illa conjuncte; quod illa tria eventura essent et complenda intra spatium 400. annorum. Ergo sensus illorum verborum Domini ad Abraham, hic est. Semen tuum, priusquam veniat ad possidendum terram Chanaam, tibi et illi promissam, transiget 400. annos: in quo temporis spatio, et peregrinabitur in terra aliena, et aliquamdiu etiam dura servitute affligetur."

Quod vero hic Abrami semen peregrinaturum fuisse dicitur "n by in terra non sibi," vel sua, ut in editione vulgata Latina rectissime est expressum, id de "terra non ipsis debita, non promissa, non destinata," accipi vult Nicolaus Abramus; ne Chananæa sub ea comprehendi posse putetur, quum simplicissimo ac maxime germano sensu in vulgata Græca Mosis versione, "In terra non propria ; ἐν γῇ οὐκ ἰδία,” in novo Testamento ¿v“ yỹ ảλλorpíḍin terra aliena," illud habeatur expositum. Ubi in primis observandum recte notavit Eustathius: "ö OTL οὐκ εἶπεν ἐν Αἰγύπτῳ ἀλλ ̓ ἐν γῇ ἀλλοτρίᾳ πάροικον ἔσται τὸ σπέρμα τοῦ ̓Αβραὰμ, quod non dixerit in Ægypto, sed in terra aliena peregrinum erit semen Abrahæ : 'Aλλorpía dè ὑπῆρχε καὶ ἡ Χαναναία γῆ, ἣν παρῴκησεν ὁ Ἰσαὰκ σπέρμα τοῦ TOU 'Aẞpaàu. Aliena autem fuit terra Chanaan; quam incolebat Isaac semen Abrahæ."

66

At Nicolaus contra hic objicit: "Cum Deus posteris Abrahami terram Chanaan promisisset, jamque illi, si nondum jus in re, ut loquuntur, saltem jus ad rem suo tempore possidendam haberent; terram Chanaan magis eorum dici potuisse, quam non eorum;" verbisque illis Dei ad Jacobum, "Revertere in terram patrum tuorum," rem totam confectam putat: conclusione hac inde deducta chronologis insultans: "Igitur Dei judicio terra Chanaan Abrahæ et seminis ejus fuit; chronologo

Perer. in Exod. cap. 12.

"Act. cap. 7. ver. 6.

w V. Economen. in Act. cap. 7. ver. 6. et Caten. Græc. in Genes. cap. 15. Gen. cap. 31. ver. 3.

« EelmineJätka »