Page images
PDF
EPUB

facta: " Scito prænoscens quod peregrinum futurus sit hemen tuur in terra don sua, et subjicient eos servitati et afiligent eos quadringentis annis." Tbi per “ terram non suam Genebrardus Ezyptum inteligit, in qua Abrahami posteros peregrinatos fuisse per annos 450. existimat; rotunda 470. annorum summa, fractis numeris prætermisais, bic expressos. Sensit idem et Stapletonus: de quo, in commentariis ad dictum Actorum locum, Johannes Lorinus : “ Gravius hallucinatur quam cæteri Stapletonus, in Antidotis ad hunc locum Actuum, volens totos quadringentos annos consumptos esse in Egyptiaca habitatione, atque etiam afflictione. Non fuit opus valentibus antidoto, aut si quo modo hac in re male hæretici valerent, non laborarent morbo hæresis : cum citra fidei periculum hujusmodi res varie a Catholicis discutiantur." Alphonsus Cumiranus, ab eodem Lorino ibidem productus, adhuc ineptius, annos quidem 430. a promissione Abrahamo facta accepit, 400. vero ab ingressu Jacobi in Egyptum; quem tamen 115. annis ipsa morte Abrahami posteriorem fuisse constat. Author Problematum harmonia chronologicæ, in dissertatione illa quarta, numero tertio, Israelitarum commorationi in terra Ægypti annos 430. cum Genebrardo et Stapletono tribuens, 400. durissimæ servitutis et afflictionis eorum annos a morte Levie inchoat, et ad tempus quo deletis septem gentibus plenarie terram Chananis hæreditate illi possederunt, extendit.

Sed longe major et sanior chronologorum pars, per“ terram non suam" tum Chananæam tum Ægyptum hic designari asserit: et 400. hosce annos a primis Isaaci annis incipit, in quo benedictum Abrahami semen vocari cæptum est'; ita ut intra illud spatium totius etiam peregrinationis, non servitutis tantum et afflictionis, quæ in extremis illius annis contigit, tempus complectatur. In his enim verbis, ut tum ab aliis, tum a Pererio est observatum, tria “ continentur", quorum unum est peregrinatio se

• Genes. cap. 15. ver. 13. Act. cap. 7. ver. 6.
p ('uiniran. tom. 1. conciliat. 22. 4 Exod. cap. 6. ver. 16.
"Genes, cap. 21. ver. 12. Rom. cap. 9. ver. 7. Hebr. cap. 11. ver. 20.
* Perer. in Exod. cap. 1. disput. 6. num. 29.

minis Abrahæ in terra non sua, alterum servitus, tertu.. afflictio. Tempus itaque illorum 400. annorum non competit in quodlibet illorum trium disjuncte ac separatim, sed in tria illa conjuncte; quod illa tria eventura essent et complenda intra spatium 400. annorum. Ergo sensus illorum verborum Domini ad Abraham, hic est. Semen tuum, priusquam veniat ad possidendum terram Chanaam, tibi et illi promissam, transiget 400. annos : in quo temporis spatio, et peregrinabitur in terra aliena, et aliquamdiu etiam dura servitute affligetur.”

Quod vero hic Abrami semen peregrinaturum fuisse dicitur “Daxy A3 in terra non sibi," vel sua, ut in editione vulgata Latina rectissime est expressum, id de “ terra non ipsis debita, non promissa, non destinata," accipi vult Nicolaus Abramus; ne Chananæa sub ea comprehendi posse putetur, quum simplicissimo ac maxime germano sensu in vulgata Græca Mosis versione, “ In terra non propria ; ủy yö oùk idía," in novo Testamento “ {vu yõ állorpla in terra aliena," illud habeatur expositum. Ubi in primis observandum recte notavit Eustathius: “ 772" ουκ είπεν εν Αιγύπτω αλλ' εν γή αλλοτρία πάροικον έσται το onéqua toū 'ABpadu, quod non dixerit in Ægypto, sed in terra aliena peregrinum erit semen Abrahæ: 'Allorpía de υπήρχε και η Χαναναία γή, ήν παρώκησεν ο Ισαάκ σπέρμα TOū ’Aßpadu. Aliena autem fuit terra Chanaan; quam incolebat Isaac semen Abrahæ.”

At Nicolaus contra hic objicit: “ Cum Deus posteris Abrahami terram Chanaan promisisset, jamque illi, si nondum jus in re, ut loquuntur, saltem jus ad rem suo tempore possidendam haberent; terram Chanaan magis eorum dici potuisse, quam non eorum ;" verbisque illis Dei ad Jacobum, “ Reverterex in terram patrum tuorum,” rem totam confectam putat: conclusione hac inde deducta chronologis insultans : “ Igitur Dei judicio terra Chanaan Abrahæ et seminis ejus fuit; chronologo

i Perer. in Exod. cap. 12.

" Act. cap. 7. ver. 6. * V. Economen. in Act. cap. 7. ver. 6. et Caten. Græc. in Genes. cap. 15. * Gen. cap. 31. ver. 3.

[ocr errors]

.etatione non fuit.” Verum mentem suam satis explicavit idem ipse Deus quum patribus illis daturum se dixit “ terram Chanaanis, terram peregrinationum ipsorum, in qua peregrinabantur." Quomodo et Isaac filio Jacobo optavit, “Uty hæreditario jure possideret terram peregrinationum suarum quam Deus dedit Abrahamo.” Similiterque de Jacobo et Esauo legimus, quum utrumque, ob armentorum multitudinem, terra peregrinationum ipsorum capere non posset, Esauum quidem, sive Edomum, cum tota sua familia in monte Seir habitavisse, quæ regio deinceps terra possessionis Edomæorum fuerit habita; Jacobum vero habitavisse “in” terra peregrinationis patris sui, in terra Chanaan;" quæ in Chananæorum respectu possessionis et kthosos, ita et Jacobia et reliquorum Hebræorum terra fuit", respectu incolatus et mapolkupewç. Quamobrem et apostolus in Hebr. cap. XI. ver. 8. scribens. « Πίστει καλούμενος 'Αβραάμ υπήκουσεν εξελθείν εις τον τόπον δν ήμελλε λαβείν εις κληρονομίαν. Per fidem vocatus Abraham auscultavit, ut exiret ad locum illum quem accepturus erat in hæreditatem :" cum illo tamen “jure ad rem suo tempore possidendam,” consistere potuisse præsentem peregrinationem in terra aliena," statim ostendit; in versu proxime sequente de eodem subjiciens: πίστει παρώκησεν εις την γην της επαγγελίας ως αλλοτρίαν εν σκηναίς κατοικήσας μετά Ισαάκ και Ιακώβ των συγκληρονόμων επαγγελίας της αυτής. Per fidem peregrinatus est in terra promissionis ut aliena, in tabernaculis habitans cum Isaac et Jacob cohæredibus ejusdem promissionis.” Ut dubitare nemini jam liceat, Isaac, et ejus posteris in Chananæa commorantibus, divini illa verba oraculi Abrahamo facti, convenire posse :

: « ότι έσται το σπέρμα αυτού παροικόν εν γή αλλοτρία. Quod semen illius peregrinum futurum esset in terra aliena."

Sed et hoc præterea a Nicolao objicitur: “De illa terra loquitur duntaxat Deus, de qua post servitutem egressi

97

* Exod. cap. 6. ver. 4.

5 Gen. cap. 28. ver. 4. 2 Gen. cap. 36. ver. 7, 8. 43. et cap. 37. ver. 1. a Genes. cap. 30, ver. 25.

b Ibid. cap. 40. ver. 15.

1

sunt cum magna substantia.” Nos vero ut ex Ægypto, non e Chananæa, ita eos fuisse egressos, facile concedimus: ita quod pro confesso hic ab eo sumitur, de illa terra duntaxat loqui Deum, unde illi ita sunt egressi, plane pernegamus. Quod in Chananæam deinde illi tendebant, ex illis oraculi verbis probat:

" Generatione autem quarta revertentur huc:" concluditque, “ ut egressum ab ingressu, profectionem a reditu, sic Ægyptum (non eorum terram) a Chananæa (eorum terra) distingui." Atqui status peregrinationis seminis Abrahæ hic prædictus, a statu servitutis et afflictionis distinguendus primum fuerat, et prior ad Chananæam æque ac Ægyptum, posterior ad solam Ægypti terram referendus. Licet enim in posteriore hoc statu, “ Egressum ab ingressu, profectionem a reditu, Ægyptum a Chananæa,” distinguendam esse libenter agnoscamus: nihil tamen id obstat quo minus in priore, seminis “peregrinationi in terra non sua" Chananæam et Ægyptum conjunctim assignare valeamus.

Ad Achjoris denique Ammonitæ verba, de Hebræis in Ægypto per annos 400. tantopere multiplicatis, quæ ex libri Judithæ capite V. ver. 9. tam multis ab eo urgentur, breviter respondemus: in Græco non haberi, et a Chaldaico editore, ex loco Genes. cap. XV. minus attente considerato, fuisse adjecta; eodem modo quo a Josepho", iidem 400. annorum spatio vexati fuisse dicuntur, quos tamen in proxime insequente capitulo 215. tantum annorum moram ibi fecisse, idem ipse comperit. Vide apud Torniellum plura, ad annum mundi 2329. num. 17.

Et hactenus quidem Nicolaus pro Genebrardo suo strenue depugnavit: sed tandem illum deserens', ad Thaddæi Duni castra transit, qui 400. annorum initium non a descensu Jacobi, sed a venditione et abductione Josephi in Ægyptorum, deducit : quo tempore promissionem illam Genes. cap. XXXV. ver. 11. 12. uterque

< Nicola. in Gen. cap. 20.

d Libro secundo Antiqu. cap. 5. e Nicola. in Gen. cap. 24. et 3. sequent. Deinde peregrinat. filior. Isr. in Ægypto, grad. 21.

[ocr errors][ocr errors]

Jacobo factam fuisse affirmat; et consummatam fuisse promissionis confirmationem, a Paulo commemoratam existimat: “Ego sum Deus omnipotens : Cresce et multiplicare. Gens et cotus gentium erit ex te: et reges e lumbis tuis egredientur. Et terram quam dedi Abrahamo et Isaaco, tibi dabo eam: et semini tuo post te dabo terram hanc.” Verum hanc promissionem ante nativitatem Benjaminis dictam fuisse constat: quam ipsam aliquot annis venditione Josephi fuisse priorem, in capite decimo postea videbimus. Et si eo quo illi volunt tempore dicta ei fuisset; ad locum tamen apostoli nihil omnino facerent, quæ de promissione, non Jacobo, sed Abrahamo edita, locutum fuisse constat. Tichonius Donatista, in 'regula quinta, annorum illorum 430. exordium a regno, ut ille appellat, sive proregia dignitate Josephi arcessit: cujus annis 80. exactis, servitutem et afflictionem Israelitarum cæpisse putat, et per 350. annos duravisse; quos Deuse synecdochice 400. dixerit. Sed quia tam hæc quam Thaddæi Duni opinio, iisdem quibus illa Genebrardi refellitur argumentis ; ulteriore utriusque examine lectorem fatigare noluimus.

e Genes. cap. 15. ver. 13.

END OF THE ELEVENTH VOLUME.

« EelmineJätka »