Page images
PDF
EPUB

EPIGRAMMATUM LIBER.

I.

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

Cur simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? an et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? ? Scilicet hos alti missurus ad atria, cæli,

Sulphureo curru flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis

Liquit lördanios turbine raptus agros.

II.

IN EANDEM.

SICCINE tentasti cælo donâsse läcobum

Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce precor donis insidiosa tuis:
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fædos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, cæli vix bene scandet iter.

[graphic][subsumed][subsumed]
[merged small][ocr errors]

III.

IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit Täcobus ignem,

Et sine quo superùm non adeunda domus. Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea sacra Britanne,

Supplicium spreta religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,
Non nisi

per flammas triste patebit iter. O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis! Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni

Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

IV.

IN EANDEM.

QUEM modò Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnârat Tænarioque sinu, Hunc, vice mutatâ, jam tollere gestit ad astra,

Et cupit ad superos evehere usque Deos.

[ocr errors][merged small]

LAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem: At mihi major erit, qui lurida creditur arma, Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

28*

VI.

AD LEONORAM ROMÆ CANENTEM.

ANGELUS unicuique suus (sic credite gentes)

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum ? Leonora tibi si gloria major ?

• Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli

Per tua secretò guttura serpit agens; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. Quòd si cuncta quidem Deus est, per cuncaque fusus,

te unâ loquitur, cætera mutus habet.

VII.

AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quanto feliciùs ævo

Perditus, et propter te, Leonora, foret! Et te Pieriâ sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ,
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tuâ;
Et poteras, ægro spiraņs sub corde, quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

VIII.

AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,

Claráque Parthenopes fana Achelöiados,

« EelmineJätka »