Page images
PDF
EPUB

Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ

Corpore Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amenâ Tibridis undâ

Mutavit rauċi murmura Pausilipi.
Illic Romulidûm studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

IX.

IN SALMASII HUNDREDAM.

Quis expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picámque docuit verba nostra conari ?
Magister artis venter, et Jacobæi
Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quòd si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

X.

IN SALMASIUM.

GAUDETE Scombri, et quicquid est piscium salo
Qui frigidâ hyeme incolitis algentes freta!
Vestrûm misertus ille Salmasius, Eques
Bonus, amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, noménque et decus, Salmasii :
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

Q2

XI.

IN MORUM.

Galli ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori,
Quis benè moratam, morigerámque, neget?

XII.

APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit Domino: Hinc incredibili fructûs dulcedine captus

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protenùs aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus; Atque ait, heu quantò satius fuit illa Coloni

(Parva licet) grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem:

Nunc periere mihi et fætus et ipse parens.

XIII.

AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE CROMWELLI.

BELLIPOTENS Virgo, septem Regina Trionum,

Christina, Arctoi lucida stella poli! Cernis, quas merui durâ sub casside, rugas,

Utque senex, armis impiger, ora tero:
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra:

Nec sunt hi vultus Regibus usque truces.

SYLVARUM LIBER.

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.

(Anno Ætatis 17.)
PARERE fati discite legibus,
Maņusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

Täpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassùm, dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nessi venenatus cruore,

Æmathiâ jacuisset Oetâ.
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

Ægiali soror usa virgâ. Numenque trinum fallere si queant Artes medentûm, ignotaque gramina,

Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hastá.
Læsisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum

Cæse puer genetricis alvo.
Tuque 0 alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicos in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria,

Nec puppe lustrasses Charontis

• Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit, artibus
Succoque pollenti, tot atris

Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosæ, calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore. Sit mite de te judicium Æaci, Subrideatque Ætnæa Proserpina, Interque felices perennis

Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS.

(Anno Ætatis 17.) Jam pius extremâ veniens läcobus ab arcto Teucrigenas populos, latéque patentia regna

Albionum tenuit, jamque inviolabile fædus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis :
Pacificusque novo felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis;
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mæsta futuros;
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia Tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Æquore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

At simul hanc opibusque et festâ pace beatam Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri

« EelmineJätka »