Page images
PDF
EPUB

Benedicite Angeli Domini Domino: benedicite coeli Domino.

Benedicite aquae omnes, quae super coelos sunt, Domino benedicite omnes virtutes Domini Domino.

Benedicite sol et luna Domino: benedicite stellae coeli Domino.

Benedicite omnis imber et ros Domino: benedicite omnes spiritus Dei Domino.

Benedicite ignis et aestus Domino: benedicite frigus et aestus Domino.

Benedicite rores et pruina Domino: benedicite gelu et frigus Domino.

Benedicite glacies et nives Domino: benedicite noctes et dies Domino.

Benedicite lux et tenebrae Domino: benedicite fulgura et nubes Domino.

Benedicat terra Dominum laudet et superexaltet eum in saecula.

Benedicite montes et colles Domino: benedicite universa germinantia in terra Domino.

Benedicite fontes Domino: benedicite maria et flumina Domino.

Benedicite cete et omnia, quae moventur in aquis, Domino benedicite omnes volucres coeli Domino.

Benedicit omnes bestiae et pecora Domino: benedicite filii hominum Domino.

Benedicat Israël Dominum laudet et superexaltet eum in saecula.

Benedicite sacerdotes Domini Domino: benedicite servi Domini Domino.

Benedicite spiritus et animae justorum Domino: benedicite sancti et humiles corde Domino.

Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu: laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Benedictus es, Domine, in firmamento coeli: et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula. Non dicitur Gloria,

Psalmus 150.

Laudate Dominum in sanctis ejus laudate eum in firmamento virtutis ejus.

Laudate eum in virtutibus ejus: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

Laudate eum in sono tubae: laudate eum in psalterio et cithara.

Laudate eum in tympano et choro: laudate eum in chordis et organo.

Laudate eum in cymbalis benesonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis: omnis spiritus laudet Dominum.

Gloria Patri, etc.

Antiph. Trium puerorum cantemus hymnum, quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dominum. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster, etc.

V. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos a malo.

V. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua,
R. Et sancti tui benedicant tibi.
V. Exultabunt sancti in gloria.
R. Laetabuntur in cubilibus suis.
V. Non nobis, Domine, non nobis.
R. Sed nomini tuo da gloriam.

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus.

Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium : concede propitius, ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum.

Actiones nostras, quaesumus Domine, aspirando praeveni, et adjuvando prosequere; ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur. Da nobis, quaesumus Domine, vitiorum nostrorum flammas extinguere, qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

IV. Preces ante et post missam 1.
Die Dominica, ante missam.

1. Dirige intentionem. O summe ac potentissime Deus! in laudem et gloriam supremae Majestatis tuae; in memoriam sanctissimae vitae, passionis ac mortis Jesu Christi Salvatoris mei; in gratiarum actionem pro omnibus donis et beneficiis tuis, mihi indigno peccatori et toti Ecclesiae tuae concessis; in propitiationem pro innumeris peccatis meis; pro salute mea et proximorum N. N. pro solatio quoque defunctorum N. N. etc.: ego indignus peccator ss. corporis et sanguinis Filii tui mysteria recolere et recipere cupio. Vere, Domine, in

1 Ex Memoriali vitae sacerdotalis auctore Claudio Arvisenet.

te solo totum est, quod satiare possit cordis mei desiderium. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Nonne tu ipse eris merces nostra magna nimis?

2. Actum elice contritionis. Sed et sacrificium spiritus contribulati tibi, mi Domine, una cum sacrificio et sacramento corporis et sanguinis Filii tui, Salvatoris mei, humiliter offero. Doleo enim ex intimo corde, quod te Deum meum, summe bonum, et in me tam beneficum, ac toties in sacramento me reficientem, unquam offenderim peccatis meis, praesertim talibus N. et N. quae tu nosti, o Scrutator cordium, sed et miser ego peccator in amaritudine animae meae dolens confiteor. Utinam nunquam offendissem te! Sed cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies; tu, qui amore nostri dedisti nobis Unigenitum tuum, ut nos lavaret a peccatis nostris in sanguine suo.

3. Exerce actum fidei. Equidem credo firmiter, o bone Jesu, et viva fide confiteor, quia tu ipse, Deo Patri aequalis in gloria et potestate, verus Deus et homo, vere et realiter praesens es in hoc sacramento. Tu enim, ipsa veritas, dixisti: Hoc est corpus meum. Credo quidquid dixit Dei Filius: nihil hoc verbo veritatis verius. Adjuva, Domine, incredulitatem meam, adauge mihi fidem.

4. Exerce spem. O Christe Jesu! sum quidem ego pulvis, cinis et peccator: sed tu pater es misericordiarum et Deus totius consolationis. Quis unquam intellexit misericordias tuas? Nonne tu laborantes et oneratos vocas ad te, ut eos reficias? Nonne tu es refugium meum? Ad quem ergo irem? Tu solus

verba vitae aeternae habes: tu solus consolaris me in omni tribulatione mea. Sum quidem aeger et infirmus,

[graphic]

animae m sem te!

fuum, ut n

[ocr errors]

lei. Equ confiteor

potestate,

es in h Hoc est nihil hoc litatem

Christe J

sed tu pa Silationis. Nonne

eos re

auctore C quem e

fototabes: tu

Sum of

« EelmineJätka »