Page images
PDF
EPUB

QUOTIDIANUM SACERDOTUM

SIVE

PRECES

ANTE ET POST MISSAE CELEBRATIONEM

CUBE BREVIBUS MEDITATIONUM PUNCTIS PRO SINGULIS ANNI

DIEBUS.

TOMUS I.

AB ADVENTU USQUE AD DOMINICAM I. QUADRAGESIMAE.

FRIBURGI BRISGOVIAE.

SUMTIBUS HERDER

1863.

Imprimatur.
Friburgi Brisgov, die 6 Novemb. 1863.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Praefatio,

A multis sacerdotibus jam pridem liber desiderabatur, in quo solitâ major offerretur copia precum, quae recitari possent ante et post missae celebrationem: ut earum et multitudine seligendi praeberetur facultas, et varietate orantis vitaretur taedium. Haud me latebat quidem, copiosissimam ejusmodi precum collectionem haberi in opere P. Boppert, cui titulus : ,Sculum fidei“; novi tamen, minus convenire hoc opus majori numero sacerdotum, imprimis propter nimiam ejus amplitudinem molemque, qua pretium augebatur, impediebatur commodior usus. Porro cum meditationes in praedicto opere contentae vix cuiquam arriderent, et testimonia ex ss. Patrum scriptis ibidem apposita paucorum tantum inservirent usui: opus nec ingratum nec inutile reverendis confratribus meis sacerdotibus praestiturum me duxi, si preces illic pro missae celebratione singulis diebus assignatas seorsum ederem; id quod in hoc libello feci: preces enim hîc oblatae non a me sunt compositae, sed ex Scuto fidei“ transscriptae. Meditationibus ibidem praemissis alias substitui, brevissimas tamen: cum, ne operis nimis augeretur volumen, tum, ut eorum quoque consuleretur necessitati et desiderio, quibus aut tempus non suppetit, aut animus non est, prolixiores perlegere meditationes, quique proprias potius efformare, quam alienas sequi praeoptant cogitationes et affectus. Ita

[ocr errors]

tamen meditationum puncta, quae offero, puto esse comparata, ut, quamvis brevia, sufficientem nihilominus meditaturo praebere possint materiam ".

Quod in appendice brevem meditandi methodum, praecipuorumque, qui in meditatione excitari et foveri solent, affectuum formulas addiderim, vitio mihi non vertetur. Hebdomadam eucharisticam ex Memoriali vitae sacerdotalis“ adscribendam curavi, cum ob praeclarum, quo conscripta est, devotionis spiritum, tum ut eorum votis satisfiat, qui singularum virtutum actus ante vel post missam eliciendos separatim notatos desiderant. Orationes denique, quantum brevitatis ratio permisit, collegi indulgentiis ditatas, quae ad operis scopum facere videbantur.

Liber, quem offero, tribus tomis integrum comprehendet annum. Sequentur hunc primum tomum secundus ante Quadragesimam, tertius circa Pentecosten a. 1864, ita ut eo proximi anni ecclesiastici tempore, quo opus eis fuerit, lecteri benevolo praesto sint futuri. Secundo quoque et tertio tomo pro majore utenlium commoditate eadem , quae huic primo apposita est, adjungetur appendix.

Accipe igitur, carissime confrater, libellum, ad promovendam Dei gloriam tuamque salutem conscriplum; et orationibus tuis ac sacrae in divino sacrificio offerendo memoriae commendatum, quaeso, habeas

Editorem.

· Usui mibi fuerunt in concippapdis meditationum punctis meditationes, quas composuerunt Scotti, de Ponte, Avancinus, Lancicius, Tanner, Barxel, Médaille, Chevassu, Chaignon, aliique nonnulli hujusmodi libri.

[blocks in formation]

Dom. Jesus judex venturus
Fer. 2. Jesus divinus medicus
Fer. 3. Jesus magister noster
Fer. 4. De sapientia Dei
Fer. 5. De Christi erga nos amore
Fer. 6. Sacerdotis mali in judicio confusio .
Sab. Quam indignus sis s. communione

5 11 16 21 26 31

Hebd. Il. Adventus.

.

Dom. De concipiendo desiderio Salvatoris
Fer. 2. Sacerdos exerceat virtutem spei
fer. 3. Jesus pater poster
Fer. 4. Boni sacerdotes ministri pacis
Fer. 5. De incarnatione
Fer. 6. Motiva ad zelum animarum inflammantia
Sab. Sacerdos mediator Deum inter et homines

37 43 48 52 57 62 67

72

Hebd. III. Adventus.
Dom. De gratiarum actione post missam
Fer. 2. Jesus Deus absconditus
Fer. 3. Sacerdos et Angeli
Fer. 4. De annuntiatione B. V.
Fer. 5. Sanctifica te
Fer. 6. De visitatione B. V.
Sab. De humilitate acquirenda

77 81 86

.

91 96

102

« EelmineJätka »