Page images
PDF
EPUB

РОЕМАТА.

}

HONORATISSIMO VIRO

CAROLO MONTAGU,

ARMIGERO,

SCACCHARII CANCELLARIO, ÆRARII PRÆ SCACC

FECTO,

REGI A SECRETIORIBUS CONSILIIS, &c.

CUM tanta auribus tuis obstrepat vatum nequissimorum turba, nihil est cur queraris aliquid inusitatum tibi contigisse, ubi præclarum hoc argumentum meis etiam numeris violatum conspexeris. Quantum virtute bellica præstant Britanni, recens ex rebus gestis testatur gloria; quam vero in humanioribus Pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi. Quod si CONGREVIUS ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa Pax, ut illa lætaremur tot perditissimis Poetis tam misere decantata. At, dum alios insector, mei ipsius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus sum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt; nisi quod inter ipsos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas. Nec quidem unquam adduci possem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis subjicerem, qui ab istis conatibus cæteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris. Humanitatis Tuæ

Cultor devotissimus,

JOSEPHUS ADDISON.

POEMATA.

PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPE
REDDITA, 1697.

POSTQUAM ingens clamorque virum, strepitusque tubarum,

Atque omnis belli cecidit fragor; aspice, Cæsar,
Quæ tibi soliciti, turba importuna, poetæ

Munera deducunt: generosæ a pectore flammæ,
Diræque armorum effigies, simulachraque belli
Tristia diffugiant: O tandem absiste triumphis
Expletus, penitusque animo totum excute Martem.
Non ultra ante oculos numeroso milite campi
Miscentur, solito nec fervent arva tumultu;
Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro
Desertas fossas, et castra minantia castris
Rusticus invertit, tacita formidine lustrans
Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
Jamque super vallum et munimina longa virescit
Expectata seges, jam propugnacula rident

Vere novo, insuetos mirabitur incola culmos,
Luxuriemque soli, et turgentem a sanguine messem.
Aspicis ut toto excitus venit advena mundo

Bellorum invisens sedem, et confusa ruinis
Oppida, et eversos flammarum turbine muros!
Ut trepidos rerum Annales, tristemque laborum
Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis
Semirutas turres, et adhuc polluta cruore
Flumina, famososque Ormondi vulnere campos !

« EelmineJätka »