Page images
PDF
EPUB

infrà habetur

in fepultura mortuorum) cum Gloria Patri, &c. Deinde surgit et aperto capite dicit : Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater nofter. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo.

V. Salvum fac fervum tuum (vel ancillam tuam).

R. Deus meus sperantem in te.
V. Nihil proficiat inimicus in eo (vel in ea).
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
V. Efto ei Domine turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum fpiritu tuo.

Oremus. Deus cui proprium est misereri semper et parcere, fufcipe deprecationem noftrum, ut hunc famulum tuum, quem excommunicationis fententia constringit, miseratio tuæ pietatis clementer absolvat. Per Chriftum Dominum noftrum. R. Amen.

Mox sedet et cooperto capite dicit : Dominus nofter Jesus Christus te abfolvat, et ego auctoritate ipfius, et sanctiffimi Domini noftri Papæ (vel reverendiffimi Episcopi N. vel talis Superioris) mihi commissà, absolvo te a vinculo excommunicationis in quam incurrifti, propter (tale factum, vel causam) et restituo te communioni, et unitati fidelium, et fanctis facramentis ecclefiæ, in nomine Patris et Filii, et Spiritus fancti. Amen.

In foro autem interiori confessarius habens fa. cultatem absolvendi excommunicatum, abfolvat juxta

formam

formam communem, supra præfcriptam in absolus tione facramentali.

+ Si sacerdoti sit commisa facultas absolvendi aliquem a suspensione vel interdiéto, uti poterit hâc formula. Auctoritate mihi ab N. traditâ, ego absolvo te a vinculo fufpenfionis (vel interdicti) quam (vel quod) propter tale factum (vel caufam incurrifti, in nomine Patris , et Filii, et Spiritus sancti. Amen..

Si verò confesario, five in foro confcientiæ, five extra, data eft poteftas dispensandi super irregularitate, tunc poftquam abfolverit a peccatis, addat consequenter:

Et eadem auctoritate dispenso tecum fuper irregularitate, in quam ob talem causam incurrifti, habileni reddo, et reftituo te executioni ordinum et officiorum tuorum, in nomine Patris t, et Filii, et Spiritus fancti. Amen.

Si nullum habet ordinem, dicatur: Habilem te reddo ad omnes ordines suscipiendos; vel etiam ad alia, juxta tenorem mandati.

*
De Communione Infirmorum.

CUrare debet parochus ut perpetuò aliquot parti

cula confecrata, pro infirmorum uju, conserventur, in pixide ex folidâ decentique materia, eâque mundâ, et sun operculo bene clauså, et albo velo coopertâ ; et in tabernaculo, quantum res feret ornato, et clave obferato ; lampadibus etiam pluribus, vel unâ faltem, die noctuque coram tabernaculo cola lucente, nisi metus profanationis ab infidelibus hoc prohibeat.

Porro viaticum facratiffimi Corporis Domini noftri Jefu Chrifti graviter ægrotantibus summo j'udio et diligentiâ procurandum eft; nimirum quando adeo periculosè infirmantur, ut probabile fit, quod facram communionem amplius sumere non poterunt. Cavendum autem eft, ne ad indignos cum aliorum fcandalo deferatur, quales funt publici ufurarii, concubinarii, vel aliter notoriè criminosi, nifi fefe prius facra confeffione purgaverint, et publicæ offenfioni, prout de jure, fatisfecerint.

Cæterùm etiam aliis infirmis, qui non adeo graviter ægrotant, ut mortis periculum imminere videatur, facra communio, fi petant, adminiftranda eft : sed ante omnem cibum et potum, non aliter ac cæteris fidelibus.

Ordo Communicandi Infirmum.

Sacerdos, locum, ubi jacet infirmus, ingrediens

cum SS. facramento dicat : Pax huic domui. Resp. Et omnibus habitantibus in ea. Tum depofitum facramentum super mensa, supposito corporali, et adftantibus cereis accenfis, genuflexus adorat, cæteris omnibus etiam in genua procumbentibus : et mox accepta aqua benedi&ta, aspergit infirmum, et cubiculum, dicens : Antiph. Asperges me Domine hyffopo, et mundabor: lavabis me, et Super nivem dealbabor. - Et primum verfum pfalmi

E

L.

L. Miferere mei Deus, cum Gloria Patris

, &co Sicut erat, &c. Deinde repetitur antiphona, Asperges me, &c. Poftea :

V. Adjutorium noftrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum Spiritu tuo.

Oremus. Exaudi nos Domine fanéte, Pater omnipotens, æterne Deus, et mittere digneris fanctum Angelum tuum de cælis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet atque

defendat omnes habitantes in hoc habi. taculo.' Per Christum Dominum noftrum. R. Amen.

His di&tis accedat ad infirmum, ut cognofcat num fit bene dispositus ad suscipiendum sacrum viaticum; et utrum velit aliqua peccata confiteri; et illum audiat atque abfolvat : quamvis priùs deberet elle ritè confeslus; nisi necessitas aliter urgeat. Poftea facta de more confesione generali, five ab infirmo, five ab alio ejus nomine, sacerdos dicit Mifereatur, &c. Indulgentiam, &c.

Deinde faéta genuflexione, accipit sacramentum de vasculo, atque illud elevans oftendit infirmo, dicens : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et more solito ter dicat : Domine non sum dignus, at intres sub tectum meum ; fed tantum dic verbo, et fanabitur anima mea. Et infirmus fimul cum facerdote, dicat eadem verba, submisa voce, saltem semel. Tum sacerdos dans infirmo Eucharistiam, dicat : Accipe frater (vel foror) viaticum Corporis Domini noftri Jesu

Chrifti,

Christi, qui te custodiat ab hofte maligno, et perducat in vitam æternam. Amen.

Si vero communio non detur per modum viatici, dicat more ordinario, Corpus Domini noftri Jesu Christi custodiat, &c.

Poftea facerdos abluat digitos, nihil dicens ; et infirmo detur ablutio. Deinde dicat : V. Dominus vobifcum. R. Et cum spiritu tạo.

Oremus. · Domine fancte, Pater omnipotens, æterne Deus, te fideliter deprecamur, ut accipienti fratri noftro (vel forori noftræ) facrosanctum Corpus Domini noftri Jesu Chrifti, Filii tui, tam corpori quam animæ profit ad remedium fempiternum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus fancti Deus per omnia fæcula fæculorum. Amen.

His expletis, fi altera particula facramenti superfuerit, genuflectit, furgit et accipiens vas čum facramento, facit cum eo fignum crucis super infirmum nihil dicens. Deinde revertendo ad ecclefiam recitat psalmum Laudate Dominum de cælis, &c. Si nulla particula sacramenti superfuerit, facerdos infirmum manu benedicit, ut in aliis communio. nibus.

[ocr errors][merged small]

mino inftitutum, tamquam cæleftis. niedicina, non animæ jolùm, fed etiam corpori Jalutaris, omni

studia

E 2

« EelmineJätka »