Page images
PDF
EPUB

Quique truci Boreæ, et cœlo damnatus iniquo
Vitam agit in tenebris; et qui dudum ore perusto
Decolor admoti prodit vestigia Phoebi:

Undique conveniunt, totum conscripta per orbem
Agmina, Nassovi que latus socialibus armis
Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent
Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.

[ocr errors]

Te tamen e mediis, Ductor Fortissime turmis
Exere, Tu vitam (si quid mea carmina possunt)
Accipies, populique encomia sera futuri,
Quem varias edoctum artes, studiisque Minervæ
Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti
Credidit invita, et tanto se jactat alumno.

Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris æstus
Non jubar Arctoum, aut nostri penuria cœli,
Sed plaga torridior, qua sol intentius omnes
Effundit radios, totique obnoxia Phoebo
India progenuit, tenerisque incoxit ab annis
Virtutem immodicam, et generosæ incendia mentis.

Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton,
Brumamque æternam frigusque perambulat, ursæ
Horridus exuviis, Gulielmi ingentia facta
Describit sociis, pugnataque in ordine bella
Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat.
En vastos nivium tractus et pallida regna
Deserit, imperio extremum qui subjicit orbem,
Indigenasque hyemes, Britonumque Heroa pererrat
Luminibus tacitis; subeunt nunc fusa Namurcæ
Mania, nunc tardo quæ sanguine plurima fluxit.
Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi.

Insig. Dom. Christoph. Codrington, unus ex Regii Satellitii Præfectis Muscovice Imperator.

Quæ facies, et quanta viri! quo vertice in auras
Assurgit quali firmat vestigia gressu.
Majestate rudi, et torvo spectabilis ore!

Sic olim Alcides, immania membra Leonis
Instratus spoliis, vasta se mole ferebat,
Evandri amplexus dextramque adjungere dextræ
Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes.

Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos
Accipit, in venis ebullit vividus humor,

Corda micant crebro, et mentem ferit æmulus ardor.
Non jam Riphæos hostis populabitur agros
Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas.

Quis tamen ille procul fremitus! Quæ murmura vulgi Nassovium ingeminant! video cava littora circum

Fervere remigibus, subitisque albeseere velis.
Anglia solve metus, et inanes mitte querelas,
Nassovi secura tui, desiste tumentes

Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque
Objurgare notos, tardamque requirere puppim :
Optatus tibi Cæsar adest, nec ut ante videbis
Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo
Consilia et tacitas versantem in pectore pugnas.
Olli grata quies et pax tranquilla verendum
Composuit vultum, lætosque afflavit honores.

Ut denso circum se plurimus agmine miles
Agglomerat lateri! ut patriam veteresque penates
Respicit exultans! juvat ostentare recentes
Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque
Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti
Vestigat faciem; trepida formidine proles
Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.

Ille graves casus, duri et discrimina belli
Enumerat, tumidisque instaurat prælia verbis.
Sic, postquam in patriam fœcunda heroibus Argo
Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum,
Navita terrificis infamia littora monstris
Describit, mixto spirantem incendia fumo
Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes
Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.

Te tamen, O quantis Gulielme erepte periclis, Accipimus reducem: tibi Diva Britannia fundit. Plebemque et proceres medias quacunque per urbes Ingrederis, crebræ consurgunt undique pompæ, Gaudiaque et plausus: mixto ordine vulgus euntem Circumstat fremitu denso: Tibi Jupiter annum Serius invertit, luces mirata serenas

Ridet Hyems, festoque vacat cœlum omne triumpho.

Jamque nepos tibi parvus adest, lætoque juventæ

Incessu, et blando testatur gaudia risu.

Ut patrius vigor atque elati gratia vultus
Cæsareum spirant, magistatemque verendam
Infundunt puero! ut mater formosa serenat
Augustam frontem, et sublimia temperat ora!
Agnosco faciem ambiguam, mixtosque parentes.
Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella,
Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit.
Nunc indignanti similis fugitiva pusillæ
Terga premit turmæ, et falsis terroribus implet,
Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum.
Nunc simulat turres, et propugnacula parva
Nominibus signat variis; subitoque tumultu

a Celsissimus Princeps Dux Glocestrensis.

Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam
Diruit; interea generosæ in pectore flammæ
Assurgunt sensim juveni, notat ignis honestas
Purpureo fervore genas, et amabilis horror.

Quis tamen Augustæ immensas in carmine pompas
Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales
Vina rubent, variatque infectas purpura sordes?
Quis lapsus referet stellarum, et fictile cœlum,
Qua laceram ostendunt redolentia compita chartam,
Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine cassos?

En procul attonitam video clarescere noctem Fulgore insolito ! ruit undique lucidus imber, Flagrantesque hyemes; crepitantia sidera passim Scintillant, totoque pluunt incendia cœlo. Nec minus in terris Vulcanus mille figuras Induit, ignivomasque feras, et fulgida monstra, Terribiles visu formas! hic membra Leonis Hispida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas; hic lubricus Anguem Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne.

Lætitiam ingentem atque effusa hæc gaudia civis Jam tandem securus agit, positoque timore Exercet ventos, classemque per ultima munđi Impune educit, pelagoque licentius errat: Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri Mensibus arva videt; seu turgida malit olenti Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet olus, et placidis perfundit odoribus auras.

Vos animæ illustres heroum, umbræque recentes. Quarum trunca jacent et adhuc stillantia crudis Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro

Fida satellitia, at solitis tipate catervis
Ductorem, et tenues circum diffundite turmas.
Tuque Maria, tuos non unquam oblita Britannos,

O Diva, O patiens magnum expectare maritum,
Ne terris Dominum invideas, quanquam amplius illum
Detineant, longamque agitent sub vindice pacem.

BAROMETRI DESCRIPTIO.

QUA penetrat fossor terræ cæca antra, metallo
Fœcunda informi, rudibusque nitentia venis;
Dum stupet occultas gazas, nummosque futuros,
Eruit argenti latices, nitidumque liquorem;
Qui nullo effusus prodit vestigia tractu,
Nec terram signo revolubilis imprimit udo,

Sed fractus sparsim in globulos formam usque rotundam
Servat, et in teretes lapsans se colligit orbes.

Incertum qua sit natura, an negligat ultra
Perficier, jubar et maturus inutile temnat;
An potius solis vis imperfecta relinquat
Argentum male coctum, divitiasque fluentes:
Quicquid erit, magno se jactat nobilis usu;
Nec Deus effulsit magis aspectabilis olim,
Cum Danaen flavo circum pretiosus amictu
Ambiit, et, gratam suadente libidine formam,
Depluit irriguo liquefactum Numen in Auro.

Quin age, sume tubum fragilem, cui densior aër
Exclusus; fundo vitri subsidat in imo
Argenti stagnum; ut pluvia impendente metallum
Mobile descendat, vel contra, ubi postulat æstus,

« EelmineJätka »