Page images
PDF
EPUB

HONORATISSIMO VIRO

CAROLO MONTAGUE ARMIGERO,

SCACCARII CANCELLARIO, ÆRARII PRÆFECTO,

REGI à SECRETIORIBUS CONSILIIS, &C.

UM tanta auribus tuis obftrepat vatum nequiffi

CUM

morum turba, nihil eft cur queraris aliquid inufitatum tibi contigiffe, ubi præclarum hoc argumentum meis etiam numeris violatum confpexeris. Quantum virtute bellica præftant Britanni, recens ex rebus geftis teftatur gloria; quam vero in humanioribus pacis ftudiis non emineamus, indicio funt quos nuper in lucem emifimus verficuli. Quod fi CONGREVIUS ille tuus divino, quo folet, furore correptus materiam hanc non exornaffet, vix tanti effet ipfe pax, ut illa lætaremur tot perditiffimis poetis tam mifere decantata. At, dum alios infector, mei ipfius oblitus fuiffe videor, qui haud minores forfan ex Latinis tibi molestias allaturus fum, quam quas illi ex vernaculis fuis carminibus attulerunt; nifi quod inter ipfos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas. Nec quidem unquam adduci poffem, ut poema patrio fermone confcriptum oculis tuis fubjicerem, qui ab iftis conatibus cæteros omnes fcribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.

Magd. Coll.
Oxen. 1697.

HUMANITATIS TUÆ

CULTOR DEVOTISSIMUS,

JOSEPHUS ADDISON.

PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPE

REDDITA, 1697.

[ocr errors]

Poftquam

Oftquam ingens clamorque virûm, ftrepitufque
tubarum,

Atque omnis belli cecidit fragor; aspice Cæsar,
Quæ tibi foliciti, turba importuna, poetæ

Munera deducunt: generofæ a pectore flammæ,
Diræque armorum effigies, fimulachraque belli
Tristia diffugiant : O tandem absiste triumphis
Expletus, penitufque animo totum excute Martem..
Non ultra ante oculos numerofo milite campi
Mifcentur, folito nec fervent arva tumultu;
Stat circum alter quies, curvoque innixus aratro.
Defertas foffas, et caftra minantia caftris
Rufticus invertit, tacita formidine luftrans
Horroremque loci, et funeftos ftragibus agros.
Jamque fuper vallum et munimina longa virefcit
Expectata, feges, jam propugnacula rident
Vere novo; infuetos mirabitur incola culmos,
Luxuriemque foli, et turgentem a fanguine meffem.
Afpicis ut toto excitus venit advena mundo
Bellorum invifers fedem, et confufa ruinis
Oppida, et everfos flammarum turbine muros!
Ut trepidos rerum Annales, triftemque laborum.
Inquirit feriem, attonitis ut fpectat ocellis
Semirutas turres, et adhuc polluta cruore
Flumina, famofofque Ormondi volnere campos !
Hic, ubi faxa jacent difperfo infecta cerebro,

Atque

Atque interruptis hifcunt divortia muris,
Vexillum intrepidus * fixit, cui tempora dudum
Budenfes palmæ, peregrinaque laurus obumbrat.
Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando
Sparfa fuerit circum, et plumbi denfiffimus imber,
Sulphuream noctem, tetrafque bitumine nubes
Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum.
Ut vario anfractu, et disjectis undique faxis
Monia difcedunt, fcopulifque immane minantur
Defuper horrificis, & formidabile pendent!

Hic peftem occultam, & fœcundas fulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu Prælia fervebant; fubito cum clauftra fragore Horrendum difrupta tonant, semiuftaque membra, Fumantefque artus, laniataque corpora lethum Corripit informe, et rotat ater in æthere turbo.

Sic, poftquam Enceladi dejecit fulmine fratres
Cœlicolûm pater, et vetuit contemnere divos :
Divulfam terræ faciem, ingentefque ruinas
Mortales ftupuere; altum hinc mirantur abeffe
Pelion, invertique imis radicibus Offam :
Hic fluvium moles inter confufaque faxa
Reptare, atque aliis difcentem currere ripis.
Stant dubii, et notos montes umbrafque requirunt
Errore ambiguo elufi, et novitate locorum.

Nempe hic Auriaci nuper vexilla fecutæ
Confluxere acies, hic, afpera corda, Britanni,
Germanufque ferox, et juncto fœdere Belga;

Quique

Honoratiffimus D. Dominus Cutts, Baro de

Gowran, &c.

Quique truci Boreae, et cœlo damnatus iniquo
Vitam agit in tenebris; et qui dudum ore perusto
Decolor admoti prodit veftigia Phœbi :

Undique conveniunt, totum confcripta per orbem
Agmina, Naffovique latus focialibus armis
Circumfufa tegunt, fremitufque et murmura mifcent,
Tam vario disjuncta fitu, tot diffona linguis.

Te tamen e mediis, * Ductor Fortiffime, turmis
Exere. Tu vitam (fi quid mea carmina poffunt).
Accipies, populique encomia fera futuri,

Quem varias edoctum artes, ftudiifque Minerve
Omnibus ornatum, Marti Rhedycina furenti
Credidit invita, et tanto se jactat alumno.

Hunc nempe ardorem, atque immenfos pectoris æftus
Non jubar Arctoüm, aut nostri penuria cœli,
Sed plaga torridior, qua fol intentius omnes
Effundit radios, totique obnoxia Phoebo
India progenuit, tenerifque incoxit ab annis.
Virtutem immodicam, et generofæ incendia mentis.
Jam quoque torpentem qui infelix fufpicit Arcton,
Brumamque æternam frigufque perambulat, urfæ
Horridus exuviis, Gulielmi ingentia facta
Defcribit fociis, pugnataque in ordine bella
Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat.
En vaftos nivium tractus et pallida regna

Deferit, imperio extremum † qui fubjicit orbem,
Indigenafque hyemes, Britonumque Heroa pererrat

*

Luminibus

Infig. Dom. Chriftoph. Codrington, unus ex Regii Satellitii Præfectis.

Mofcovia Imperator.

Luminibus tacitis; fubeunt nunc fufa Namurcæ
Monia, nunc tardo quæ fanguine plurima fluxit
Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi.
Quæ facies, et quanta viri! quo vertice in auras
Affurgit! quali firmat veftigia greffu,
Majeftate rudi, et torvo spectabilis ore!

Sic olim Alcides, immania membra Leonis
Inftratus fpoliis, vasta se mole ferebat,

Evandri amplexus dextramque adjungere dextræ
Cum peteret, tectifque ingens fuccederet hofpes,

Dum pugnas, Gulielme, tuas, campofque cruentos Accipit, in venis ebullit vividus humor,

Corda micant crebro, et mentem ferit æmulus ardor.
Non jam Riphæos hoftis populabitur agros
Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas.

Quis tamen ille procul fremitus! Quæ murmura vulgi
Naffovium ingeminant! video cava littora circum
Fervere remigibus, fubitisque albescere velis.
Anglia folve metus, et inanes mitte querelas,
Naffovi fecura tui, defifte tumentes

Profpicere in fluctus animo fufpenfa, trucefque
Objurgare notos, tardamque requirere puppim :
Optatus tibi Cæfar adeft, nec ut ante videbis
Sollicitum belli ftudiis, fatalia Gallo
Confilia et tacitas verfantem in pectore pugnas.
Olli grata quies et pax tranquilla verendum
Compofuit vultum, lætosque afflavit horrores..

Ut denfo circum fe plurimus agmine miles
Agglomerat lateri! ut patriam veterefque penates
Refpicit exultans! juvat oftentare recentes

« EelmineJätka »